| DE LEGE IULIA AMBITUS | |
| Modestinus libro secundo de poenis. Haec lex in urbe hodie cessat, quia | 48.14.1.pr.1 |
| ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem. Quod si in | 1.1 |
| municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus con- | |
| sultum centum aureis cum infamia punitur. Qua lege damnatus si alium conuicerit, in | 2.1 |
| integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit. Item is, qui nouum uectigal instituerit, | 3.1 |
| ex senatus consulto hac poena plectitur. Et si qui reus uel accusator domum iudicis in- | 4.1 |
| grediatur, per legem Iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorem cen- | |
| tum fisco inferre iubetur. |