| AD SENATUS CONSULTUM TURPILLIANUM ET DE ABOLI- | |
| TIONIBUS CRIMINUM | |
| Marcianus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Accusatorum | 48.16.1.pr.1 |
| temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut | |
| praeuaricantur aut <t>ergiuersantur. Calumniari est falsa crimina intendere, praeuaricari uera | 1.1 |
| crimina abscondere, tergiuersari in uniuersum ab accusatione d<e>sistere. Calumniatoribus | 2.1 |
| poena lege Remmia irrogatur. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus | 3.1 |
| calumniari uidetur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo ab- | |
| soluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem pro- | |
| cessit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absoluit eum, si uero in euidenti ca- | |
| lumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis | 4.1 |
| pronuntiationis manifestatur. nam si quidem ita pronuntiauerit 'non probasti', pepercit ei: | |
| sin autem pronuntiauit 'calumniatus e<s>', condemnauit eum. et quamuis nihil de poena | |
| subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur: nam, ut Papi- | |
| nianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae uero persecutio | 5 |
| non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur. Quaeri possit, si ita | 5.1 |
| fuerit interlocutus: 'Lucius Titius temere accusasse uidetur', an calumniatorem pronuntiasse | |
| uideatur. et Papinianus temeritatem facilitatis ueniam continere et inconsultum calorem | |
| calumniae uitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere. Praeuaricatorem | 6.1 |
| eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie muner<e> accusandi defungitur, eo | |
| quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas uero rei excusationes admitteret. Si | 7.1 |
| quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur. Abolitio priuatim a prae- | 8.1 |
| sidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc | |
| cognitionem alteri demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum | 9.1 |
| debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti | |
| poenam patietur. Accusationem is intulit, qui praescriptione summoueri poterat, ut qui- | 10.1 |
| libet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii uel feminae | |
| post <s>ex menses utiles ex die diuortii: an, si des<ti>terit, hoc senatus consulto plecti debet, | |
| belle dubitatur. mou<e>t, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut per- | |
| sonae uitium omnimodo remoueret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. contra | 5 |
| mouet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis uolun- | |
| tate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam ac- | |
| cusationem processisset. ergo uerius est eum quoque de quo loquimur in senatus consul- | |
| tum incidere oportere. adquin Papinianus respondit mulierem, quae idcirco | |
| ad falsi accusationem non admitteretur. quod suam suorumue iniuriam non persequeretur, | 10 |
| desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti. num ergo et in ceteris idem respon- | |
| surus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem | |
| temporisue finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi | |
| sunt, quod mulieris quidem accusatio uel propter proprium eius dolorem effectum habere | |
| potuit, illorum uero accusatio uoce dumtaxat tenus interuenit. adquin | 15 |
| idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et | |
| feminam, et tamen, si utrique simul denuntiauerit, in utriusque persona abolitionem eum | |
| petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas | |
| supr<a> scriptas accusatio non ualuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an | |
| haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum con- | 20 |
| iunctionem ab accusatione summoueatur, an uero stricta ratione quibusdam accusandi fa- | |
| cultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi | |
| abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere. Suspecti tutoris accusatio pro tri- | 11.1 |
| bunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses | |
| pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur. Item si | 12.1 |
| dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, praesidis est super ea re notio: | |
| et tamen contra desertorem senatus consulti non interuenit coercitio: qui autem dicit | |
| quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est. Incidit in hoc senatus con- | 13.1 |
| sulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad | |
| accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffi- | |
| dendo crimini quod mouet et eximendo se periculo calumniae uel desertionis merito ca- | |
| lumniantis et desistentis poenae sub<di> debuit, nisi subornatus accusator probauerit crimen | 5 |
| quod intendere suscepit. nec interest, per se mandauit accusationem an per alium: uerum | |
| hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex uerbis, sed ex | |
| sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit. summissus enim | |
| accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod | |
| ministerium alieni timoris recepit. Reus condemnatus prouocauit, deinde accusator destitit: | 14.1 |
| an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse uideatur, quia prouocationis | |
| remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio. | |
| Paulus libro singulari de poenis omnium legum. Qui destiterit, agere am- | 2.pr.1 |
| plius et accusare prohibetur. | |
| Idem libro primo sententiarum. Et in priuatis et in ex- | 3.pr.1 |
| traordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur. | |
| Papinianus libro quinto decimo responsorum. Mulier, quae | 4.pr.1 |
| falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus | |
| consulto Turpilliano teneri non uidetur. Post abolitionem idem crimen ab eodem | 1.1 |
| in eundem instaurari non potest. | |
| Paulus libro secundo responsorum. Quaesitum est, an is, qui libello prin- | 5.pr.1 |
| cip<i> dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, Turpilliano senatus consulto | |
| tenetur. Paulus respondit uerbis senatus consulti Turpilliani eum de quo quaeritur non | |
| contineri. | |
| Idem libro primo sententiarum. Ab accusatione destitit, qui cum aduersario | 6.pr.1 |
| suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus. Animo ab accusatione | 1.1 |
| destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit. Destitisse uidetur, qui intra prae- | 2.1 |
| finitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit. Nuntiatores, qui per | 3.1 |
| notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur. Calumniae causa puniuntur, qui | 4.1 |
| in fraudem alicuius librum uel testimonium aliudue quid conquisisse uel scripsisse uel in | |
| iudicium protulisse dicuntur. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Si quis repetere uelit crimen publica | 7.pr.1 |
| abolitione interueniente, eo iure repetit, quo accusabat: <ne>que enim possunt praescriptiones | |
| e<i> obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. et ita diuus Hadrianus rescripsit. | |
| Si stellionatum quis obiecerit uel expilatae hereditatis crimen et de<sti>tit, poenam senatus | 1.1 |
| consulti Turpilliani non subibit, nec si furti uel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius | |
| coercebitur. | |
| Papinianus libro secundo de adulteriis. Abolitio aut publice fit | 8.pr.1 |
| ob diem insignem aut publicam gratulationem | |
| Macer libro secundo publicorum. uel ob rem prospere gestam | 9.pr.1 |
| Papinianus libro secundo <de> adulteriis. aut priuatim actore | 10.1.1 |
| postulante. tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo uel ex iusta | |
| causa impedito, quo minus accusare possit. Abolitione autem publice facta non retracta- | 1 |
| bitur in iudicio repetendo de mariti iure. Triginta dies repetendi rei diuus Traianus utiles | 2.1 |
| esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. et senatus censuit eas dies | |
| cedere, quibus quisque reum suum re petere possit. hoc autem repetendi rei tempus non | |
| aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire. | |
| Idem libro singulari de adulteris. Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione | 11.pr.1 |
| tempore exclusi essent, in senatus consultum Turpillianum inciderunt. respondit non opor- | |
| tere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii | |
| perferre non potuerunt. | |
| Ulpianus libro secundo de adulteriis. Si interueniente publica abolitione | 12.pr.1 |
| ex senatus consulto, ut fieri adsolet, uel ob laetitiam aliquam uel honorem domus di- | |
| uinae uel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies | |
| praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare Turpillianum senatus consultum. nec | |
| enim uidetur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione | 5 |
| interueniente. | |
| Paulus libro tertio de adulteris. Destitisse eum accipiemus, qui in totum | 13.pr.1 |
| animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem. Sed qui permiss<u> imperatoris ab | 1.1 |
| accusatione destitit, impunitus est. | |
| Ulpianus libro septimo de officio proconsulis. Diuus Hadrianus Saluio Caro | 14.pr.1 |
| proconsuli Cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto | |
| pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere. | |
| Macer libro secundo publicorum. In senatus consultum Turpillianum in- | 15.pr.1 |
| cidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut | |
| aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent | |
| pactionemue aliquam interposuissent. hoc autem uerbum 'nec pe<re>gissent' ad uniuersos | |
| supra scriptos pertinere dicendum est. An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra | 1.1 |
| ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris | |
| constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur. | |
| Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius | 2.1 |
| senatus consulti constitutionibus cauetur. Si propter mortem rei accusator destiterit, non | 3.1 |
| potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium soluitur, nisi tale crimen fuit, | |
| cuius actio et aduersus heredes durat, ueluti maiestatis. idem in accusatione repetunda- | |
| rum est, quia haec quoque morte non soluitur. Ceterum si, postea quam accusator destitit, | 4.1 |
| reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris releuatur. nam eum qui semel de- | |
| stitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum Seuerus et Antoninus statuerunt. | |
| Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno uel biennio agere non potuerint uariis | 5.1 |
| praesidum occupationibus uel etiam ciuilium officiorum necessitatibus d<i>stricti, in senatus | |
| consultum non incident. Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, | 6.1 |
| antequam reus repeteretur, alia abolitio superuenerit: non ex superiore, sed ex secunda | |
| abolitione dies triginta computantur. | |
| Paulus libro singulari de adulteris. Domitianus rescripsit, | 16.pr.1 |
| quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad seruos, qui accusati in uinculis | |
| esse iubentur, ne iudicium finiatur. | |
| Modestinus libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius Seium reum | 17.pr.1 |
| falsi fecit et priusquam perseque<re>tur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. quaero, si | |
| postea eum iterato reum non fecerit, an in Turpillianum senatus consultum inciderit. He- | |
| rennius Modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus | |
| criminis non pertinere. | 5 |
| Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus | 18.pr.1 |
| et Uerus Augusti Iulio Uero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, inuito | |
| aduersario non posse eum abolitionem accipere. Item rescripserunt, nisi euidenter pro- | 1.1 |
| betur consentire aduersarium, abolitionem non dari. Item rescripserunt, cum in crimine | 2.1 |
| capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus | |
| cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum. |