| DE CENSIBUS | |
| Ulpianus libro primo de censibus. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, | 50.15.1.pr.1 |
| ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis re- | |
| gionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit | |
| tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam | |
| imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit: Sed et Berytensis colonia in | 1.1 |
| eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione | |
| ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet. Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero | 2.1 |
| per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit. Est. et Laodicena | 3.1 |
| colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit. | |
| Ptolem<ae>ensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter | |
| nomen coloniae habet. Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae | 4.1 |
| dedit iurisque Italici eam fecit. Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope bar- | 5.1 |
| baras gentes et nationes collocata. In Palaestina duae fuerunt colonia, Caesariensis et | 6.1 |
| Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet. Diuus quoque seuerus in Sebastenam | 7.1 |
| ciuitatem coloniam deduxit. In D<a>cia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta | 8.1 |
| iuris Italici est. Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apu- | 9.1 |
| lensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit. Est et in Bi- | 10.1 |
| thynia Apamena et in Ponto Sinopensis. Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis. | 11.1 |
| Idem libro uicensimo octauo ad Sabinum. Uitia priorum censuum editis nouis pro- | 2.pr.1 |
| fessionibus euanescunt. | |
| Idem libro secundo de censibus. Aetatem in censendo significare necesse est, quia | 3.pr.1 |
| quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: ueluti in Syriis a quattuordecim annis | |
| masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo ca- | |
| pitis obligantur. aetas autem spectatur censendi tempore. Rebus concessam immu- | 1.1 |
| nitatem non habere intercidere rescripto imperatoris nostri ad Pelignianum recte expressum | |
| est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam | |
| extinguitur. | |
| Idem libro tertio de censibus. Forma censuali cauetur, ut agri sic in censum refe- | 4.pr.1 |
| rantur. nomen fundi cuiusque: et in qua ciuitate et in quo pago sit: et quos duos uicinos | |
| proximos habeat. et <ar>uum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum | |
| sit: uinea quot uites habeat: oliuae quot iugerum et quot arbores habea<n>t: pratum, | |
| quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse | 5 |
| uideantur: item siluae caeduae. omnia ipse qui defert aestimet. Illam aequitatem debet | 1.1 |
| admittere censitor, ut officio eius congruat releuari eum, qui in publicis tabulis delato | |
| modo frui certis ex causis non poss<i>t. quare et si agri portio chasmate perierit, debebit | |
| per censitorem releuari. si uites mortuae sint uel arbores aruerint, iniquum eum numerum | |
| inseri censui: quod si exciderit arbores uel uites, nihilo minus eum numerum profiteri | 5 |
| iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probauerit. I<s> uero, qui | 2.1 |
| agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tri- | |
| butum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur. quamquam in | 3.1 |
| quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum | |
| generaliter locis aut cum ciuitatibus immunitas sic data uidetur, ut ad posteros trans- | |
| mittatur. Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit | 4.1 |
| professus, actionem illi manere placet. In seruis deferendis obseruandum est, ut et na- | 5.1 |
| tiones eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur. Lacus quoque pisca- | 6.1 |
| torios et portus in censum dominus debet deferre. Salinae si quae sunt in pr<ae>diis, et | 7.1 |
| ipsae in censum deferendae sunt. Si quis inquilinum uel colonum non fuerit professus, | 8.1 |
| uinculis censualibus tenetur. Quae post censum ed<i>tum nata aut postea quaesita sint, | 9.1 |
| intra finem operis consummati professionibus edi possunt. Si quis ueniam petierit, ut cen- | 10.1 |
| sum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognouerit se non debuisse | |
| hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod | |
| petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est. | |
| Papinianus libro nono decimo responsorum. Cum possessor unus expediendi | 5.pr.1 |
| negotii causa tributorum iure conueniretur, aduersus ceteros, quorum aeque praedia tenen- | |
| tur, ei qui conuentus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo prae- | |
| diorum pecuniam tributi conferant. nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pe- | |
| cuniam suam reciperauerit, quia nominum uenditorum pretium acceptum uidetur. Qui | 1.1 |
| non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex diui | |
| Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere uoluit. Pro pecunia | 2.1 |
| tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, | |
| oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa | |
| praeteriti temporis, quod heres soluendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus | |
| fuerat. | 5 |
| Celsus libro uicensimo quinto digestorum. Colonia Philippensis iuris Italici est. | 6.pr.1 |
| Gaius libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Iuris Italici sunt Τρωάϲ Βήρυτοϲ | 7.1.1 |
| Δυρράχιον. | |
| Paulus libro secundo de censibus. In Lusitania Pacenses et Emer<i>tenses iuris Italici | 8.1.1 |
| sunt. idem ius Ualentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes | |
| sunt. | |
| Lugdunenses Galli, item Uiennenses in Narbonensi iuris Italici sunt. | 1 |
| In Germania | 2.1 |
| inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt. Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris | 3.1 |
| Italici sunt et solum earum. Eiusdem iuris et Tyriorum ciuitas a diuis Seuero et Anto- | 4.1 |
| nino facta est. | |
| Diuus Antoninus Antiochenses colonos fecit saluis tributis. | 5.1 |
| Imperator | 6.1 |
| noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit. Diuus Uespasianus | 7.1 |
| Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit | |
| capitis: sed diuus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. similes his Capi- | |
| tulenses esse uidentur. In prouincia Macedonia Dyrracheni, Cassa<n>drenses, Philippenses, | 8.1 |
| Dienses, Stobenses iuris Italici sunt. In prouincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et | 9.1 |
| Parium. | |
| In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium. | 10.1 |
| In Africa Carthago, Utic<a>, | 11.1 |
| Leptis magna a diuis Seuero et Antonino iuris Italici factae sunt. |