| DE REQUIRENDIS UEL ABSENTIBUS DAMNANDIS | |
| Marcianus libro secundo publicorum. Diui Seueri et Antonini Magna re- | 48.17.1.pr.1 |
| scriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque | |
| enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur. Si autem grauius quis | 1.1 |
| puniatur, puta in opus metalli uel similem poenam siue capitalem: hoc casu non est | |
| irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui prae- | |
| stet. Praesides autem prouinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos | 2.1 |
| quos adnotauerint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere e<i>s quo<d> adnotati sunt, sed | |
| et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos | |
| eos esse adnotatos. | |
| Et ex hoc annus computatur ad se purgandos. | 3.1 |
| Sed et Papinianus | 4.1 |
| libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si prouinciae praesidem | |
| intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco uindicentur. | |
| nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad suc- | |
| cessores transmittuntur. | 5 |
| Macer libro secundo publicorum. Anni spatium ad occu- | 2.pr.1 |
| panda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet. Sed si per uiginti annos fiscus | 1.1 |
| bona non occupauerit, postea praescriptione uel ab ipso reo uel ab heredibus eius sub- | |
| mouebitur: | |
| Marcianus libro secundo de publicis iudiciis. quamcumque enim quaestio- | 3.pr.1 |
| nem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, uiginti annorum silentio praescribi | |
| diui principes uoluerunt. | |
| Macer libro secundo de publicis iudiciis. Annus exinde computandus est, | 4.pr.1 |
| ex quo ea adnotatio quae uel edicto uel litteris ad magistratus factis publice innotuit. | |
| Ergo et uiginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit. | 1.1 |
| In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defension<e> summoueri eum, | 2.1 |
| qui requirendus adnotatus est. | |
| Modestinus libro duodecimo pandectarum. Mandatis cauetur | 5.pr.1 |
| intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgauerint, integram | |
| rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post | |
| annum bona in fiscum coguntur. Et intra annum medio tempore mouentia si qua sunt, | 1.1 |
| in deposito esse, diui Seuerus et Antoninus sanxerunt. Sed et diuus Traianus inter mo- | 2.1 |
| uentia fructus quoque haberi rescripsit. Curandum est autem, ne quid ei qui profugit | 3.1 |
| medio tempore a debitoribus eius soluatur, ne per hoc fuga eius instruatur. |