| DE LEGE FABIA DE PLAGIARIIS | |
| Ulpianus libro primo regularum. Si liberum hominem emptor | 48.15.1.pr.1 |
| sciens emerit, capitale crimen aduersus eum ex lege Fabia de plagio nascitur, quo uen- | |
| ditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse uendiderit. | |
| Idem libro nono de officio pronconsulis. Sciendum est legem Fa- | 2.pr.1 |
| biam ad eos non pertinere, qui, cum absentes seruos haberent, eos uendiderunt: aliud est | |
| enim abesse, aliud in fuga esse. Item non pertinere ad eum, qui mandauit seruum fugi- | 1.1 |
| tiuum persequendum et distrahendum: nec enim fugam uendidit. Amplius dicendum est | 2.1 |
| et si quis Titio mandauerit seruum fugitiuum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum | |
| emptum haberet, cessare senatus consultum. Hoc autem senatus consulto domini quoque | 3.1 |
| continentur, qui fugam seruorum suorum uendiderunt. | |
| Marcianus libro primo iudiciorum publicorum. Legis Fabiae crimine sup- | 3.pr.1 |
| pressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat seruum alienum, et | |
| qui uoluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta | |
| est: nam adicitur 'si sciens dolo malo hoc fecerit': et saepissime a principibus Seuero et | |
| Antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur. Illud | 1.1 |
| non est omittendum, quod exemplo legis Aquiliae, si is, propter quem quis in Fabiam com- | |
| misit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis Fabiae superest, ut et diuus Seuerus et | |
| Antoninus rescripserunt. | |
| Gaius libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Lege Fabia tenetur, qui sciens | 4.pr.1 |
| liberum hominem donauerit uel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens | |
| liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua uenditor et emptor habetur. | |
| idem et si pro eo res permutata fuerit. | |
| Modestinus libro septimo decimo responsorum. Respondit eum, qui fugi- | 5.pr.1 |
| tiuum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, | |
| crimen, si probetur, euitare minime posse. | |
| Callistratus libro sexto de cognitionibus. Non statim plagiarium esse, | 6.pr.1 |
| qui furti crimine ob seruos alienos interceptos tenetur, diuus Hadrianus in haec uerba | |
| rescripsit: 'Seruos alienos qui sollicitauerit aut interceperit, crimine plagii, quod illi inten- | |
| ditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed | |
| quod uerissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire | 5 |
| debet posse aliquem furti crimine ob seruos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen | |
| statim plagiarium esse existimari'. Idem princeps de eadem re in haec uerba rescripsit: | 1.1 |
| 'Apud quem unus aut alter fuerit fugitiuus inuentus, qui operas suas locauerint ut pasce- | |
| rentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis | |
| dixerit'. Lege Fabia cauetur, ut liber, qui hominem ingenuum uel libertinum inuitum | 2.1 |
| celauerit inuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in earum qua re socius erit, | |
| quique seruo alieno seruaeue persuaserit, ut a domino dominaue fug<i>at, uel eum eamue | |
| inuito uel insciente domino dominaue celauerit, inuinctum habuerit emerit sciens dolo | |
| malo quiue in ea re socius erit, eius poena teneatur. | 5 |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Poena pecuniaria statuta | 7.pr.1 |
| lege Fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et | |
| plerumque in metallum damnantur. |