| QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Ait praetor: 'Quod metus causa gestum | 4.2.1.pr.1 |
| erit, ratum non habebo'. olim ita edicebatur 'quod ui metusue causa': uis enim fiebat | |
| mentio propter necessitatem impositam contrariam uoluntati: metus instantis uel futuri pe- | |
| riculi causa mentis trepidatio. sed postea detracta est uis mentio ideo, quia quodcumque | |
| ui atroci fit, id metu quoque fieri uidetur. | 5 |
| Paulus libro primo sententiarum. Uis autem est maioris rei | 2.pr.1 |
| impetus, qui repelli non potest. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Continet igitur haec clausula et uim | 3.pr.1 |
| et metum, et si quis ui compulsus aliquid fecit, per hoc edictum restituitur. Sed uim ac- | 1.1 |
| cipimus atrocem et eam, quae aduersus bonos mores fiat, non eam quam magistratus recte | |
| intulit, scilicet iure licito et iure honoris quem sustinet. ceterum si per iniuriam quid fecit | |
| populi Romani magistratus uel prouinciae praeses, Pomponius scribit hoc edictum locum | |
| habere: si forte, inquit, mortis aut uerberum terrore pecuniam alicui extorserit. | 5 |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Ego puto etiam seruitutis timorem simi- | 4.pr.1 |
| liumque admittendum. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Metum accipiendum Labeo dicit non | 5.pr.1 |
| quemlibet timorem, sed maioris malitatis. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Metum autem non uani hominis, | 6.pr.1 |
| sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Nec timorem infamiae hoc edicto con- | 7.pr.1 |
| tineri Pedius dicit libro septimo, neque alicuius uexationis timorem per hoc edictum re- | |
| stitui. proinde si quis met<i>culosus rem nullam frusta timueri<t>, per hoc edictum non re- | |
| stituitur, quoniam neque ui neque metus causa factum est. Proinde si quis in furto uel | 1.1 |
| adulterio deprehensus uel in alio flagitio uel dedit aliquid uel se obligauit, Pomponius libro | |
| uicensimo octauo recte scribit posse eum ad hoc edictum pertinere: timuit enim uel mortem | |
| uel uincula. quamquam non omnem adulterum liceat occidere, uel furem, nisi se telo de- | |
| fendat: sed potuerunt uel non iure occidi, et ideo iustus fuerit metus. sed et si, ne pro- | 5 |
| datur ab eo qui deprehenderit, alienauerit, succurri e<i> per hoc edictum uidetur, quoniam | |
| si proditus esset, potuerit ea pati quae diximus. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Isti quidem et in legem Iuliam incidunt, | 8.pr.1 |
| quod pro conperto stupro acceperunt. praetor tamen etiam ut restituant interuenire debet: | |
| nam et gestum est malo more, et praetor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc | |
| solum, quod hic accepit metu mortis illato. Si is accipiat pecuniam, qui instrumenta status | 1.1 |
| mei interuersurus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat, utique si iam | |
| in seruitutem petor et illis instrumentis perditis liber pronuntiari non possum. Quod si | 2.1 |
| dederit ne stuprum patiatur uir seu mulier, hoc edictum locum habet, cum uiris bonis iste | |
| metus maior quam mortis esse debet. Haec, quae diximus ad edictum pertinere, nihil interest | 3.1 |
| in se quis ueritus sit an in liberis suis, cum pro affectu parentes magis in liberis terreantur. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Metum autem praesentem accipere de- | 9.pr.1 |
| bemus, non suspicionem inferendi eius: et ita Pomponius libro uicensimo octauo scribit. | |
| ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo. denique tractat, | |
| si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis ueniret, an huic edicto locus sit? | |
| et refert Labeonem existimare edicto locum non esse et unde ui interdictum cessare, quoniam | 5 |
| non uideor ui deiectus, qui deici non expectaui sed profugi. aliter atque si, posteaquam | |
| armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere. idem ait, et si forte | |
| adhibita manu in meo solo per uim aedifices, et interdictum quod ui aut clam et hoc | |
| edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere. sed et si per uim tibi | |
| possessionem tradidero, dicit Pomponius hoc edicto locum esse. Animaduertendum autem, | 1.1 |
| quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo | |
| siue singularis sit persona, quae metum intulit, uel populus uel curia uel collegium uel | |
| corpus, huic edicto locus erit. sed licet uim factam a quocumque praetor conplectatur, | |
| eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de ui hostium uel latronum uel populi | 5 |
| tuerer uel liberarem, aliquid a te accepero uel te obligauero, non debere me hoc edicto | |
| teneri, nisi ipse hanc tibi uim summisi: ceterum si alienus sum a ui, teneri me non debere, | |
| ego enim operae potius meae mercedem accepisse uideor. Idem Pomponius scribit quos- | 2.1 |
| dam bene putare etiam serui manumissionem uel aedificii depositionem, quam quis coactus | |
| fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse. Sed quod praetor ait ratum se non | 3.1 |
| habiturum, quatenus accipiendum est uideamus. et quidem aut imperfecta res est, licet | |
| metus interuenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post | |
| stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est uel quid | |
| simile contigerit quod negotium perficeret. et Pomponius scribit in negotiis quidem per- | 5 |
| fectis et exceptionem interdum et actionem competere, in imperfectis autem solam ex- | |
| ceptionem. sed ex facto scio, cum Campani metu cuidam illato extorsissent cautionem | |
| pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a praetore in integrum | |
| restitutionem postulare, et praetorem me adsidente interlocutum esse, ut siue actione uellet | |
| aduersus Campanos experiri, esse propositam, siue exceptione aduersus petentes, non deesse | 10 |
| exceptionem. ex qua constitutione colligitur, ut siue perfecta siue imperfecta res sit, et | |
| actio et exceptio detur. Uolenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa ac- | 4.1 |
| ceptilatione uel alia liberatione. Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus | 5.1 |
| causa tradita est, non solum reddere, uerum et de dolo repromittere debere. Licet tamen | 6.1 |
| in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui uim passus est, ue- | |
| rum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem uel | |
| contra. Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si | 7.1 |
| per uim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte de- | |
| terior res sit facta. et si acceptilatione liberatio interuenit, restituenda erit in pristinum | |
| statum obligatio, usque adeo, ut Iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita | |
| fuit, quae accepta per uim facta est, nisi uel soluatur uel restituta obligatione iudicium | 5 |
| accipiatur, quadruplo eum condemnandum. sed et si per uim stipulanti promisero, stipu- | |
| latio accepto facienda erit. sed et si usus fructus uel seruitutes amissae sunt, restituendae | |
| erunt. Cum autem haec actio in rem sit scripta nec personam uim facientis coerceat, sed | 8.1 |
| aduersus omnes restitui uelit quod metus causa factum est: non inmerito Iulianus a Mar- | |
| cello notatus est scribens, si fideiussor uim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse | |
| restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi aduersus reum quoque actionem restituat, | |
| debere in quadruplum condemnari. sed est uerius, quod Marcellus notat: etiam aduersus | 5 |
| reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Illud uerum est, si ex facto de- | 10.pr.1 |
| bitoris metum adhibentis fideiussores acceptilatione liberati sunt, etiam aduersus fideiussores | |
| agi posse, ut se reponant in obligationem. si metu a te coactus acceptam tibi | |
| stipulationem fecerim, arbitratu iudicis, apud quem ex hoc edicto agitur, non solum illud | |
| continetur, ut in tua persona redintegretur obligatio, sed ut fideiussores quoque uel eosdem | 5 |
| <u>el alios non minus idoneos adhibeas: praeterea ut et pignora quae dederas in eandem | |
| causam restituas. | |
| Paulus libro quarto Iuliani digestorum notat. Si quis alius sine malitia fide- | 11.pr.1 |
| iussoris ut fideiussori accepto fieret uim fecit, non tenebitur fideiussor, ut rei quoque obli- | |
| gationem restituat. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Sed et partus ancillarum et f<e>tus pe- | 12.pr.1 |
| corum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, ue- | |
| rum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque praestabit. | |
| Quaeri poterit, an etiam ei qui uim fecerat passo uim restitui praetor uelit per hoc edictum | 1.1 |
| ea quae alienauit. et Pomponius scribit libro uicensimo octauo non oportere ei praetorem | |
| opem ferre: nam cum liceat, inquit, uim ui repellere, quod fecit passus est. quare si metu | |
| te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod | |
| ei restituatur. Iulianus ait eum, qui uim adhibuit debitori suo ut ei solueret, | 2.1 |
| hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quae damnum exigit: quamuis | |
| negari non possit in Iuliam eum de ui incidisse et ius crediti amisisse. | |
| Callistratus libro quinto de cognitionibus. Exstat enim decre- | 13.pr.1 |
| tum diui Marci in haec uerba: 'Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actio- | |
| nibus experiaris. cum Marcianus diceret: uim nullam feci, Caesar dixit: tu uim putas esse | |
| solum, si homines uulnerentur? uis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, | |
| non per iudicem reposcit. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris uel | 5 |
| pecuniam debitam non ab ipso sibi sponte datam sine ullo iudice temere possidere uel | |
| accepisse, isque sibi ius in eam rem dixisse: ius crediti non habebit.' | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Item si, cum exceptione aduersus te | 14.pr.1 |
| perpetua tutus essem, coegero te acceptum mihi facere, cessare hoc edictum, quia nihil | |
| tibi abest. Si quis non restituat, in quadruplum in eum iudicium pollicetur: | 1.1 |
| quadruplabitur autem omne quodcumque restitui oportuit. satis clementer cum reo praetor | |
| egit, ut daret ei restituendi facultatem, si uult poenam euitare. post annum uero in sim- | |
| plum actionem pollicetur, sed non semper, sed causa cognita. In causae autem | 2.1 |
| cognitione uersatur, ut, si alia actio non sit, tunc haec detur: et sane cum per metum facta | |
| iniuria anno et quidem utili exoleuerit, idonea esse causa debet, ut post annum actio haec | |
| dari debeat. alia autem actio esse sic potest: si is cui uis admissa est decesserit, heres | |
| eius habet hereditatis petitionem, quoniam pro possessore qui uim intulit possidet: propter | 5 |
| quod heredi non erit metus causa actio, quamuis, si annus largiretur, etiam heres in qua- | |
| druplum experiri possit. ideo autem successoribus datur, quoniam et rei habet persecu- | |
| tionem. In hac actione non quaeritur, utrum is qui conuenitur an alius metum fecit: suf- | 3.1 |
| ficit enim hoc docere metum sibi illatum uel uim, et ex hac re eum qui conuenitur, etsi | |
| crimine caret, lucrum tamen sensisse. nam cum metus habeat in se ignorantiam, merito | |
| quis non adstringitur ut designet, quis ei metum uel uim adhibuit: et ideo ad hoc tantum | |
| actor adstringitur, ut doceat metum in causa fuisse, ut alicui acceptam pecuniam faceret | 5 |
| uel rem traderet uel quid aliud faceret. nec cuiquam iniquum uidetur ex alieno facto | |
| alium in quadruplum condemnari, quia non statim quadrupli est actio, sed si res non re- | |
| stituatur. Haec autem actio cum arbitraria sit, habet reus licentiam usque ad sententiam | 4.1 |
| ab arbitro datam restitutionem, secundum quod supra diximus, rei facere: quod si non | |
| fecerit, iure meritoque quadrupli condemnationem patietur. Aliquando tamen et si metus | 5.1 |
| adhibitus proponatur, arbitrium absolutionem adfert. quid enim si metum quidem Titius | |
| adhibuit me non conscio, res autem ad me peruenit, et haec in rebus humanis non est | |
| sine dolo malo meo: nonne iudicis officio absoluar? aut si seruus in fuga est, aeque, si | |
| cauero iudicis officio me, si in meam potestatem peruenerit, restituturum, absolui debebo. | 5 |
| unde quidam putant bona fide emptorem ab eo qui uim intulit comparantem non teneri | |
| nec eum qui dono accepit uel cui res legata est. sed rectissime Uiuiano uidetur etiam hos | |
| teneri, ne metus, quem passus sum, mihi captiosus sit. Pedius quoque libro octauo scribit | |
| arbitrium iudicis in restituenda re tale esse, ut eum quidem qui uim admisit iubeat resti- | |
| tuere, etiamsi ad alium res peruenit, eum autem ad quem peruenit, etiamsi alius metum | 10 |
| fecit: nam in alterius praemium uerti alienum metum non oportet. Labeo ait, si quis per | 6.1 |
| metum reus sit constitutus et fideiussorem uolentem dederit, et ipse et fideiussor liberatur: | |
| si solus fideiussor metu accessit, non etiam reus, solus fideiussor liberabitur. Quadruplatur | 7.1 |
| autem id quanti ea res erit, id est cum fructibus et omni causa. Si quis per uim sisti | 8.1 |
| promittendo postea fideiussorem adhibeat, is quoque liberatur. Sed et si quis per uim | 9.1 |
| stipulatus, cum acceptum non faceret, fuerit in quadruplum condemnatus, ex stipulatu eum | |
| agentem aduersus exceptionem replicatione adiuuari Iulianus putat, cum in quadruplo et | |
| simplum sit reus consecutus. Labeo autem etiam post quadrupli actionem nihilo minus | |
| exceptione summouendum eum, qui uim intulit, dicebat: quod cum durum uidebatur, ita | 5 |
| temperandum est, ut tam tripli condemnatione plectatur, quam acceptilationem omnimodo | |
| facere compellatur. Quatenus autem diximus quadruplo simplum inesse, sic hoc disponen- | 10.1 |
| dum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur et eius restitutio | |
| fiat, poenae autem usque ad triplum stetur. Quid si homo sine dolo malo et culpa eius, | 11.1 |
| qui uim intulit et condemnatus est, periit? in hoc casu a rei condemnatione ideo relaxa- | |
| <b>itur, si intra tempora iudicati actionis moriatur, qui<a> tripli poena propter facinus satis- | |
| facere cogitur. pro eo autem, qui in fuga esse dicitur, cautio ab eo extorquenda est, qua- | |
| tenus et persequatur et omnimodo eum restituat: et nihilominus in rem uel ad exhibendum | 5 |
| uel si qua alia ei competit actio ad eum recipiendum integra ei qui uim passus est serua- | |
| bitur, ita ut, si dominus eum quoquo modo receperit, is qui ex stipulatione conuenitur ex- | |
| ceptione tutus fiat. haec si post condemnationem: si autem ante sententiam homo sine dolo | |
| malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, et hoc fit his uerbis edicti 'neque ea res arbitrio | |
| iudicis restituetur'. ergo si in fuga sit seruus sine dolo malo et culpa eius cum quo age- | 10 |
| tur, cauendum est per iudicem, ut eum seruum persecutus reddat. sed et si non culpa | |
| ab eo quocum agitur aberit, si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset, | |
| tenebitur reus: sicut in interdicto unde ui uel quod ui aut clam obseruatur. itaque inter- | |
| dum hominis mortui pretium recipit, qui eum uenditurus fuit, si uim passus non esset. | |
| Qui uim intulit, cum possessionem a me sit consecutus, fur non est: quamuis qui rapuit, | 12.1 |
| fur improbior esse uideatur, ut Iuliano placet. Eum qui metum fecit et de dolo teneri | 13.1 |
| certum est, et ita Pomponius, et consumi alteram actionem per alteram exceptione in | |
| factum opposita. Iulianus ait quod interest quadruplari solum, et ideo eum, qui ex causa | 14.1 |
| fideicommissi quadraginta debebat, si trecenta promiserit per uim et soluerit, ducentorum | |
| sexaginta quadruplum consecuturum: in his enim cum effectu uim passus est. Secundum | 15.1 |
| haec si plures metum adhibuerint et unus fuerit conuentus, si quidem sponte rem ante | |
| sententiam restituerit, omnes liberati sunt: sed etsi id non fecerit, sed ex sententia qua- | |
| druplum restituerit, uerius est etiam sic peremi aduersus ceteros metus causa actionem. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Aut in id dabitur aduersus ceteros actio, | 15.pr.1 |
| quod minus ab illo exactum sit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Quod diximus si plures metum ad- | 16.pr.1 |
| miserunt, idem dicendum erit et si ad alium res peruenit, alter metum adhibuit. Sed si | 1.1 |
| serui metum adhibuerint, noxalis quidem actio ipsorum nomine erit, poterit autem quis | |
| dominum ad quem res peruenerit conuenire: qui conuentus siue rem siue secundum quod | |
| iam dictum est quadruplum praestiterit, proderit et seruis. si uero noxali conuentus ma- | |
| luerit noxae dedere, nihilo minus ipse poterit conueniri, si ad eum res peruenit. Haec | 2.1 |
| actio heredi ceterisque successoribus datur, quoniam rei habet persecutionem. in heredem | |
| autem et ceteros in id, quod peruenit ad eos, datur non inmerito: licet enim poena ad | |
| heredem non transeat, attamen quod turpiter uel scelere quaesitum est, ut est et rescriptum, | |
| ad compendium heredis non debet pertinere. | 5 |
| Paulus libro primo quaestionum. Uideamus ergo, si heres, ad quem aliquid | 17.pr.1 |
| peruenerit, consumpserit id quod peruenit, an desinat teneri, an uero sufficit semel per- | |
| uenisse? et, si consumpto eo decesserit, utrum aduersus heredem eius omnimodo competit | |
| actio, quoniam hereditariam suscepit obligationem, an non sit danda, quoniam ad secundum | |
| heredem nihil peruenit? et melius est omnimodo competere in heredem heredis actionem: | 5 |
| sufficit enim semel peruenisse ad proximum heredem, et perpetua actio esse coepit: alio- | |
| quin dicendum erit nec ipsum, qui consumpsit quod ad eum peruenit, teneri. | |
| Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum. Si ipsa res, quae ad alium | 18.pr.1 |
| peruenit, interiit, non esse locupletiorem dicemus: sin uero in pecuniam aliamue rem con- | |
| uersa sit, nihil amplius quaerendum est, quis exitus sit, sed omnimodo locuples factus ui- | |
| detur, licet postea deperdat. nam et imperator Titus Antoninus Claudio Frontino de pretiis | |
| rerum hereditariarum rescripsit ob id ipsum peti ab eo hereditatem posse, quia licet res | 5 |
| quae in hereditate fuerant apud eum non sint, tamen pretium earum quo, locupletem eum | |
| uel saepius mutata specie faciendo, perinde obliga<t>, ac si corpora ipsa in eadem specie | |
| mansissent. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Quod autem in heredem eatenus | 19.pr.1 |
| pollicetur actionem proconsul, quatenus ad eum peruenerit, intellegendum est ad perpetuo | |
| dandam actionem pertinere. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Quantum autem ad heredem peruenerit, | 20.pr.1 |
| litis contestatae tempore spectabitur, si modo certum sit aliquid peruenisse. idem et <si> | |
| ipsius qui uim intulit sic in corpus patrimonii peruenit aliquid, ut certum sit ad heredem | |
| peruenturum, id est si debitor liberatus est. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Si mulier contra patronum suum ingrata | 21.pr.1 |
| facta sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit uel pro- | |
| miserit, ne in seruitutem redigatur: cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa infert. Quod | 1.1 |
| metus causa gestum erit, nullo tempore praetor ratum habebit. Qui possessionem non sui | 2.1 |
| fundi tradidit, non quanti fundus, sed quanti possessio est, eius quadruplum uel simplum | |
| cum fructibus consequetur: aestimatur enim quod restitui oportet, id est quod abest: <abest> | |
| autem nuda possessio cum suis fructibus. quod et Pomponius. Si dos metu promis<s>a sit, | 3.1 |
| non puto nasci obligationem, quia est uerissimum nec talem promissionem dotis ullam esse. | |
| Si metu coactus sim ab emptione locatione discedere, uidendum est, an nihil sit acti et | 4.1 |
| antiqua, obligatio remaneat, an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex bonae fidei | |
| obligatione possimus niti, cum finita sit dum amittitur: et magis est ut similis species | |
| acceptilationis sit, et ideo praetoria actio nascitur. Si metu coactus adii hereditatem, puto | 5.1 |
| me heredem effici, quia quamuis si liberum esset noluissem, tamen coactus uolui: sed per | |
| praetorem restituendus sum, ut abstinendi mihi potestas tribuatur. Si coactus hereditatem | 6.1 |
| repudiem, duplici uia praetor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut | |
| actionem metus causa praestando, ut quam uiam ego elegerim, haec mihi pateat. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Qui in carcerem quem detrusit, | 22.pr.1 |
| ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est. | |
| Ulpianus libro quarto opinionum. Non est uerisimile compulsum in urbe | 23.pr.1 |
| inique indebitum soluisse eum, qui claram dignitatem se habere praetendebat, cum pot<u>erit | |
| ius publicum inuocare et adire aliquem potestate praeditum, qui utique uim eum pati pro- | |
| hibuisset: sed huiusmodi praesumptioni debet apertissimas probationes uiolentiae opponere. | |
| Si iusto metu perterritus cognitionem, ad quam ut uinctus iret, potens aduersarius mina- | 1.1 |
| batur, id quod habere licebat compulsus uendidit, res suae aequitati per praesidem pro- | |
| uinciae restituitur. Si faenerator inciuiliter custodiendo athletam et a certaminibus pro- | 2.1 |
| hibendo cauere compulerit ultra quantitatem debitae pecuniae, his probatis competens | |
| iudex rem suae aequitati restitui decernat. Si quis, quod aduersario non debebat, delegante | 3.1 |
| eo per uim, apparitione praesidis interueniente, sine notione iudicis, coactus est dare, iudex | |
| inciuiliter extorta restitui ab eo, qui rei damnum praestiterit, iubeat. quod si debitis | |
| satisfecit simplici iussione et non cognitione habita, quamuis non extra ordinem ex- | |
| actionem fieri, sed ciuiliter oportuit, tamen quae solutioni debitarum ab eo quantitatium | 5 |
| profecerunt, reuocare inciuile est. |