| DE DOLO MALO | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Hoc edicto praetor aduersus uarios et dolosos, | 4.3.1.pr.1 |
| qui aliis offuerunt calliditate quadam, subuenit, ne uel illis malitia sua sit lucrosa uel istis | |
| simplicitas damnosa. Uerba autem edicti talia sunt: 'Quae dolo malo facta esse | 1.1 |
| dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse uidebitur iudicium dabo.' | |
| Dolum malum Seruius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, | 2.1 |
| cum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis | |
| circumueniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per | |
| eiusmodi dissimulationem deseruiant et tuentur uel sua uel aliena: itaque ipse sic definiit | |
| dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumueniendum fal- | 5 |
| lendum decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definito uera est. Non fuit autem con- | 3.1 |
| tentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam ueteres dolum etiam bonum | |
| dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si aduersus hostem latronemue | |
| quis machinetur. Ait praetor: 'si de his rebus alia actio non erit'. merito praetor ita | 4.1 |
| demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit | |
| a praetore decerni, si sit ciuilis uel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et Pedius | |
| libro octauo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, uel exceptio qua se tueri | |
| possit, cessare hoc edictum. idem et Pomponius libro uicensimo octauo: et adicit, et si | 5 |
| stipulatione tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo | |
| stipulatum sit. Idem Pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, ueluti si | 5.1 |
| stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere | |
| laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit aduersus me daturus actionem. | |
| Idem Pomponius refert Labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non | 6.1 |
| debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non | |
| debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus | |
| sit ut tempus exiret. Si quis cum actionem ciuilem haberet uel honorariam, in stipulatum | 7.1 |
| deductam acceptilatione uel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam | |
| habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est. Non solum | 8.1 |
| autem si aduersus eum sit alia actio, aduersus quem de dolo quaeritur, | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. uel ab eo res seruari poterit, | 2.pr.1 |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. non habet hoc edictum locum, uerum | 3.1.1 |
| etiam si aduersus alium | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. sit actio uel si ab alio res mihi seruari | 4.1.1 |
| potest. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Ideoque si quis pupillus a Titio, tutore | 5.1.1 |
| auctore conludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem aduersus Titium | |
| habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. plane si | |
| tutor soluendo non sit, dicend<um> erit de dolo actionem dari ei. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Nam is nullam uidetur actionem | 6.1.1 |
| habere, cui propter inopiam aduersarii inanis actio est. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Et eleganter Pomponius haec uerba | 7.1.1 |
| 'si alia actio non sit' sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salua | |
| esse non poterit. nec uidetur huic sententiae aduersari, quod Iulianus libro quarto scribit, | |
| si minor annis uiginti quinque consilio serui circumscriptus eum uendidit cum peculio | |
| emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem (hoc enim sic acci- | 5 |
| pimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse uenditionem, | |
| si in hoc ipso ut uenderet circumscriptus est. et quod minor proponitur, non inducit in | |
| integrum restitutionem: nam aduersus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum | |
| habere. Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit | 1 |
| cessare de dolo actionem. Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo | 2.1 |
| ait actionem. Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat | 3.1 |
| Labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. qui seruum mihi debebat uel | |
| ex uenditione uel ex stipulatu, uenenum ei dedit et sic eum tradidit: uel fundum, et dum | |
| tradit, imposuit ei seruitutem uel aedificia diruit, arbores excidit: uel extirpauit: ait Labeo, | |
| siue cauit de dolo siue non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cauit, dubium | 5 |
| est, an competat ex stipulatu actio. sed est uerius, si quidem de dolo cautum est, cessare | |
| actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem | |
| actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio neces- | |
| saria est. Si seruum usuarium proprietarius occidit, legis Aquiliae actioni et ad exhiben- | 4.1 |
| dum acc<e>dit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio. Item si | 5.1 |
| seruum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit | |
| legatarii, interemptus est, cessat legis Aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque | |
| tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit. Si quadrupes tua dolo | 6.1 |
| alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam aduersus eum actionem. et | |
| placuit mihi, quod Labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit soluendo, dari debere de | |
| dolo, quamuis si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit. Idem | 7.1 |
| Labeo quaerit, si compeditum seruum meum ut fugeret solueris, an de dolo actio danda | |
| sit? et ait Quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si | |
| misericordia, in factum actionem dari debere. Seruus pactionis pro libertate reum domino | 8.1 |
| dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non pa- | |
| titur in se obligationem transferri. Pomponius scribit locum habere de dolo actionem. sed | |
| si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione | |
| a reo summouendum. ego moueor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? | 5 |
| nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoueri potest, si agat cum reo, de- | |
| bere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin | |
| patronus tunc summouetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. expromis- | |
| sori plane aduersus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit soluendo expromissor, | |
| domino dabitur. Si dolo malo procurator passus sit uincere aduersarium meum, ut ab- | 9.1 |
| solueretur, an de dolo mihi actio aduersus eum qui uicit competat, potest quaeri. et puto | |
| non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac 'si collusum est': | |
| alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset | |
| soluendo. Idem Pomponius refert Caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem | 10.1 |
| aduersus eum, qui adfirmauerat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod ue- | |
| rum est: nam nisi ex magna et euidenti calliditate non debet de dolo actio dari. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Quod si cum scires eum faculta- | 8.pr.1 |
| tibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito aduersus te, cum mei de- | |
| cipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si quis adfirmauit minimam esse here- | 9.pr.1 |
| ditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex uendito sufficiat. Si | 1.1 |
| autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus soluendo sit, uel ut optem | |
| seruum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris. | |
| Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo | 2.1 |
| filio prolatae, heredes filii aduersus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse | |
| experiri. Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum | 3.1 |
| defendat Titius, et tu hoc oleum deposueris apud Seium, ut is hoc uenderet et pretium | |
| seruaret, donec inter uos deiudicetur cuius oleum esset, neque Titius uelit iudicium acci- | |
| pere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium conuenire potes nondum impleta | |
| condicione depositionis, de dolo aduersus Titium agendum. sed Pomponius libro uicensimo | 5 |
| septimo posse cum sequestre p<rae>scriptis uerbis actione agi, uel si is soluendo non sit, | |
| cum Titio de dolo. quae distinctio uera esse uidetur. Et si seruum pigneratum noxae | 4.1 |
| mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri | |
| datum. Haec de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo praetoris | 4a.1 |
| peregrini scribit de dolo actionem serui nomine interdum de peculio, interdum noxalem | |
| dari. nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, | |
| et nunc in peculio dandam: sin uero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum. | |
| Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. | 5.1 |
| nam ecce in primis, si modica summa sit, | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. id est usque ad duos aureos, | 10.pr.1 |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. non debet dari. Et quibusdam per- | 11.1.1 |
| sonis non dabitur, ut puta liberis uel libertis aduersus parentes patronosue, cum sit famosa. | |
| sed nec humili aduersus eum qui dignitate excellet debe<t> dari: puta plebeio aduersus con- | |
| sularem receptae auctoritatis, uel luxurioso atque prodigo aut alias uili aduersus hominem | |
| uitae emendatioris. et ita Labeo. quid ergo est? in horum persona dicendum est in factum | 5 |
| uerbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat, | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. ne ex dolo suo lucrentur. | 12.pr.1 |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Heredibus tamen harum personarum, | 13.1.1 |
| item aduersus heredes de dolo actio erit danda. Item in causae cognitione uersari Labeo | |
| ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conueniatur. ego ar- | |
| bitror et ex suo dolo conueniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex | |
| hoc factus est. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Quid enim, si impetrauerit a procuratore | 14.pr.1 |
| petitoris, ut ab eo absolueretur, uel si de tutore mentitus pecuniam accepit, uel alia similia | |
| admisit, quae non magnam machinationem exigunt? | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Sed et ex dolo tutoris, si factus est | 15.pr.1 |
| locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur. Sed an in municipes de | 1.1 |
| dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim muni- | |
| cipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos peruenit ex dolo eorum, qui res eorum ad- | |
| ministrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo | |
| actio. Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum peruenit, datur in dominum de dolo | 2.1 |
| actio in quantum ad eum peruenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur. In | 3.1 |
| hac actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamuis in metu non sit necesse. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Item exigit praetor, ut comprehendatur, | 16.pr.1 |
| quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in | |
| tanto crimine uagari. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si plures dolo fecerint et unus resti- | 17.pr.1 |
| tuerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros | |
| liberari. Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quo<d> ad eos | 1.1 |
| peruenit. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Arbitrio iudicis in hac quoque actione | 18.pr.1 |
| restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. | |
| ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per | |
| contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iurauerit: sed officio iudicis | |
| debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari. Non tamen semper in hoc iudicio | 1.1 |
| arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse (ueluti si seruus | |
| dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit | |
| actoris? Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non | 2.1 |
| est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones. De eo qui sciens commodasset | 3.1 |
| pondera, ut uenditor emptori merces adpenderet, Trebatius de dolo dabat actionem. at- | |
| quin si maiora pondera commodauit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione | |
| potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condicione merx | |
| uenit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera | 5 |
| habere. Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: Trebatius | 4.1 |
| ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor | |
| consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter obseruantibus lex circum- | |
| scribatur. Si seruum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem | 5.1 |
| in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis Aquiliae | |
| actio tibi denegabitur. | |
| Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum. Si fideiussor promissum | 19.pr.1 |
| animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi aduersus eum oportere Neratius | |
| Priscus et Iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque | |
| dimittitur. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Seruus tuus cum tibi deberet nec sol- | 20.pr.1 |
| uendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi soluit: Labeo ait de dolo | |
| malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec | |
| in rem domini uersum uideatur, cum ob debitum dominus acceperit. Si persuaseris mihi | 1.1 |
| nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolui te passus | |
| sim: dandam mihi de dolo actionem Iulianus scribit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Quod si deferente me iura- | 21.pr.1 |
| ueris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, Labeo ait de dolo actionem in | |
| eum dandam: Pomponius autem per iusiurandum transactum uideri, quam sententiam et | |
| Marcellus libro octauo digestorum probat: stari enim religioni debet. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Nam sufficit periurii poena. | 22.pr.1 |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Si legatarius, cui supra modum | 23.1.1 |
| legis Falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando | |
| uel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata soluenda | |
| sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si dolo acciderit eius, qui uerba fa- | 24.1.1 |
| ciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente aduersario secundum | |
| libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro | |
| libertate dictam sententiam retractari non oportet. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Cum a te pecuniam p<e>terem eoque no- | 25.1.1 |
| mine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam seruo meo | |
| aut procuratori soluisses, eoque modo consecutus e<s>, ut consentiente me absoluereris: quae- | |
| rentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia | |
| alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei | 5 |
| iudicatae, replicatione iure uti potero. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. In heredem eatenus daturum se | 26.1.1 |
| eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum peruenerit, id est quatenus ex ea re | |
| locupletior ad eum hereditas uenerit | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. doloue malo eius factum est, quo minus | 27.1.1 |
| peruenerit. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Itaque si accepto lata sit tibi | 28.1.1 |
| pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. at si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te | |
| ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. sed utique in heredem per- | |
| petuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. cui conueniens est, ut et in ipso, | |
| qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio. | 5 |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Sabinus putat calculi ratione potius | 29.1.1 |
| quam maleficii heredem conueniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum | |
| teneri oportere. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Neque causae cognitio in heredis per- | 30.1.1 |
| sona erit necessaria. | |
| Proculus libro secundo epistularum. Cum quis persuaserit familiae meae, | 31.1.1 |
| ut de possessione decedat, possessio quidem non <a>mittitur, sed de dolo malo iudicium in | |
| eum competit, si quid damni mihi accesserit. | |
| Scaeuola libro secundo digestorum. Filius legatum sibi seruum per prae- | 32.1.1 |
| ceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et cohere- | |
| dibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem uindicta | |
| manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes | |
| eorum pro portionibus redderet. respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fidei- | 5 |
| commissi non teneri: uerum si ideo <pro>perasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, | |
| posse de dolo actionem in eum exercere. | |
| Ulpianus libro quarto opinionum. Rei, quam uenalem possessor habebat, | 33.1.1 |
| litem proprietatis aduersarius mouere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui | |
| uenundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum | |
| sua indemnitate competere. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Si cum mihi permississes | 34.1.1 |
| saxum ex fundo tuo eicere uel cretam uel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fece- | |
| rim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. Si quis tabulas testamenti apud se de- | 35.1.1 |
| positas post mortem testatoris deleuit uel alio modo corruperit, heres scriptus habebit ad- | |
| uersus eum actionem de dolo. sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio. | |
| Marcianus libro secundo regularum. Si duo dolo malo fecerint, inuicem | 36.1.1 |
| de dolo non agent. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Quod uenditor ut com- | 37.1.1 |
| mendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. si uero decipiendi | |
| emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur aduersus dictum pro- | |
| missumue actio, sed de dolo actio. | |
| Idem libro quinto opinionum. Quidam debitor epistulam quasi a Titio mitti | 38.1.1 |
| creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus Aquiliana stipulatione | |
| et acceptilatione liberauit debitorem: postea epistula falsa uel inani reperta creditor maior | |
| quidem annis uiginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur. | |
| Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si te Titio optuleris | 39.1.1 |
| de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solui satisdederis: | |
| quamuis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita Sabino placet. | |
| Furius Anthianus libro primo ad edictum. Is, qui decepit aliquem, ut he- | 40.1.1 |
| reditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus | |
| erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio. |