| DE IURE IMMUNITATIS | |
| Ulpianus libro tertio opinionum. Qui ob hoc tantum in nauibus sint, ut in eis agendi causa | 50.6.1.pr.1 |
| operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus ciuilibus habent. Per- | 1.1 |
| sonis datae immunitates heredibus non relinquuntur. Sed et generi posterisque datae | 2.1 |
| custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent. | |
| Idem libro quarto de officio proconsulis. Si qui certa condicione muneribus uel hono- | 2.pr.1 |
| ribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inuiti suscipere istum honorem: fides | |
| eis seruanda est condicioque, qu<a> ad munera siue honores applicare se passi sunt. | |
| Idem ex eodem libro. Impuberes, quamuis necessitas penuriae hominum cogat, ad ho- | 3.pr.1 |
| nores non esse admittendos rescripto ad Uenidium Rufum legatum Ciliciae declaratur. | |
| Idem libro quinto. Maiores septuaginta annis a tutelis et mune- | 4.pr.1 |
| ribus personalibus uacant. sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egres- | |
| sus, hac uacatione non utetur, quia non uidetur maior esse septuaginta annis qui annum | |
| agit septuagensimum. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Immunitates generaliter tributae eo iure, | 5.pr.1 |
| ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant. | |
| Callistratus libro primo de cognitionibus. Semper in ciuitate nostra se- | 6.pr.1 |
| nectus uenerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem ma- | |
| gistratibus tribuebant. circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti | |
| tributus est. sed eum, qu<i> in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere | |
| functus est, dici potest non eximi ab hoc onere priuilegio aetatis, maxime si non tam cor- | 5 |
| poris habeat uexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex | |
| ea sit ciuitate, in qua non facile sufficientes uiri publicis muneribus inueniantur. Legem | 1.1 |
| quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecte- | |
| retur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. idque etiam colligi potest ex litteris | |
| diui Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem prouinciae Africae. Demonstratur | 2.1 |
| uarie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse | |
| ex rescriptis diui Heluii Pertinacis. namque Siluio Candido in haec uerba rescripsit: 'Εἰ | |
| καὶ μὴ παϲῶν λειτουργιῶν ἀφίηϲιν τοὺϲ πατέραϲ ὁ τῶν τέκνων ἀριθμόϲ, ἀλλ’ οὖν ἐπειδὴ ἑκκαί- | |
| δεκα παῖδαϲ ἔχειν διὰ τοῦ βιβλίου ἐδήλωϲαϲ, οὐκ ἔϲτιν ἄλογον, ὥϲτε ϲυγχωρῆϲαι ϲχολάζειν τῇ | 5 |
| παιδοτροφίᾳ καὶ ἀνέϲθαι ϲε τῶν λειτουργιῶν'. Negotiatores, qui annonam urbis ad- | 3.1 |
| iuuant, item nauicularii, qui annonae urbis seruiunt, immunitatem a muneribus publicis | |
| consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. nam remuneranda pericula eorum, quin | |
| etiam e<x>hortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis | |
| cum periculo et labore fung<a>ntur, a domesticis uexationibus et sumptibus liberentur: cum | 5 |
| non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis seruiunt, abesse. | |
| Immunitati, quae nauiculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi | 4.1 |
| dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus con- | |
| stitutionibus declaratur. Diuus Hadrianus rescripsit immunitatem nauium maritimarum | 5.1 |
| dumtaxat habere, qui annonae urbis seruiunt. Licet in corpore nauiculariorum quis sit, | 6.1 |
| nauem tamen uel naues non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitu- | |
| tionibus ca<ut>a sunt, non poterit priuilegio nauiculariis indulto uti. idque et diui fratres | |
| rescripserunt in haec uerba: 'Ἦϲαν καὶ ἄλλοι τινὲϲ ἐπὶ προφάϲει τῶν ναυκλήρων καὶ τὸν | |
| ϲῖτον καὶ ἔλαιον ἐμπορευομένων εἰϲ τὴν ἀγορὰν τοῦ δήμου τοῦ Ῥωμαϊκοῦ ὄντων ἀτελῶν ἀξιοῦντεϲ | 5 |
| τὰϲ λειτουργίαϲ διαδιδράϲκειν, μήτε ἐπιπλέοντεϲ μήτε τὸ πλέον μέροϲ τῆϲ οὐϲίαϲ ἐν ταῖϲ ναυ- | |
| κληρίαιϲ καὶ ταῖϲ ἐμπορίαιϲ ἔχοντεϲ. ἀφαιρεθήτω τῶν τοιούτων ἡ ἀτέλεια'. Hoc circa uaca- | 7.1 |
| tiones dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia uocatus sit, quam negotiari | |
| inciperet, uel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, uel antequam | |
| septuagenarius fieret, uel antequam publice profiteretur, uel antequam liberos susciperet, | |
| compellatur ad honorem gerendum. Nego<tia>tio pro incremento facultatium exercenda est. | 8.1 |
| alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus | |
| in eadem quantitate negotiationis perseuerauerit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui | |
| modica pecunia comparatis nauibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita | |
| obseruandum epistula diui Hadriani scripta est. Diuus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens | 9.1 |
| de aliquo nauiculario quaeratur, illud excutiatur, an effug<i>endorum munerum causa imagi- | |
| nem nauicularii induat. Conductores etiam uectigalium fisci necessitate subeundorum muni- | 10.1 |
| cipalium munerum non obstringuntur: idque ita obseruandum diui fratres rescripserunt. | |
| ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compel- | |
| lantur ad munera municipalia, sed ne extenu<e>ntur facultates eorum, quae subsignatae sint | |
| fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside uel procuratore Caesaris etiam | 5 |
| si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco | |
| fecisse dicantur. Coloni quoque Caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis | 11.1 |
| fiscalibus habeantur. Quibusdam collegiis uel corporibus, quibus ius coeundi | 12.1 |
| lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis uel corporibus, in quibus | |
| artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem ratio- | |
| nem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilita- | |
| tibus exhiberent. nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas | 5 |
| datur, sed artificibus dumtaxat. nec ab omni aetate allegi possunt, ut diuo Pio placuit, | |
| qui reprobauit prolixae uel inbecillae admodum aetatis homines. sed ne quidem eos, qui | |
| augeant facultates et munera ciuitatium sustinere possunt, priuilegiis, quae tenuioribus | |
| per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est. Eos, qui | 13.1 |
| in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent nauiculariorum, si honorem decu- | |
| rionatus adgnouerint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum | |
| uidetur rescripto diui Pertinacis. | |
| Tarruntenus Paternus lib<r>o primo militarium. Quibusdam aliquam uacationem | 7.pr.1 |
| mune<rum> grauiorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio ualetudinarii, medici, capsarii, | |
| et artifices et qui fossam faciunt, ueterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, | |
| specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladia- | |
| tores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem | 5 |
| cocunt, et qui siluam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. in eodem numero ha- | |
| beri solent lani, uenatores, uictimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii | |
| quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii cadu- | |
| corum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et | |
| praeco, et bucinator. hi igitur omnes inter immunes habentur. | 10 |