| DE SERUITUTIBUS PRAEDIORUM URBANORUM | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Si intercedat solum publi- | 8.2.1.pr.1 |
| cum uel uia publica, neque itineris actusue neque altius tollendi seruitutes impedit: sed | |
| immittendi protegendi prohibendi, item fluminum et stillicidiorum seruitutem impedit, | |
| quia caelum, quod supra id solum intercedit, liberum esse debet. Si usus fructus tuus sit, | 1.1 |
| aedium proprietas mea, quae onera uicini sustinere debeant, mecum in solidum agi potest, | |
| tecum nullo modo. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Urbanorum praediorum iura | 2.pr.1 |
| talia sunt: altius tollendi et officiendi <lu>minibus uicini aut non extollendi: item stillicidium | |
| auertendi in tectum uel aream uicini aut non auertendi: item immittendi tigna in parietem | |
| uicini et denique proiciendi protegendiue ceteraque istis similia. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Est et haec seruitus, ne pro- | 3.pr.1 |
| spectui officiatur. | |
| Paulus libro secundo institutionum. Luminum in seruitute constituta id ad- | 4.pr.1 |
| quisitum uidetur, ut uicinus lumina nostra excipiat: cum autem seruitus imponitur, ne lu- | |
| minibus officiatur, hoc maxime adepti uidemur, ne ius sit uicino inuitis nobis altius aedi- | |
| ficare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Inuitum autem in seruitutibus | 5.pr.1 |
| accipere debemus no eum qui contra dicit, sed eum qui non consentit. ideo pomponius | |
| libro quadragensimo et infantem et furiosum inuito<s> recte dici ait: non enim ad factum, | |
| sed ad ius seruitutis haec uerba referuntur. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Haec autem iura similiter ut rusti- | 6.pr.1 |
| corum quoque praediorum certo tempore non utendo pereunt: nisi quod haec dissimilitudo | |
| est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si uicinus simul libertatem usucapiat. | |
| ueluti si aedes tua<e> aedibus meis seruiant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium | |
| officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas p<rae>fixas habuero uel obstruxero, ita | 5 |
| demum ius meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris: alio- | |
| quin si nihil noui feceris, retineo seruitutem. item si tigni immissi aedes tuae seruitutem | |
| debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum | |
| est tignum, obturaueris et per constitutum tempus ita habueris: alioquin si nihil noui | |
| feceris, integrum ius suum permanet. | 10 |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Quod autem aedificio | 7.pr.1 |
| meo me posse consequi, ut libertatem usucaperem, dicitur, idem me non consecuturum, si | |
| arborem eodem loco sitam habuissem, Mucius ait, et recte, quia non ita in suo statu et | |
| loco maneret arbor quemadmodum paries, propter motum naturalem arboris. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Parietem, qui naturali ratione | 8.pr.1 |
| communis est, alterutri uicinorum demoliendi eum et reficiendi ius non est, quia non solus | |
| dominus est. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Cum eo, qui tollendo ob- | 9.pr.1 |
| scurat uicini aedes, quibus non seruiat, nulla competit actio. | |
| Marcellus libro quarto digestorum. Gaurus Marcello: binas aedes habeo, | 10.pr.1 |
| alteras tibi lego, heres aedes alteras altius tollit et luminibus tuis officit: quid cum illo | |
| agere potes? et an interesse putes, suas aedes altius tollat an hereditarias? et de illo | |
| quaero, an per alienas aedes accessum heres ad eam rem quae legatur praestare debet, | |
| sicut solet quaeri, cum usus fructus loci legatus est, ad quem locum accedi nisi per alie- | 5 |
| num non potest. Marcellus respondit: qui binas aedes habebat, si alteras | |
| legauit, non dubium est, quin heres alias possit altius tollendo obscurare lumina legatarum | |
| aedium: idem dicendum est, si alteri aedes, alteri aliarum usum fructum legauerit. non | |
| autem semper simile est itineris argumentum, quia sine accessu nullum est fructus legatum, | |
| habitare autem potest et aedibus obscuratis. ceterum usu fructu loci legato etiam accessus | 10 |
| dandus est, quia et haustu relicto iter quoque ad hauriendum praestaretur. sed ita officere | |
| luminibus et obscurare legatas aedes conceditur, ut non penitus lumen recludatur, sed tan- | |
| tum relinquatur, quantum sufficit habitantibus in usus diurni moderatione. | |
| Ulpianus libro primo de officio consulis. Qui luminibus uicinorum offi- | 11.pr.1 |
| cere aliudue quid facere contra commodum eorum uellet, sciet se formam ac statum anti- | |
| quorum aedificiorum custodire debere. Si inter te et uicinum tuum non conuenit, ad quam | 1.1 |
| altitudinem extolli aedifici<a>, quae facere instituisti, oporteat, arbitrum accipere poteris. | |
| Iauolenus libro decimo ex Cassio. Aedificia, quae seruitutem patiantur ne | 12.pr.1 |
| quid altius tollatur, uiridia supra eam altitudinem habere possunt: at si de prospectu est | |
| eaque obstatura sunt, non possunt. | |
| Proculus libro secundo epistularum. Quidam Hiberus nomine, qui habet post | 13.pr.1 |
| horrea mea insulam, balnearia fecit secundum parietem communem: non licet autem tu- | |
| bulos habere admotos ad parietem communem, sicuti ne parietem quidem suum per pa- | |
| rietem communem: de tubulis eo amplius hoc iuris est, quod per eos flamma torretur paries: | |
| qua de re uolo cum Hibero loquaris, ne rem illicitam faciat. Proculus respondit: nec Hi- | 5 |
| berum pro ea re dubitare puto, quod rem non permissam facit tubulos secundum commu- | |
| nem parietem extruendo. Parietem communem incrustare licet secundum Capitonis senten- | 1.1 |
| tiam, sicut licet mihi pretiosissimas picturas habere in pariete communi: ceterum si demolitus | |
| sit uicinus et ex stipulatu actione damni infecti agatur, non pluris quam uulgaria tectoria | |
| aestimari debent: quod obseruari et in incrustatione oportet. | |
| Papirius Iustus libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Seuerus | 14.pr.1 |
| Augusti rescripserunt in area, quae nulli seruitutem debet, posse dominum uel alium uo- | |
| luntate eius aedificare intermisso legitimo spatio a uicina insula. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Inter seruitutes ne luminibus | 15.pr.1 |
| officiatur et ne prospectui offendatur aliud et aliud obseruatur: quod in prospectu plus quis | |
| habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et liberum, in luminibus autem, non | |
| officere ne lumina cuiusquam obscuriora fiant. quodcumque igitur faciat ad luminis im- | |
| pedimentum, prohiberi potest, si seruitus debeatur, opusque ei nouum nuntiari potest, si | 5 |
| modo sic faciat, ut lumini noceat. | |
| Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum. Lumen id est, ut cae- | 16.pr.1 |
| lum uideretur, et interest inter lumen et prospectum: nam prospectus etiam ex inferioribus | |
| locis est, lumen ex inferiore loco esse non potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. Si arborem ponat, ut lumini | 17.pr.1 |
| officiat, aeque dicendum erit contra impositam seruitutem eum facere: nam et arbor ef- | |
| ficit, quo minus caeli uideri possit. Si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, | |
| solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil | |
| contra seruitutem facere: sin uero heliocamino uel solario, dicendum erit, quia umbram | 5 |
| facit in loco, <cui sol> fuit necessarius, contra seruitutem impositam fieri. Per contrarium si | 1.1 |
| deponat aedificium uel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse | |
| plenus, non facit contra seruitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non lu- | |
| minibus officit, sed plus aequo lumen facit. Interdum dici potest eum quoque, qui tollit | 2.1 |
| aedificium uel deprimit, luminibus officere: si forte κατὰ ἀντανάκλαϲιν uel pressura quadam | |
| lumen in eas aedes deuoluatur. Haec lex traditionis 'stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint' | 3.1 |
| hoc significat impositam uicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut | |
| etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum uicinorum: hoc igitur pollicetur uenditor sibi | |
| quidem stillicidiorum seruitutem deberi, se autem nulli debere. Quae de stillicidio scripta | 4.1 |
| sunt, etiam in ceteris seruitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est. | |
| Pomponius libro decimo ad Sabinum. Si fistulae, per quas aquam ducas, aedi- | 18.pr.1 |
| bus meis applicatae damnum mihi dent, in factum actio mihi competit: sed et damni infecti | |
| stipulari a te potero. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Fistulam iunctam parieti communi, quae | 19.pr.1 |
| aut ex castello aut ex caelo aquam capit, non iure haberi Proculus ait: sed non posse pro- | |
| hiber<i> uicinum, quo minus balineum habeat secundum parietem communem, quamuis umo- | |
| rem capiat paries: non magis quam si uel in triclinio suo uel in cubiculo aquam effunderet. | |
| sed Neratius ait, si talis sit usus tepidarii, ut adsiduum umorem habeat et id noceat uicino, | 5 |
| posse prohiberi eum. Iuxta communem parietem cameram ex figlino opere factam, si ita | 1.1 |
| retineatur, ut etiam sublato pariete maneat, si modo non impediat refectionem communis | |
| parietis, iure haberi licet. Scalas posse me ad parietem communem habere Sabinus recte | 2.1 |
| scribit, quia remoueri hae possunt. | |
| Idem libro quinto decimo ad Sabinum. Seruitutes, quae in superficie con- | 20.pr.1 |
| sistunt, possessione retinentur. nam si forte ex aedibus meis in aedes tuas tignum immis- | |
| sum habuero, hoc, ut immissum habeam, per causam tigni possideo habendi consuetudi- | |
| nem. idem eueniet et si menianum in tuum inmissum habuero aut stillicidium in tuum | |
| proiecero, quia in tuo aliquid utor et si quasi facto quodam possideo. Si domo mea altior | 1.1 |
| area tua esset tuque mihi per aream tuam in domum meam ire agere cessisti nec ex plano | |
| aditus ad domum meam per aream tuam esset, uel gradus uel cliuos propius ianuam meam | |
| iure facere possum, dum ne quid ultra quam quod necesse esset itineris causa demoliar. | |
| Si sublatum sit aedificium, ex quo stillicidium cadit, ut eadem specie et qualitate reponatur, | 2.1 |
| utilitas exigit, ut idem intellegatur: nam alioquin si quid strictius interpretetur, aliud est | |
| quod sequenti loco ponitur: et ideo sublato aedificio usus fructus interit, quamuis area pars | |
| est aedificii. Si seruitus stillicidii imposita sit, non licet domino seruientis areae ibi aedi- | 3.1 |
| ficare, ubi cassitare coepisset stillicidium. Si antea ex tegula cassitauerit stillicidium, postea | 4.1 |
| ex tabulato uel ex alia materia cassitare non potest. Stillicidium quoquo modo adquisitum | 5.1 |
| sit, altius tolli potest: leuior enim fit eo facto seruitus, cum quod ex alto, cadet lenius | |
| et interdum direptum nec perueniat ad locum seruientem: inferius demitti non potest, quia | |
| fit grauior seruitus, id est pro stillicidio flumen. eadem causa retro duci potest stillicidium, | |
| quia in nostro magis incipiet cadere, produci non potest, ne alio loco cadat stillicidium, | 5 |
| quam in quo posita seruitus est: lenius facere poterimus, acrius non. et omnino sciendum | |
| est meliorem uicini condicionem fieri posse, deteriorem non posse, nisi aliquid nominatim | |
| seruitute imponenda immutatum fuerit. Qui in area, in qua stillicidium cadit, aedificat, | 6.1 |
| usque ad eum locum perducere aedificium potest, unde stillicidium cadit: sed et si in | |
| aedificio cadit stillicidium, supra aedificare ei conceditur, dum tamen stillicidium recte re- | |
| cipiatur. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si domus tua aedificiis meis | 21.pr.1 |
| utramque seruitutem deberet, ne altius tolleretur et ut stillicidium aedificiorum meorum | |
| recipere deberet, et tibi concessero ius esse inuito me altius tollere aedificia tua, quod ad | |
| stillicidium meum attinet, sic statui debebit, ut si altius sublatis aedificiis tuis stillicidia | |
| mea cadere in ea non possint, ea ratione altius tibi aedificare non liceat: si non impediantur | 5 |
| stillicidia mea, liceat tibi altius tollere. | |
| Iulianus libro secundo ex Minicio. Qui aedificium habet, potest seruitutem | 22.pr.1 |
| uicino imponere, ut non solum de his luminibus, quae in praesentia erunt, sed etiam de | |
| his quae postea fuerint, caueat. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si seruitus imposita fuerit | 23.pr.1 |
| 'lumina quae nunc sunt, ut ita sint', de futuris luminibus nihil caueri uidetur: quod si ita | |
| sit cautum 'ne luminibus officiatur', ambigua est scriptura, utrum ne his luminibus officiatur | |
| quae nunc sint, an etiam his quae postea quoque fuerint: et humanius est uerbo generali | |
| omne lumen significari, siue quod in praesenti siue quod post tempus conuentionis conti- | 5 |
| gerit. Futuro quoque aedificio, quod nondum est, uel imponi uel adquiri seruitus potest. | 1.1 |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Cuius aedificium iure superius est, | 24.pr.1 |
| ei <i>us est in infinito supra suum aedificium imponere, dum inferiora aedificia non grauiore | |
| seruitute oneret quam pati debent. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Hoc, quod dictum est de immissis, | 25.pr.1 |
| locum habet ex aedificio alio in aliud: aliter enim supra alienum aedificium superius ha- | |
| bere nemo potest. Si ex tribus aedibus in loco impari positis aedes mediae su- | 1.1 |
| perioribus seruiant aedibus, inferiores autem nulli seruiant, et paries communis, qui sit inter | |
| aedes inferiores et medias, altius a domino inferiorum aedium sublatus sit, iure eum altius | |
| habiturum Sabinus ait. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. In re communi nemo dominorum | 26.pr.1 |
| iure seruitutis neque facere quicquam inuito altero potest neque prohibere, quo minus alter | |
| faciat (nulli enim res sua seruit): itaque propter immensas contentiones plerumque res ad | |
| diuisionem peruenit. sed per communi diuidundo actionem consequitur socius, quo minus | |
| opus fiat aut ut id opus quod fecit tollat, si modo toti societati prodest opus tolli. | 5 |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Sed si inter te et me com- | 27.pr.1 |
| munes sunt Titianae aedes et ex his aliquid non iure in alias aedes meas proprias immis- | |
| sum sit, nempe tecum mihi agere licet aut rem perdere. idem fiet, si ex tuis propriis | |
| aedibus in communes meas et tuas aedes quid similiter esset proiectum: mihi enim soli | |
| tecum est actio. Si in area communi aedificare uelis, socius prohibendi ius habet, quamuis | 1.1 |
| tu aedificandi ius habeas a uicino concessum, quia inuito socio in iure communi non | |
| habeas ius aedificandi. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Foramen in imo pariete conclauis | 28.pr.1 |
| uel triclinii, quod esset proluendi pauimenti causa, id neque flumen esse neque tempore | |
| adquiri placuit. hoc ita uerum est, si in eum locum nihil ex caelo aquae ueniat (neque | |
| enim perpetuam causam habet quod manu fit): at quod ex caelo cadit, etsi non adsidue | |
| fit, ex naturali tamen causa fit et ideo perpetuo fieri existimatur. omnes autem seruitutes | 5 |
| praediorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi | |
| aquae ductus potest. stillicidii quoque immittendi naturalis et perpetua causa esse debet. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium. Si quid igitur ex | 29.pr.1 |
| eo foramine, ex quo seruitus non consistit, damnum uicinus sensisset, dicendum est damni | |
| infecti stipulationem locum habere. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis aedes, quae suis aedibus | 30.pr.1 |
| seruirent, cum emisset traditas sibi accepit, confusa sublataque seruitus est, et si rursus | |
| uendere uult, nominatim imponenda seruitus est: alioquin liberae ueniunt. Si partem praedii | 1.1 |
| nanctus sim, quod mihi aut cui ego seruiam, non confundi seruitutem placet, quia pro | |
| parte seruitus retinetur. itaque si praedia mea praediis tuis seruiant et tuorum partem | |
| mihi et ego meorum partem tibi tradidero, manebit seruitus. item usus fructus in alter- | |
| utris praediis adquisitus non interrumpit seruitutem. | 5 |
| Idem libro quadragensimo octauo ad edictum. Si testamento damnatus heres, | 31.pr.1 |
| ne officeret uicini luminibus seruitutemque praestaret, deposuit aedificium, concedenda erit | |
| legatario utilis actio, qua prohibeatur heres, si postea extollere supra priorem modum aedi- | |
| ficium conabitur. | |
| Iulianus libro septimo digestorum. Si aedes meae seruiant aedibus Lucii Titii | 32.pr.1 |
| et aedibus Publii Maeuii, ne altius aedificare mihi liceat, et a Titio precario petierim, ut | |
| altius tollerem, atque ita per statutum tempus aedificatum habuero, libertatem aduersus | |
| Publium Maeuium usucapiam: non enim una seruitus Titio et Maeuio debebatur, sed duae. | |
| argumentum rei praebet, quod, si alter ex his seruitutem mihi remississet, ab eo solo libe- | 5 |
| rare<r>, alter<i> nihilo minus seruitutem deberem. Libertas seruitutis usucapitur, si aedes pos- | 1.1 |
| sideantur: quare si is, qui altius aedificatum habebat, ante statutum tempus aedes possidere | |
| desiit, interpellata usucapio est. is autem, qui postea easdem aedes possidere coeperit, in- | |
| tegro statuto tempore libertatem usucapiet. natura enim seruitutium ea est, ut possideri | |
| non possi<nt>, sed intellegatur possessionem earum habere, qui aedes possidet. | 5 |
| Paulus libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. Eum debere columnam | 33.pr.1 |
| restituere, quae onus uicinarum aedium ferebat, <cu>ius essent aedes quae seruirent, non eum, | |
| qui imponere uellet. nam cum in lege aedium ita scriptum esset: 'paries oneri ferundo uti | |
| nunc est, ita sit', satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere: non enim hoc | |
| his uerbis, dici, ut in perpetuum idem paries aeternus esset, quod ne fieri quidem posset, | 5 |
| sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret: quemadmodum si quis | |
| alicui cauisset, ut seruitutem praeberet, qui onus suum sustineret, si ea res quae seruit | |
| et tuum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeat. | |
| Iulianus libro secundo ex Minicio. Et qui duas areas habet, alteram tra- | 34.pr.1 |
| dendo seruam alteri efficere potest. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Si binarum aedium dominus dixisset eas | 35.pr.1 |
| quas uenderet seruas fore, sed in traditione non fecisset mentionem seruitutis, uel ex uen- | |
| dito agere potest uel incertum condicere, ut seruitus imponatur. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Binas quis aedes habebat una con- | 36.pr.1 |
| tignatione tectas: utrasque diuersis legauit. dixi, quia magis placeat tignum posse duorum | |
| esse ita, ut certae partes cuiusque sint contignationis, ex regione cuiusque domini fore | |
| tigna nec ullam inuicem habituros actionem ius non esse immissum habere: nec interest, | |
| pure utrisque an sub condicione alteri aedes legatae sint. | 5 |
| Iulianus libro septimo digestorum. Idemque esse et si duobus aedes cesserit. | 37.pr.1 |
| Paulus libro secundo quaestionum. Si aedes meae a tuis aedibus tantum | 38.1.1 |
| distent, ut prospici non possint, aut medius mons earum conspectum auferat, seruitus im- | |
| poni non potest: | |
| Idem libro primo manualium. nemo enim propriis aedificiis seruitutem imponere potest, | 39.1.1 |
| nisi et is qui cedit et is cui ceditur in conspectu habeant ea aedificia, ita ut officere al- | |
| terum alteri possit. | |
| Idem libro tertio responsorum. Eos, qui ius luminis immittendi non habuerunt, | 40.1.1 |
| aperto pariete communi nullo iure fenestras immississe respondi. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Olympico habitationem et horreum, | 41.1.1 |
| quod in ea domo erat, quoad uiueret, legauit: iuxta eandem domum hort<u>s et cenaculum, | |
| quod Olympico legatum non est, fuerunt: ad hortu<m> autem et cenaculum semper per do- | |
| mum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit: quaesitum est, an Olympicus aditum prae- | |
| stare deberet. respondi seruitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad | 5 |
| ea quae commemorata sunt posse, dum non noceat legatario. Lucius Titius aperto pariete | 1 |
| domus suae, quatenus stillicidii rigor et tignorum protectus competebat, ianuam in publico | |
| aperuit: quaero, cum neque luminibus Publii Maeuii uicini neque itineri uicini officeret | |
| neque stillicidium ne uicini domo cadat, an aliquam actionem Publius Maeuius uicinus ad | |
| prohibendum haberet. respondi secundum ea quae proponerentur nullam habere. | 5 |