| DE MINORIBUS UIGINTI QUINQUE ANNIS | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Hoc edictum praetor naturalem aequitatem | 4.4.1.pr.1 |
| secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit. nam cum inter omnes constet fragile | |
| esse et infirmum huiusmodi aetatium consilium et multis captionibus suppositum, multorum | |
| insidiis expositum: auxilium eis praetor hoc edicto pollicitus est et aduersus captiones opi- | |
| tulationem. Praetor edicit: 'Quod cum minore quam uiginti quinque annis natu gestum esse | 1.1 |
| dicetur, uti quaeque res erit, animaduertam'. Apparet minoribus annis uiginti | 2.1 |
| quinque eum opem polliceri: nam post hoc tempus compleri uirilem uigorem constat. Et | 3.1 |
| ideo hodie in hanc usque aetatem adulescentes curatorum auxilio reguntur, nec ante rei | |
| suae administratio eis committi debebit, quamuis bene rem suam gerentibus. | |
| Idem libro nono decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nec per liberos suos | 2.pr.1 |
| rem suam maturius a curatoribus recipiat. quod enim legibus cauetur, ut singuli anni | |
| per singulos liberos <r>emi<t>tantur, ad honores pertinere diuus Seuerus ait, non ad rem suam | |
| recipiendam. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Denique diuus Seuerus et imperator noster | 3.pr.1 |
| huiusmodi consulum uel praesidum decreta quasi ambitiosa esse interpretati sunt, ipsi autem | |
| perraro minoribus rerum suarum administrationem extra ordinem indulserunt: et eodem | |
| iure utimur. Si quis cum minore contraxerit et contractus inciderit in tempus quo maior | 1.1 |
| efficitur: utrum initium spectamus an finem? et placet, ut est et constitutum, si quis maior | |
| factus conprobauerit, quod minor gesserat, restitutionem cessare. unde illud non ineleganter | |
| Celsus epistularum libro undecimo et digestorum secundo tractat, ex facto a Flauio Re- | |
| specto praetore consultus. minor annis uiginti quinque, annos forte uiginti quattuor agens, | 5 |
| iudicium tutelae heredi tutoris dictauerat: mox factum ut (non finito iudicio iam eo maiore | |
| effecto uiginti quinque annis) tutoris heres absolutus proponeretur: in integrum restitutio | |
| desiderabatur. Celsus igitur Respecto suasit non facile hunc quondam minorem in inte- | |
| grum restitui, sed si ei probaretur calliditate aduersarii id actum, ut maiore eo facto libe- | |
| raretur: neque enim extremo, inquit, iudicii die uidetur solum deceptus hic minor, sed | 10 |
| totum hoc structum, ut maiore eo facto liberaretur. idem tamen confitetur, si leuior sit | |
| suspicio aduersarii quasi dolose uersati, non debere hunc in integrum restitui. Scio etiam | 2.1 |
| illud aliquando incidisse. minor uiginti quinque annis miscuerat se paternae hereditati | |
| maiorque factus exegerat aliquid a debitoribus paternis, mox desiderabat restitui in in- | |
| tegrum, quo magis abstineret paterna hereditate: contradicebatur ei, quasi maior factus | |
| comprobasset, quod minori sibi placuit: putauimus tamen restituendum in integrum initio | 5 |
| inspecto. idem puto, et si alienam adiit hereditatem. Minorem autem uiginti | 3.1 |
| quinque annis natu uidendum, an etiam di<e> natalis sui adhuc dicimus ante horam qua natus | |
| est, ut si captus sit restituatur? et cum nondum compleuerit, ita erit dicendum, ut a momento | |
| in momentum tempus spectetur. proinde et si bissexto natus est, siue priore | |
| siue posteriore die Celsus scripsit nihil referre: nam id biduum pro uno die | 5 |
| habetur et posterior dies kalendarum intercalatur. Sed utrum solis patribus fami- | 4.1 |
| liarum an etiam fili<i>s familiarum succurri debeat, uidendum. mouet dubitationem, quod, si | |
| quis dixerit etiam filiis familiarum in re peculiari subueniendum, efficiet, ut per eos etiam | |
| maioribus subueniatur, id est patribus eorum: quod nequaquam fuit praetori propositum: | |
| praetor enim minoribus auxilium promisit, non maioribus. ego autem uerissimam arbitror | 5 |
| sententiam existimantium, filium familias minorem annis in integrum restitui posse ex his | |
| solis causis quae ipsius intersint, puta si sit obligatus. proinde si iussu patris obligatus | |
| sit, pater utique poterit in solidum conueniri: filius autem cum et ipse possit uel in pote- | |
| state manens conueniri, uel etiam emancipatus uel <ex>heredatus in id quod facere potest, et | |
| quidem in potestate manens etiam inuito patre ex condemnatione conueniri: auxilium im- | 10 |
| petrare debebit, si ipse conueniatur. sed an hoc auxilium patri quoque prosit, ut solet | |
| interdum fideiussori eius prodesse, uideamus: et non puto profuturum. si igitur filius con- | |
| ueniatur, postulet auxilium: si patrem conueniat creditor, auxilium cessat: excepta mutui | |
| datione: in hanc enim si iussu patris mutuam pecuniam accepit, non adiuuatur. proinde | |
| et si sine iussu patris contraxit et captus est, si quidem pater de peculio conueniatur, filius | 15 |
| non erit restituendus: si filius conueniatur, poterit restitui. nec eo mouemur, quasi intersit | |
| filii peculium habere: magis enim patris quam filii interest, licet aliquo casu ad filium pe- | |
| culium spectet: ut puta si patris eius bona a fisco propter debitum occupata sunt: nam | |
| peculium ei ex constitutione Claudii separatur. Ergo etiam filiam familias in dote captam, | 5.1 |
| dum patri consentit stipulanti dotem non statim quam dedit, uel adhibenti aliquem qui | |
| dotem stipularetur, puto restituendam, quoniam dos ipsius filiae proprium patrimonium est. | |
| Si quis minor uiginti quinque annis adrogandum se dedit et in ipsa adrogatione se circum- | 6.1 |
| uentum dicat (f<i>nge enim a praedone eum hominem locupletem adrogatum): dico de- | |
| bere eum audiri in integrum se restituentem. Si quid minori fuerit filio familias legatum | 7.1 |
| post mortem patris uel fideicommissum relictum et captus est, forte dum consentit patri | |
| paciscenti, ne legatum peteretur: potest dici in integrum restituendum, quoniam ipsius in- | |
| terest propter spem legati, quod ei post mortem patris competit. sed et si ei legatum sit | |
| aliquid quod personae eius cohaeret, puta ius militiae, dicendum est posse eum restitui in | 5 |
| integrum: interfuit enim eius non capi, cum hanc patri non adquireret, sed ipse haberet. | |
| Et si heres sit institutus, si a patre in diebus centum sit emancipatus: mox patrem debuerit | 8.1 |
| certiorare nec fecerit cum posset: qui eum emancipasset, si cognouisset: dicendum erit | |
| posse eum restitui in integrum parato patre eum emancipare. Pomponius adicit ex his | 9.1 |
| causis, ex quibus in re peculiari filii familias restituuntur, posse et patrem quasi heredem | |
| nomine filii post obitum eius impetrare cognitionem. Si autem filius familias sit, qui ca- | 10.1 |
| strense peculium habeat, procul dubio ex his, quae ad castrense peculium spectant, in in- | |
| tegrum restituendus erit quasi in proprio patrimonio captus. Seruus autem minor annis | 11.1 |
| uiginti quinque nullo modo restitui poterit, quoniam domini persona spectatur, qui sibi de- | |
| bebit imputare, cur minori rem commisit. quare et si per impuberem contraxerit, idem erit | |
| dicendum, ut et Marcellus libro secundo digestorum scribit. et si forte libera peculii ad- | |
| ministratio minori seruo sit <con>cessa, maior dominus ex hac causa non restituetur. | 5 |
| Africanus libro septimo quaestionum. Etenim quodcumque seruus ita gerit, | 4.pr.1 |
| uoluntate domini gerere intellegendus est. et magis hoc apparebit, si aut de institoria | |
| actione quaeratur, aut si proponatur maiorem annis uiginti quinque negotium aliquod ge- | |
| rendum minori mandasse et illum in ea re deceptum esse. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si tamen is seruus fuit, cui fideicom- | 5.pr.1 |
| missaria libertas debebatur praesens, et fuit captus, cum re mora ei fit, poterit dici prae- | |
| torem ei succurrere oportere. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Minoribus uiginti quinque annis subuenitur | 6.pr.1 |
| per in integrum restitutionem non solum, cum de bonis eorum aliquid minuitur, sed etiam | |
| cum intersit ipsorum litibus et sumptibus non uexari. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Ait praetor: 'gestum esse dicetur'. gestum | 7.pr.1 |
| sic accipimus qualiterqualiter, siue contractus sit, siue quid aliud contigit. Proinde si emit | 1.1 |
| aliquid, si uendidit, si societatem coit, si mutuam pecuniam accepit, et captus est, ei suc- | |
| curretur. Sed et si ei pecunia a debitore paterno soluta sit uel proprio et hanc perdidit, | 2.1 |
| dicendum est ei subueniri, quasi gestum sit cum eo. et ideo si minor conueniat debitorem, | |
| adhibere debet curatores, ut ei soluatur pecunia: ceterum non ei compelletur soluere. | |
| sed hodie solet pecunia in aedem deponi, ut Pomponius libro uicensimo octauo scribit, ne | |
| uel debitor ultra usuris oneretur uel creditor minor perdat pecuniam, aut curatoribus solui, | 5 |
| si sunt. permittitur etiam ex constitutione principum debitori compellere adulescentem ad | |
| petendos sibi curatores. quid tamen: si praetor decernat soluendam pecuniam minori sine | |
| curatoribus et soluerit, an possit esse securus? dubitari potest: puto autem, si allegans | |
| minorem esse compulsus sit ad solutionem, nihil ei imputandum: nisi forte quasi aduersus | |
| iniuriam appellandum quis ei putet. sed credo praetorem hunc minorem in integrum re- | 10 |
| stitui uolentem auditurum non esse. Non solum autem in his ei succurritur, sed etiam in | 3.1 |
| interuentionibus, ut puta si fideiussorio nomin<e> se uel rem suam obligauit. Pomponius | |
| autem uidetur adquiescere distinguentibus: arbiter ad fideiussores probandos constitutus | |
| eum probauit an uero ipse aduersarius? mihi autem semper succurrendum uidetur, si minor | |
| sit et se cir<cum>uentum doceat. Sed et in iudiciis subuenitur, siue dum agit siue dum | 4.1 |
| conuenitur captus sit. Sed et si hereditatem minor adiit minus lucrosam, succurritur ei ut | 5.1 |
| se possit abstinere: nam et hic <ca>ptus est. idem et in bonorum possessione uel alia succes- | |
| sione. non solum autem filius, qui se miscuit paternae hereditati, sed et si aliquis sit ex | |
| necessariis minor annis, simili modo restitutionem impetrabit, ueluti si seruus sit cum liber- | |
| tate institutus: dicendum enim erit, si se miscuit, posse ei subueniri aetatis beneficio, ut | 5 |
| habeat bonorum suorum separationem. plane qui post aditam hereditatem restituitur, debet | |
| praestare, si quid ex hereditate in rem eius peruenit nec periit per aetatis inbecillitatem. | |
| Hodie certo iure utimur, ut et in lucro minoribus succurratur. | 6.1 |
| Pomponius quoque libro | 7.1 |
| uicensimo octauo scribit et si sine dolo cuiusquam legatum repudiauerit, uel in optionis | |
| legato captus sit dum elegit deteriorem, uel si duas res promiserit illam aut illam et | |
| pretiosiorem dederit, debere subueniri: et subueniendum est. Quaesitum est ex eo, quod | 8.1 |
| in lucro quoque minoribus subueniendum dicitur, si res eius uenierit et existat qui plus | |
| liceatur, an in integrum propter lucrum re<s>tituendus sit? et cottidie praetores eos restituunt, | |
| ut rursum admittatur licitatio. idem faciunt et in his rebus, quae seruari eis debent. quod | |
| circumspecte erit faciendum: ceterum nemo accedet ad emptionem rerum pupillarium, nec | 5 |
| si bona fide distrahantur. et destricte probandum est in rebus, quae fortuitis casibus | |
| subiectae sunt, non esse minori aduersus emptorem succurrendum, nisi aut sordes aut eui- | |
| dens gratia tutorum siue curatorum doceatur. Restitutus autem cum se hereditati misceat | 9.1 |
| uel eam adeat quam repudiauit, rursus restitui poterit, ut se abstineat: et hoc et rescriptum | |
| et responsum est. Sed quod Papinianus libro secundo responsorum ait minori substitutum | 10.1 |
| seruum necessarium repudiante quidem hereditatem minore necessarium fore, et si fuerit | |
| restitutus minor, liberum nihilo minus remanere: si autem prius minor adiit hereditatem, | |
| mox abstentus est, substitutum pupillo seruum cum libertate non posse heredem existere | |
| neque liberum esse: non per omnia uerum est. nam si non est soluendo hereditas, absti- | 5 |
| nente se herede et diuus Pius rescripsit et imperator noster, et quidem in extraneo pupillo | |
| locum fore necessario substituto. et quod ait liberum manere, tale est, quasi non et heres | |
| maneat, cum pupillus impetrat restitutionem posteaquam abstentus est: cum enim pupillus | |
| heres non fiat, sed utiles actiones habeat, sine dubio heres manebit, qui semel extitit. Item | 11.1 |
| si non prouocauit intra diem, subuenitur ut prouocet: finge enim hoc desiderare. Item et | 12.1 |
| in eremodiciis ei subuenitur. constat autem omnis aetatis hominibus restaura- | |
| tionem eremodicii praestari, si se doceant ex iusta causa afuisse. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Minor etiam si quasi contu- | 8.pr.1 |
| max condemnatus sit, in integrum restitutionis auxilium implorabit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si ex causa iudicati pignora minoris | 9.pr.1 |
| capta sint et distracta, mox restitutus sit aduersus sententiam praesidis uel procuratoris | |
| Caesaris, uidendum, an ea reuocari debeant, quae distracta sunt: nam illud certum est | |
| pecuniam ex causa iudicati solutam ei restituendam. sed interest ipsius corpora potius | |
| habere: et puto interdum permittendum, id est si grande damnum sit minoris. In dotis | 1.1 |
| quoque modo mulieri subuenitur, si ultra uires patrimonii uel totum patrimonium circum- | |
| scripta in dotem dedit. Nunc uidendum minoribus utrum in contractibus captis dumtaxat | 2.1 |
| subueniatur, an etiam delinquentibus: ut puta dolo aliquid minor fecit in re deposita uel | |
| commodata uel alias in contractu, an ei subueniatur, si nihil ad eum peruenit? et placet | |
| in delictis minoribus non subueniri. nec hic itaque subuenietur. nam et si furtum fecit | |
| uel damnum iniuria dedit, non ei subuenietur. sed si, cum ex damno dato confiteri possit | 5 |
| ne dupli teneatur, maluit negare: in hoc solum restituendus sit, ut pro confesso habeatur. | |
| ergo et si potuit pro fure damnum decidere magis quam actionem dupli uel quadrupli pati, | |
| ei subuenietur. Si mulier, cum culpa diuertisset, uelit sibi subueniri, uel si maritus, puto | 3.1 |
| restitutionem non habendam: est enim delictum non modicum. nam et si adulterium minor | |
| commisit, ei non subuenitur. Papinianus ait, si maior annis uiginti minor uiginti quin- | 4.1 |
| que se in seruitutem uenire patiatur, id est si pretium participatus est, non solere restitui: | |
| sed hoc merito, quoniam res nec capit restitutionem cum statum mutat. Si in com- | 5.1 |
| missum incidisse uectigalis dicatur, erit in integrum restitutio. quod sic erit accipiendum, | |
| si non dolus ipsorum interueniat: ceterum cessabit restitutio. Aduersus libertatem quoque | 6.1 |
| minori a praetore subueniri impossibile est, | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. nisi ex magna causa hoc a principe | 10.pr.1 |
| fuerit consecutus. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Uerum uel de dolo uel utilis actio | 11.pr.1 |
| erit in id quod minoris interfuit non manumitti: proinde quidquid hic haberet, si non manu- | |
| misisset, id ei nunc praestabitur. sed et nomine earum rerum, quas dominicas seruus manu- | |
| missus supprimebat, competunt aduersus eum actiones ad exhibendum et furti et condictio, | |
| uidelicet quoniam et manumissus eas contrectabat. ceterum ex delicto in seruitutem facto | 5 |
| domino aduersus eum post libertatem actio non competit: et hoc rescripto diui Seueri con- | |
| tinetur. Quid si minor uiginti quinque annis, maior uiginti hac lege uendiderit, ut manu- | 1.1 |
| mittatur? ideo proposui maiorem uiginti, quoniam et Scaeuola scribit libro quarto decimo | |
| quaestionum et magis est, ut sententia constitutionis diui Marci ad Aufidium Uictorinum | |
| hunc, id est minorem uiginti annis non complectatur. quare uidendum, an maiori uiginti | |
| annis subueniatur: et si quidem ante desideret, quam libertas competat, audietur: sin uero | 5 |
| postea, non possit. item quaeri potest, si is qui emit hac lege minor sit, an restitui possit. | |
| et si quidem nondum libertas competit, erit dicendum posse ei subueniri: sin uero postea- | |
| quam dies uenit, uoluntas maioris uenditoris libertatem imponit. Ex facto quaesitum est: | 2.1 |
| adulescentes quidam acceperant curatorem Saluianum quendam nomine: hic cum curam | |
| administrasset, beneficio principis urbicam procurationem erat adeptus et apud praetorem | |
| se a cura adulescentium excusauerat absentibus eis: adulescentes adierant praetorem de- | |
| siderantes in integrum aduersus eum restitui, quod esset contra constitutiones excusatus. | 5 |
| cum enim susceptam tutelam non alii soleant deponere, quam qui trans mare rei publicae | |
| causa absunt uel hi qui circa principem sunt occupati, ut in consiliarii Menandri Arrii per- | |
| sona est indultum, meruisset autem Saluianus excusationem, adulescentes quasi capti in | |
| integrum restitui a praetore desiderauerant. Aetrius Seuerus quia dubitabat, ad imperato- | |
| rem Seuerum rettulit: ad quam consultationem successor<i> eius Uenidio Quieto rescripsit | 10 |
| nullas partes esse praetoris: neque enim contractum proponi cum minore annis uiginti | |
| quinque: sed principes interuenire et reducere hunc ad administrationem, qui perperam | |
| esset a praetore excusatus. Sciendum est autem non passim minoribus subueniri, sed causa | 3.1 |
| cognita, si capti esse proponantur. Item non restituetur, qui sobrie rem suam administrans | 4.1 |
| occasione damni non inconsulte accidentis, sed fato uelit restitui: nec enim euentus damni | |
| restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. et ita et Pomponius libro uicensimo octauo | |
| scripsit. unde Marcellus apud Iulianum notat, si minor sibi seruum necessarium compara- | |
| uerit, mox decesserit, non debere eum restitui: neque enim captus est emendo sibi rem | 5 |
| pernecessariam, licet mortalem. Si locupleti heres extitit et subito hereditas lapsa sit (puta | 5.1 |
| praedia fuerunt quae chasmate perierunt, insulae exustae sunt, serui fugerunt aut deces- | |
| serunt): Iulianus quidem libro quadragensimo sexto sic loquitur, quasi possit minor in | |
| integrum restitui. Marcellus autem apud Iulianum notat cessare in integrum restitutionem: | |
| neque enim aetatis lubrico captus est adeundo locupletem hereditatem, et quod fato con- | 5 |
| tingit, cuiuis patri familias quamuis diligentissimo possit contingere. sed haec res adferre | |
| potest restitutionem minori, si adiit hereditatem, in qua res erant multae mortales uel | |
| praedia urbana, aes autem alienum graue, quod non prospexit posse euenire, ut demo- | |
| riantur mancipia, praedia ruant, uel quod non cito distraxerit haec, quae multis casibus | |
| obnoxia sunt. Item quaeritur, si minor aduersus minorem restitui desiderat, an sit audien- | 6.1 |
| dus. et Pomponius simpliciter scribit non restituendum. puto autem inspiciendum a prae- | |
| tore, quis captus sit: proinde si ambo capti sunt, uerbi gratia minor minori pecuniam dedit | |
| et ille perdidit, melior est causa secundum Pomponium eius, qui accepit et uel dilapidauit | |
| uel perdidit. Plane si minor annis cum filio familias maiore contraxerit, et Iulianus libro | 7.1 |
| quarto digestorum et Marcellus libro secundo digestorum scribit posse in integrum restitui, | |
| ut magis aetatis ratio quam senatus consulti habeatur. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Si apud minorem mulier pro | 12.pr.1 |
| alio intercesserit, non est ei actio in mulierem danda, sed perinde atque ceteri per ex- | |
| ceptionem summoueri debet: scilicet quia communi iure in priorem debitorem ei actio re- | |
| stituitur. haec si soluendo sit prior debitor: alioquin mulier non utetur senatus consulti | |
| auxilio | 5 |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. In causae cognitione uersabitur, utrum | 13.pr.1 |
| soli ei succurrendum sit, an etiam his qui pro eo obligati sunt, ut puta fideiussoribus. | |
| itaque si cum scirem minorem et ei fidem non haberem, tu fideiusseris pro eo, non est | |
| aequum fideiussori in necem meam subueniri, sed potius ipsi deneganda erit mandati actio. | |
| in summa perpendendum erit praetori, cui potius subueniat, utrum creditori an fideiussori: | 5 |
| nam minor captus neutri tenebitur. facilius in mandatore dicendum erit non debere ei sub- | |
| uenire: hic enim uelut adfirmator fuit et suasor, ut cum minore contraheretur. unde tractari | |
| potest, minor in integrum restitutionem utrum aduersus creditorem an et aduersus fide- | |
| iussorem implorare debeat. et puto tutius aduersus utrumque: causa enim cognita et prae- | |
| sentibus aduersariis uel si per contumaciam desint in integrum restitutiones perpendendae | 10 |
| sunt. Interdum autem restitutio et in rem datur minori, id est aduersus rei eius possesso- | 1.1 |
| rem, licet cum eo non sit contractum. ut puta rem a minore emisti et alii uendidisti: | |
| potest desiderare interdum aduersus possessorem restitui, ne rem suam perdat uel re sua | |
| careat, et hoc uel cognitione praetoria uel rescissa alienatione dato in rem iudicio. Pom- | |
| ponius quoque libro uicensimo octauo scribit Labeonem existimasse, si minor uiginti quin- | 5 |
| que annis fundum uendidit et tradidit, si emptor rursus eum alienauit, si quidem emptor | |
| sequens scit rem ita gestam, restitutionem aduersus eum faciendam: si ignorauit et prior | |
| emptor soluendo esset, non esse faciendam: sin uero non esset soluendo, aequius esse | |
| minori succurri etiam aduersus ignorantem, quamuis bona fide emptor est. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Plane quamdiu is qui a minore <re>m ac- | 14.pr.1 |
| cepit aut heres eius idoneus sit, nihil noui constituendum est in eum, qui rem bona fide | |
| emerit, idque et Pomponius scribit. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Sed ubi restitutio datur, poste- | 15.pr.1 |
| rior emptor reuerti ad auctorem suum poterit: per plures quoque personas si emptio am- | |
| bulauerit, idem iuris erit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. In causae cognitione etiam hoc uer- | 16.pr.1 |
| sabitur, num forte alia actio possit competere citra in integrum restitutionem. nam si com- | |
| muni auxilio et mero iure munitus sit, non debet ei tribui extraordinarium auxilium: ut | |
| puta cum pupillo contractum est sine tutoris auctoritate nec locupletior factus est. Item | 1.1 |
| relatum est apud Labeonem, si minor circumscriptus societatem coierit uel etiam donationis | |
| causa, nullam esse societatem nec inter maiores quidem et ideo cessare partes praetoris: | |
| idem et Ofilius respondit: satis enim ipso iure munitus est. Pomponius quoque refert libro | 2.1 |
| uicensimo octauo, cum quidam heres rogatus esset f<r>atris filiae complures res dare ea con- | |
| dicione, ut, si sine liberis decessisset, restitueret eas heredi et haec defuncto herede heredi | |
| eius cauisset se restituturam, Aristonem putasse in integrum restituendam. sed et illud | |
| Pomponius adicit, quod potuit incerti condici haec cautio etiam a maiore: non enim ipso | 5 |
| iure, sed per condictionem munitus est. Et generaliter probandum est, ubi contractus non | 3.1 |
| ualet, pro certo praetorem se non debere interponere. Idem Pomponius ait in pretio em- | 4.1 |
| ptionis et uenditionis naturaliter licere contrahentibus se circumuenire. Nunc uidendum, | 5.1 |
| qui in integrum restituere possunt. et tam praefectus urbi quam alii magistratus pro iuris- | |
| dictione sua restituere in integrum possunt, tam in aliis causis quam contra sententiam suam. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Praefecti etiam praetorio ex | 17.pr.1 |
| sua sententia in integrum possunt restituere, quamuis appellar<i> ab his non possit. haec | |
| idcirco tam uarie, quia appellatio quidem iniquitatis sententiae querellam, in integrum uero | |
| restitutio erroris proprii ueniae petitionem uel aduersarii circumuentionis allegationem | |
| continet. | 5 |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Minor autem magistratus contra sen- | 18.pr.1 |
| tentiam maiorum non restituet. Si autem princeps sententiam dixit, perraro solet permittere | 1.1 |
| restitutionem et induci in auditorium suum eum, qui per infirmitatem aetatis captum se | |
| dicat, dum ea, quae pro causa sunt, dicta non allegat uel ab aduocatis proditum queratur. | |
| denique Glabrionem Acilium diuus Seuerus et imperator Antoninus non audierunt incolorate | |
| restitui desiderantem aduersus fratrem post speciem in auditorio eorum finitam. Sed et | 2.1 |
| Percennio Seuero contra res bis iudicatas in integrum restitui diuus Seuerus et imperator | |
| Antoninus permiserunt in auditorio suo examinari. Idem imperator Licinnio Frontoni re- | 3.1 |
| scripsit insolitum esse post sententiam uice sua ex appellatione dictam alium in integrum | |
| restitutionem tribuere nisi solum principem. Sed et si ab imperatore iudex datus cognoscat, | 4.1 |
| restitutio ab alio nisi a principe, qui iudicem destinauit, non fiet. Non solum autem <m>i- | 5.1 |
| noribus, uerum successoribus quoque minorum datur in integrum restitutio, etsi sint ipsi | |
| maiores. | |
| Idem libro tertio decimo ad edictum. Interdum tamen successori plus quam | 19.pr.1 |
| annum dabimus, ut est edicto expressum, si forte aetas ipsius subueniat: nam post annum | |
| uicensimum quintum habebit legitimum tempus. hoc enim ipso deceptus uidetur, quod, | |
| cum posset restitui intra tempus statutum ex persona defuncti, hoc non fecit. plane si de- | |
| functus ad in integrum restitutionem modicum tempus ex anno utili habuit, huic heredi | 5 |
| minori post annum uicensimum quintum completum non totum statutum tempus dabimus | |
| ad in integrum restitutionem, sed id dumtaxat tempus, quod habuit is cui heres extitit. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Papinianus libro secundo responsorum ait exuli re- | 20.pr.1 |
| uerso non debere prorogari tempus in integrum restitutionis statutum, quia afuit, cum po- | |
| tuerit adire praetorem per procuratorem, nec dixit, uel praesidem ubi erat. sed quod idem | |
| dicit et indignum esse propter irrogatam poenam, non recte: quid enim commune habet | |
| delictum cum uenia aetatis? Si quis tamen maior uiginti quinque annis intra | 1.1 |
| tempus restitutionis statutum contestatus postea destiterit, nihil ei proficit ad in integrum | |
| restitutionem contestatio, ut est saepissime rescriptum. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Destitisse autem is uidetur non | 21.pr.1 |
| qui distulit, sed qui liti renuntiauit in totum. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. In integrum uero restitutione postulata | 22.pr.1 |
| aduersus aditionem a minore factam, si quid legatis expensum est, uel pretia eorum qui | |
| ad libertatem aditione eius peruenerunt, a minore refundenda non sunt. quemadmodum per | |
| contrarium cum minor restituitur ad adeundam hereditatem, quae antea gesta erant per | |
| curatorem bonorum decreto praetoris ad distrahenda bona secundum iuris formam consti- | 5 |
| tutum, rata esse habenda Calpurnio Flacco Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Cum mandatu patris filius familias res | 23.pr.1 |
| administraret, non habet beneficium restitutionis: nam et si alius ei mandasset, non suc- | |
| curreretur, cum eo modo maiori potius consuleretur, cuius damno res sit cessura. sed si | |
| euentu damnum minor passurus sit, quia quod praestiterit seruare ab eo cuius negotia | |
| gessit non potest, quia is non erit soluendo, sine dubio praetor interueniet. si autem ipse | 5 |
| dominus minor sit, procurator uero maioris aetatis, non potest facile dominus audiri, nisi | |
| si mandatu eius gestum erit nec a procuratore seruari res possit. ergo et si procuratorio | |
| nomine minor circumscriptus sit, imputari debet hoc domino, qui tali commisit sua negotia. | |
| idque et Marcello placet. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Quod si minor sua sponte negotiis ma- | 24.pr.1 |
| ioris interuenerit, restituendus erit, ne maiori damnum accidat. quod si hoc facere <re>cusa- | |
| uerit, tunc si conuentus fuerit negotiorum gestorum, aduersus hanc actionem non restituitur: | |
| sed compellendus est sic ei cedere auxilio in integrum restitutionis, ut procuratorem eum | |
| in rem suam faciat, ut possit per hunc modum damnum sibi propter minorem contingens | 5 |
| resarcire. Non semper autem ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad | 1.1 |
| bonum et aequum redigenda sunt, ne magno incommodo huius aetatis homines adficiantur | |
| nemine cum his contrahente et quodammodo commercio eis interdicetur. itaque nisi aut | |
| manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa uersati sunt, praetor inter- | |
| ponere se non debet. Scaeuola noster aiebat, si quis iuuenili leuitate ductus omiserit uel | 2.1 |
| repudiauerit hereditatem uel bonorum possessionem, si quidem omnia in integro sint, omni- | |
| modo audiendus est: si uero iam distracta hereditate et negotiis finitis ad pa- | |
| ratam pecuniam laboribus substituti ueniat, repellendus est: multoque parcius ex hac causa | |
| heredem minoris restituendum esse. Si seruus uel filius familias minorem circum- | 3.1 |
| scripserit, pater dominusue quod ad eum peruenerit restituere iubendus est, quod non per- | |
| uenerit ex peculio eorum praestare: si ex neutro satisfiet et dolus serui interuenerit, aut | |
| uerberibus castigandus aut noxae dedendus erit. sed et si filius familias hoc fecit, ob do- | |
| lum suum condemnabitur. Restitutio autem ita facienda est, ut unusquisque integrum ius | 4.1 |
| suum recipiat. itaque si in uendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat praetor emp- | |
| torem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum | |
| perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quae ei consumpturo creditur, sed | |
| parcius in uenditione, quia aes alienum ei soluitur, quod facere necesse est, credere autem | 5 |
| non est necesse. nam et si origo contractus ita constitit, ut infirmanda sit, si tamen ne- | |
| cesse fuit pretium solui, non omnimodo emptor damno adficiendus est. Ex hoc edicto nulla | 5.1 |
| propria actio uel cautio proficiscitur: totum enim hoc pendet ex praetoris cognitione. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Illud nullam habet dubitationem, | 25.pr.1 |
| quin minor si non debitum soluerit ex ea causa, ex qua iure ciuili repetitio non est danda, | |
| sit ei utilis actio ad repetendum: cum et maioribus uiginti quinque annis iustis ex causis | |
| dari solet repetitio. Si talis interueniat iuuenis, cui praestanda sit restitutio, ipso postu- | 1.1 |
| lante praestari debet aut procuratori eius, cui id ipsum nominatim mandatum sit: qui uero | |
| generale mandatum de uniuersis negotiis gerendis alleget, non debet audiri. | |
| Paulus libro undecimo ad edictum. Quod si de speciali mandatu dubitetur, | 26.pr.1 |
| cum restitutio postuletur, interposita stipulatione ratam rem dominum habiturum rei potest | |
| mederi. Quod si is, qui circumscripsisse dicitur, absit, defensor eius satis iudicatum solui | 1.1 |
| dare debebit. | |
| Gaius libro quarto ad edictum prouinciale. Patri pro filio omnimodo prae- | 27.pr.1 |
| standa restitutio est, licet filius restitui nolit, quia patris periculum agitur qui de peculio | |
| tenetur. ex quo apparet ceteros cognatos uel adfines alterius esse condicionis, nec aliter | |
| audiri oportere, quam si ex uoluntate adulescentis postulent aut eius uitae sit iste adu- | |
| lescens, ut merito etiam bonis ei debeat interdici. Si pecuniam, quam mutuam minor ac- | 1.1 |
| cepit, dissipauit, denegare debet proconsul creditori aduersus eum actionem. quod si egenti | |
| minor crediderit, ulterius procedendum non est, quam ut iubeatur iuuenis actionibus suis, | |
| quas habet aduersus eum cui ipse credidisset, cedere creditori suo. praedium quoque si ex | |
| ea pecunia pluris quam oporteret emit, ita temperanda res erit, ut iubeatur uenditor red- | 5 |
| dito pretio reciperare praedium, ita ut sine alterius damno etiam creditor a iuuene suum | |
| consequatur. ex quo scilicet simul intellegimus, quid obseruari oporteat, si sua pecunia | |
| pluris quam oportet emerit, ut tamen hoc e<t> superiore casu uenditor, qui pretium reddidit, | |
| etiam usuras, quas ex ea pecunia percepit aut percipere potuit, reddat, et fructus, quibus | |
| locupletior factus est iuuenis, recipiat. item ex diuerso si minore pretio quam oportet uen- | 10 |
| diderit adulescens, emptor quidem iuberi debebit praedia cum fructibus restituere, iuuenis | |
| autem eatenus ex pretio reddere, quatenus ex ea pecunia locupletior est. Si minor annis | 2.1 |
| uiginti quinque sine causa debitori acceptum tulerit, non solum in ipsum, sed et in fide- | |
| iussores et in pignora actio restitui debet. et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in | |
| utrumque restituenda est actio. Ex hoc intellegimus, si damnosam sibi nouationem fecerit, | 3.1 |
| forte si ab idoneo debitore ad inopem nouandi causa transtulerit obligationem, oportere | |
| eum in priorem debitorem restitui. Aduersus eos quoque restitutio praestanda est, quorum | 4.1 |
| de dolo agere non permittitur, nisi quaedam personae speciali lege exceptae sint. | |
| Celsus libro secundo digestorum. Cum minor quam quinque et uiginti annis | 28.pr.1 |
| aduersus eum, cum quo tutelae egit, restituitur, non ideo tutori contrarium tutelae iudi- | |
| cium restituendum est. | |
| Modestinus libro secundo responsorum. Etiamsi patre eodemque tutore | 29.pr.1 |
| auctore pupillus captus probari possit, curatorem postea ei datum nomine ipsius in in- | |
| tegrum restitutionem postulare non prohiberi. Ex causa curationis condemnata pupilla ad- | 1.1 |
| uersus unum caput sententiae restitui uolebat, et quia uidetur in ceteris litis speciebus re- | |
| leuata fuisse, actor maior aetate, qui adquieuit tunc temporis sententiae, dicebat totam | |
| debere litem restaurari. Herennius Modestinus respondit, si species, in qua pupilla in in- | |
| tegrum restitui desiderat, ceteris speciebus non cohaeret, nihil proponi, cur a tota sententia | 5 |
| recedi actor postulans audiendus est. Si hereditate patris aetatis beneficio in integrum | 2.1 |
| restitutus abstinuit se nemine de creditoribus paternis praesente uel ad agendum a prae<si>de | |
| euocato, an ea restitutio recte facta uideatur, quaeritur. Herennius Modestinus respondit, | |
| cum non euocatis creditoribus in integrum restitutionis decretum interpositum proponatur, | |
| minime id creditoribus praeiudicasse. | 5 |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Si filius emancipatus, contra tabulas | 30.pr.1 |
| non accepta possessione, post inchoatam restitutionis quaestionem, legatum ex testamento | |
| patris maior uiginti quinque annis petisset, liti renuntiare uidetur, cum et si bonorum posses- | |
| sionis tempus largiretur, electo iudicio defuncti repudiatum beneficium praetoris existimaretur. | |
| Idem libro nono responsorum. Si mulier, postquam heres extitit, propter aeta- | 31.pr.1 |
| tem abstinendi causa in integrum restituta fuerit, seruos hereditarios ex fideicommisso ab | |
| ea recte manumissos retinere libertatem respondi: nec erunt cogendi uiginti aureos pro | |
| libertate retinenda dependere, quam iure optimo consecuti uidentur. nam et si quidam ex | |
| creditoribus pecuniam suam ante restitutionem ab ea reciperassent, ceterorum querella | 5 |
| contra eos qui acceperunt ut pecunia communicetur, non admittetur. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Minor uiginti quinque annis adito praeside | 32.pr.1 |
| ex aspectu corporis falso probauit perfectam aetatem: curatores cum intellexissent esse | |
| minorem perseuerauerunt in administratione: m<e>dio tempore post probatam aetatem ante | |
| impletum uicensimum quintum annum solutae sunt adulescenti pecuniae debitae easque | |
| male consumpsit. quaero cuius sit periculum: et quid si curatores quoque in eodem errore | 5 |
| perseuerassent, ut putarent maiorem esse et abstinuissent se ab administratione, curationem | |
| etiam restituissent, an periculum temporis, quod post probatam aetatem cessit, ad eos per- | |
| tineat? respondi: hi, qui debita exsoluerunt, liberati iure ipso non debent iterum conueniri. | |
| plane curatores, qui scientes eum minorem esse perseuerauerunt in eodem officio, non de- | |
| buerunt eum pati accipere pecunias debitas et debebunt hoc nomine conueniri. quod si et | 10 |
| ipsi decreto praesidis crediderunt et administrare cessauerunt uel etiam rationem reddide- | |
| runt, similes sunt ceteris debitoribus, ideoque non conueniuntur. | |
| Aburnius Ualens libro sexto fideicommissorum. Si minor uiginti quinque | 33.pr.1 |
| annis seruum suum, qui pluris, quam in testamento ei legatum sit, manumittere rogatus | |
| fuerit et legatum acceperit, non cogendum praestare libertatem, si legatum reddere paratus | |
| sit, Iulianus respondit: ut quemadmodum maioribus liberum sit non accipere, si nolint | |
| manumittere, sic huic reddenti legatum necessitas manumittendi remittatur. | 5 |
| Paulus libro primo sententiarum. Si minor uiginti quinque annis filio fa- | 34.pr.1 |
| milias minori pecuniam credidit, melior est causa consumentis, nisi locupletior ex hoc in- | |
| ueniatur litis contestatae tempore is qui accepit. Minores si in iudicem compromiserunt et | 1.1 |
| tutore auctore stipulati sunt, integri restitutionem aduersus talem obligationem iure de- | |
| siderant. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Si in emptionem penes se | 35.pr.1 |
| collatam minor adiectione ab alio superetur, implorans in integrum restitutionem audietur, | |
| si eius interesse emptam ab eo rem fuisse adprobetur, ueluti quod maiorum eius fuisset: | |
| <ita> tamen ut id, quod ex licitatione accessit, ipse offerat uenditori. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Minor uiginti quinque annis omissam al- | 36.pr.1 |
| legationem per in integrum restitutionis auxilium repetere potest. | |
| Tryphoninus libro tertio disputationum. Auxilium in integrum restitutionis | 37.pr.1 |
| exsecutionibus poenarum paratum non est: ideoque iniuriarum iudicium semel omissum | |
| repeti non potest. Sed et in sexaginta diebus praeteritis, in quibus iure mariti sine ca- | 1.1 |
| lumnia uir accusare mulierem adulterii potest, denegatur ei in integrum restitutio: quod | |
| ius omissum si nunc repetere uult, quid aliud quam delicti ueniam, id est calumniae de- | |
| precatur? et cum neque in delictis neque in calumniatoribus praetorem succurrere oportere | |
| certi iuris sit, cessabit in integrum restitutio. in delictis autem minor annis uiginti quinque | 5 |
| non meretur in integrum restitutionem, utique atrocioribus, nisi quatenus interdum miseratio | |
| aetatis ad mediocrem poenam iudicem produxerit. sed ut ad legis Iuliae de adulteriis | |
| coercendis praecepta ueniamus, utique nulla deprecatio adulterii poenae est, si se minor | |
| annis adulterum fateatur. dixi, nec si quid eorum commiserit, quae pro adulterio eadem | |
| lex punit, ueluti si adulterii damnatam sciens uxorem duxerit, aut in adulterio deprehen- | 10 |
| sam uxorem non dimiserit, quaestumue de adulterio uxoris fecerit, pretiumue pro comperto | |
| stupro acceperit, aut domum praebuerit ad stuprum adulteriumue in eam committendum: | |
| et non sit aetatis excusatio aduersus praecepta legum ei, qui dum leges inuocat, contra | |
| eas committit. | |
| Paulus libro primo decretorum. Aemilius Larianus ab Ouinio fundum Ruti- | 38.pr.1 |
| lianum lege commissoria emerat data parte pecuniae, ita ut si intra duos menses ab em- | |
| ptione reliqui pretii partem dimidiam non soluisset, inemptus esset, item si intra alios duos | |
| menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus. intra priores duos men- | |
| ses Lariano defuncto Rutiliana pupillaris aetatis success<e>rat, cuius tutores in solutione ces- | 5 |
| sauerunt. uenditor denuntiationibus tutoribus saepe datis post annum eandem possessionem | |
| Claudio Telemacho uendiderat. pupilla in integrum restitui desiderabat: uicta tam apud | |
| praetorem quam apud praefectum urbi prouocauerat. putabam bene iudicatum, quod pater | |
| eius, non ipsa contraxerat: imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus | |
| pupillae incidisset eaque effecisset, ne pareretur legi uenditionis. dicebam posse magis ea | 10 |
| ratione restitui eam, quod uenditor denuntiando post diem, quo placuerat esse commissum, | |
| et pretium petendo recessisse a lege sua uideretur: non me moueri quod dies postea tran- | |
| sisset, non magis quam si creditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis | |
| finita. quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiauit in integrum restituendam. | |
| mouit etiam illud imperatorem, quod priores tutores, qui non restitui desiderassent, suspecti | 15 |
| pronuntiati erant. Quod dicitur non solere filiis familias post emancipationem adhuc mino- | 1.1 |
| ribus succurri in his, quae omississent manentes in potestate, tunc recte dicitur, cum patri | |
| adquirere possunt. | |
| Scaeuola libro secundo digestorum. Intra utile tempus restitutionis apud | 39.pr.1 |
| praesidem petierunt in integrum restitutionem minores et de aetate sua probauerunt: dicta | |
| pro aetate sententia aduersarii, ut impedirent cognitionem praesidis, ad imperatorem ap- | |
| pellauerunt: praeses in euentum appellationis cetera cognitionis distulit. quaesitum est: si | |
| finita appellationis apud imperatorem cognitione et iniusta appellatione pronuntiata egressi | 5 |
| aetatem depraehendantur, an cetera negotii implere possunt, cum per eos non steterit, quo | |
| minus res finem accipiat? respondi secundum ea quae proponuntur perinde cognosci atque | |
| si nunc intra aetatem essent. Uendentibus curatoribus minoris fundum emptor extitit Lucius | 1.1 |
| Titius et sex fere annis possedit et longe longeque rem meliorem fecit: quaero, cum sint | |
| idonei curatores, an minor aduersus Titium emptorem in integrum restitui possit. respondi | |
| ex omnibus quae proponerentur uix esse eum restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, | |
| quas bona fide emptor fecisse adprobauerit, ei praestare, maxime cum sit ei paratum promp- | 5 |
| tum auxilium curatoribus eius idoneis constitutis. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Minor annis uiginti quinque, cui fideicom- | 40.pr.1 |
| missum solui pronuntiatum erat, cauerat id se accepisse et cautionem eidem debitor quasi | |
| creditae pecuniae fecerat. in integrum restitui potest, quia partam ex causa iudicat<i> per- | |
| secutionem nouo contractu ad initium alterius petitionis redegerat. Praedia patris sui minor | 1.1 |
| annis uiginti quinque ob debita rationis tutelae aliorum, quam pater administrauerat, in | |
| solutum inconsulte dedit: ad suam aequitatem per in integrum restitutionem reuocanda res | |
| est, usuris pecuniae, quam constiterit, ex tutela deberi, reputatis et cum quantitate fructuum | |
| perceptorum compensatis. | 5 |
| Iulianus libro quadragensimo quinto digestorum. Si iudex circumuento in | 41.pr.1 |
| uenditione adulescenti iussit fundum restitui eumque pretium emptori reddere, et hic nolit | |
| <uti> hac in integrum restitutione paenitentia acta, exceptionem utilem aduersus petentem | |
| pretium quasi ex causa iudicati adulescens habere poterit, quia unicuique licet contemnere | |
| haec, quae pro se introducta sunt. nec queri poterit uenditor, si restitutus fuerit in eam | 5 |
| causam, in qua se ipse constituit et quam mutare non potuisset, si minor auxilium prae- | |
| toris non implorasset. | |
| Ulpianus libro secundo de officio proconsulis. Praeses prouinciae minorem | 42.pr.1 |
| in integrum restituere potest etiam contra suam uel decessoris sui sententiam: quod enim | |
| appellatio interposita maioribus praestat, hoc beneficio aetatis consequuntur minores. | |
| Marcellus libro primo de officio praesidis. De aetate eius, qui se maiorem | 43.pr.1 |
| annis uiginti quinque dicit, causa cognita probandum est, quia per eam probationem in | |
| integrum restitutioni eiusdem adulescentis et aliis causis praeiudicatur. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Non omnia, quae minores annis uiginti | 44.pr.1 |
| quinque gerunt, irrita sunt, sed ea tantum, quae causa cognita eiusmodi deprehensa sunt, | |
| uel ab aliis circumuenti uel sua facilitate decepti aut quod habuerunt amiserunt, aut quod | |
| adquirere emolumentum potuerunt omiserint, aut se oneri quod non suscipere licuit obli- | |
| gauerunt. | 5 |
| Callistratus libro primo edicti monitorii. Etiam ei, qui prius quam nasce- | 45.pr.1 |
| retur usucaptum amisit, restituendam actionem Labeo scribit. Imperator Titus Antoninus | 1.1 |
| rescripsit eum, qui fraude tutoris aduersarium suum diceret absolutum et agere cum eo | |
| ex integro uellet, licentiam habere prius cum tutore agere. | |
| Paulus libro secundo responsorum. Eum, qui ex sua uoluntate minorem | 46.pr.1 |
| annis in iudicio defendit et condemnatus est, ex causa iudicati posse conueniri nec eius | |
| quem defendit aetatem ad restitutionem impetrandam ei prodesse, cum causam iudicati | |
| recusare non possit. ex quo apparet nec eum, cuius nomine condemnatus est, auxilium | |
| restitutionis propter eam sententiam implorare posse. | 5 |
| Scaeuola libro primo responsorum. Tutor urguentibus creditoribus rem pu- | 47.pr.1 |
| pillarem bona fide uendidit, denuntiante tamen matr<e> emptoribus: quaero, cum urguentibus | |
| creditoribus distracta sit nec de sordibus tutoris merito quippiam dici potest, an pupillus | |
| in integrum restitui potest. respondi cognita causa aestimandum, nec idcirco, si iustum sit | |
| restitui, denegandum id auxilium, quod tutor delicto uacaret. Curator adulescentium prae- | 1.1 |
| dia communia sibi et his, quorum curam administrabat, uendidit: quaero, si decreto prae- | |
| toris adulescentes in integrum restituti fuerint, an eatenus uenditio rescindenda sit, quatenus | |
| adulescentium pro parte fundus communis fuit? respondi eatenus rescindi, nisi si emptor | |
| a toto contractu uelit discedi, quod partem empturus non esset. item quaero, emptor utrum | 5 |
| a Seio et Sempronio pupillis pretium cum usuris recipere deberet an uero ab herede cura- | |
| toris? respondi heredes quidem curatoris teneri, uerum in Seium et Sempronium pro parte, | |
| qua eorum fundus fuit, actiones dandas: utique si ad eos accepta pecunia pro eadem parte | |
| peruenisset. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Minor se in id, quod fideiussit | 48.pr.1 |
| uel mandauit, in integrum restituendo reum principalem non liberat. Minor ancil- | 1.1 |
| lam uendidit: si eam emptor manumiserit, ob hoc in integrum restitui non poterit, sed | |
| aduersus emptorem quanti sua interest actionem habebit. Mulier minor uiginti quinque | 2.1 |
| annis si pactione dotis deterior condicio eius fiat et tale pactum inierit, quod numquam | |
| maioris aetatis constitutae paciscerentur, atque ideo reuocare uelit: audienda est. | |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum. Si res pupillaris uel adulescentis | 49.pr.1 |
| distracta fuerit, quam lex distrahi non prohibet, uenditio quidem ualet, uerumtamen si grande | |
| damnum pupilli uel adulescentis uersatur, etiam si collusio non intercessit, distractio per in | |
| integrum restitutionem reuocatur. | |
| Pomponius libro nono epistularum et uariarum lectionum. Iunius Diophantus | 50.pr.1 |
| Pomponio suo salutem. Minor uiginti quinque annis nouandi animo intercessit pro eo, qui | |
| temporali actione tenebatur, tunc cum adhuc supererant decem dies, et postea in integrum | |
| restitutus est: utrum restitutio, quae creditori aduersus priorem debitorem datur, decem | |
| dierum sit an plenior? ego didici ex tempore in integrum restitutionis tantundem temporis | 5 |
| praestandum, quantum supererat: tu quid de eo putas uelim rescribas. respondit: sine dubio | |
| quod de temporali actione, in qua intercessit minor, sensisti, puto uerius esse: ideoque et | |
| pignus, quod dederat prior debitor, manet obligatum. |