DE NOXALIBUS ACTIONIBUS
  Gaius libro secundo ad edictum prouinciale. Noxales actiones appellantur, 9.4.1.pr.1
quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio seruorum aduersus nos instituuntur:
quarum actionum uis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione
ipsius corporis quod deliquerit euitare litis aestimationem.
  Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus sciente domino occidit, 2.pr.1
in solidum dominum obligat, ipse enim uidetur dominus occidisse: si autem insciente,
noxalis est, nec enim debuit ex maleficio serui in plus teneri, quam ut noxae eum dedat.
Is qui non prohibuit, siue dominus manet siue desiit esse dominus, hac actione tenetur: 1.1
sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut Celsus putet,
si fuerit alienatus seruus in totum uel in partem uel manumissus, noxam caput non sequi:
nam seruum nihil deliquisse, <qui> domino iubenti obtemperauit. et sane si iussit, potest hoc
dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum serui excusabimus? Celsus tamen 5
differentiam facit inter legem Aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege anti-
qua, si seruus sciente domino furtum fecit uel aliam noxam commisit, serui nomine actio
est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege Aquilia, inquit, dominus suo no-
mine tenetur, non serui. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi uo-
luerit seruos dominis in hac re non obtemperare, Aquiliae, quasi ign<o>uerit seruo, qui do- 10
mino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod Iulianus libro octagensimo sexto
scribit 'si seruus furtum faxit noxiamue nocuit' etiam ad posteriores leges pertinere, poterit
dici etiam serui nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur Aquilia ad-
uersus dominum, non seruum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum Iulianum
probauimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud Iulianum probatur. 15
  Idem libro tertio ad edictum. In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque 3.pr.1
scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud
est enim auctorem esse seruo delinquenti, aliud pati delinquere.
  Paulus libro tertio ad edictum. In delictis seruorum scientia domini quem- 4.pr.1
admodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si uiderit tantum, quamuis prohibere
non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui con-
<t>emnat dominum? uel cum trans flumen sit seruus, uidente quidem, sed inuito domino
noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohiber<e> potest: et 5
hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiae uerbum. Si extraneus seruus sciente 1.1
me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non uidetur domino sciente
fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim. Cum dominus ob scientiam teneatur, an 2.1
serui quoque nomine danda sit actio, uidendum est: nisi forte praetor unam poenam a
domino exigi uoluit. ergo dolus serui impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque
modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur. Si 3.1
detracta noxae deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: ab-
solutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxae deditione exceptione rei iudi-
catae summouebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est. donec autem prius
iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda paeniteat, tunc 5
ad noxalem causam transire. contra quoque si cum eo qui scit cum noxae deditione actum
sit, amplius in dominum detracta noxae deditione danda actio non est: in ipso autem iu-
dicio si uoluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus.
  Ulpianus libro tertio ad edictum. Si plurium seruus deliquerit omnibus igno- 5.pr.1
rantibus, noxale iudicium in quemuis dabitur: sed si omnibus scientibus, quiuis eorum
tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero con-
uento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignorauit, qui scit detracta noxae deditione
conuenitur, qui nescit, cum noxae deditione. Differentia autem harum actionum non solum 1.1
illa est, quod qui scit in solidum tenetur, uerum illa quoque, quod, siue alienauerit seruum
qui scit siue manumiserit siue decesserit seruus, dominus tenetur: sed si ipse dominus de-
cesserit, heres eius non tenetur.
  Idem libro octauo decimo ad edictum. Sed et ipse seruus manumissus tenetur. 6.pr.1
  Idem libro tertio ad edictum. Noxalis autem non alias datur, nisi apud me 7.1.1
sit seruus: et si apud me sit, licet eo tempore non fuit, quo deli<n>quebat, teneor, et heres
meus tenetur, si noxius uiuat. Pomponius ait, si emptor serui noxali conuentus sit, uendi- 1
torem, quo sciente factum est, conueniri iam non posse.
  Idem libro trigensimo septimo ad edictum. Si seruus communis furtum fecerit, 8.pr.1
quiuis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur. sed non alias
poterit is qui conuentus est euadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit ser-
uum, nec ferendus e<s>t, si partem dedere fuerit paratus. plane si propter hoc, quod socii
dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi diuidundo uel familiae 5
erciscundae iudicio aduersus eos experietur. ante noxale sane iudicium acceptum poterit
sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam
quis possit dicere euenire, ut, dum pars eiue data amittat actionem: dominus enim pro
parte factus non potest cum socio noxali experiri. fortassis nec communi diuidundo agere
possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, 10
euidenti iniuria adficietur. sed melius est dicere, competere ei communi diuidundo iudicium.
  Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Si communis familia uel comm<u>nis 9.pr.1
seruus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et
conuentus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti
nomine poenam meruit. quod si is qui ignorauit duplum praestiterit, a socio simplum con-
sequetur. 5
  Idem libro uicensimo secundo ad edictum. Sed et eo nomine agere cum 10.pr.1
socio poterit, quod seruum communem deteriorem fecit, quemadmodum cum quolibet alio,
qui rem communem deteriorem fecisset. ceterum si nihil praeterea post noxae deditionem
commune habebit, pro socio uel, si socii non fuerunt, in factum agi poterit.
  Ulpianus libro septimo ad edictum. Bona fide serui possessor eius nomine 11.pr.1
furti actio<ne> tenebitur, dominus non tenetur. sed noxae dedendo non facit quidem actoris:
cum autem coeperit istum seruum dominus uindicare, doli exceptione summouebitur uel
officio iudicis consequetur, ut indemnis maneat.
  Paulus libro sexto ad edictum. Si bona fide possessor eum seruum, quem 12.pr.1
bona fide possidebat, dimiserit, ne agi cum eo ex noxali causa possit, obligari eum actione,
quae datur aduersus eos, qui seruum in potestate habeant aut dolo fecerint, quo minus
haberent, quia per hoc adhuc possidere uidentur.
  Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Non solum aduersus bona 13.pr.1
fide possessorem, sed etiam aduersus eos qui mala fide p<o>ssident Noxalis actio datur: nam
et absurdum uidetur eos quidem qui bona fide possiderent excipere actionem, praedones
uero securos esse.
  Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si quis a multis 14.pr.1
conueniatur ex noxa eiusdem serui, uel si ab uno, ex pluribus tamen delictis, non necesse
habet, quia omnibus dedere non potest, litis aestimationem offerre his, quibus dedere non
potest. quid ergo est, si a pluribus conueniatur? si quidem unus occupauit, an melior sit
condicio, ut ipsi soli dedatur? an uero uel omnibus dedi debeat uel cauere debeat defensu 5
iri aduersus ceteros? et uerius est occupantis meliorem esse condicionem. ei itaque de-
detur non qui prior egit, sed qui prior ad sententiam peruenit: et ideo ei, qui postea uicerit,
actionem denegari iudicati. Sed et si statuliber sit et ante deditionem exstiterit condicio 1.1
<uel> fideicommiss<a> libertas fuerit ante praestita uel existente condicione legati dominium
fuerit translatum, arbitrio iudicis absolui eum oportet: et officii iudicis hoc quoque erit,
ut caueatur ei cui deditur ob euictionem ob suum factum contingentem.
  Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Praetor decernere debet trans- 15.pr.1
lationem iudicii in statuliberum fieri: si uero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit
statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo seruum, quia toto
suo iure cederet: quod et uerum est.
  Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Si heres dolo malo fecerit, 16.pr.1
ne statuliberum in potestate haberet, et propter hoc iudicium sine noxae deditione acce-
perit: et impleta condicione statutae libertatis condemnari debebit, sicuti mortuo seruo
condemnaretur.
  Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si ex duobus dominis uno 17.pr.1
sciente, altero ignorante seruus del<i>quit, si ante cum altero qui nesciebat actum sit et
noxae dediderit seruum, iniquum est uilissimi hominis deditione alterum quoque liberari:
igitur agetur et cum altero, et si quid amplius est in damni persecutione, consequetur com-
putato pretio hominis noxae dediti. ipsi tamen inter se sic debent pensare communi diui- 5
dundo iudicium, ut, <si> ille quo sciente fecit praestiterit, non totius partem ferat, sed partem
eius, quanti seruus est: sic et si alter aliquid praestiterit, eius partem fieri. illud iniquum
est eum, qui iussit seruum facere, consequi aliquid a socio, cum ex suo delicto damnum
patiatur. Si plures eiusdem serui nomine noxali mecum agere uelint uel si unus pluribus 1.1
iudiciis eiusdem serui nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea si<t>, officio
iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed
per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aesti-
matione usus fructus conferre ad liti<s> aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat. 5
et si ego dominus proprietatis eum seruum nolui defendere, defensio tibi permittenda est,
et si damnatus hominem tradas, et aduersus me tueris.
  Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum. Is qui usum fructum in seruo 18.pr.1
habet perinde cum domino habet actionem furti, atque si quilibet alius esset: sed cum eo
non est, quamuis seruiat ei, et ideo dominus damnatus fructuario noxae dedens liberatur.
  Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si in re communi mea et tua 19.pr.1
damnum nobis dederit Titii seruus, si cum eo agemus, erit noxali Aquiliae actioni locus,
ne damnatus in solidum singulis noxae dedere cogatur. sed potest dici, quasi unius dam-
num sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utris-
que noxae dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxae deditus fuerit et ob id 5
ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxae deditus sit, alteri teneri
communi diuidundo iudicio, ut communicet seruum noxae sibi deditum, cum ob rem com-
munem aliquid ad socium peruenerit. Si serui, in quo usus fructus alienus est, dominus 1.1
proprietatis operas conduxerit, uerba efficiunt, ut cum noxae deditione damnetur. Si 2.1
seruus tuus nauem exercuerit eiusque uicarius et idem nauta in eadem naue damnum de-
derit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic uicarius seruus eius esset,
ut de peculio serui tui ad noxam dedere uicarium damneris: ut tamen, si serui tui iussu
uel sciente et patiente eo damnum uicarius dederit, noxalis actio serui tui nomine esse 5
debeat. idemque sit etiam, si nautam facere iusserit.
  Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Qui ex pluribus noxis diuersis 20.pr.1
temporibus experitur, ex una noxia serui dominium nanctus nullam amplius actionem habet
aduersus eum, qui dominus fuerat, cum actio noxalis caput s<equ>atur: at si maluit dominus
priori iudicio litis aestimationem sufferre, uel eidem uel alii ex alio maleficio agenti nihilo
minus tenetur. 5
  Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Quotiens dominus ex noxali 21.pr.1
causa conuenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere
eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omni-
modo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat doloue malo fecerit, quo
minus haberet. Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse 1.1
placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint serui: nam si alieni, praesentes esse oportet,
aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet
uel bona fid<e> seruire, etiam absentes possint defendi. Praetor ait: 'Si is in cuius potestate 2.1
esse dicetur negabit se in sua potestate seruum habere: utrum actor uolet, uel deierare
iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, uel iudi-
cium dabo sine noxae deditione'. 'In potestate' sic accipere debemus, ut facultatem et 3.1
potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit uel peregre, non uidebitur esse
in potestate. Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque 4.1
exhibet: qui condemnantur quasi contumaces. Si tutor uel curator extent, ipsi iurare de- 5.1
bent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est.
Si iusiurandum exegit actor reusque <iu>rauit, deinde postea noxali uelit actor experiri, ui- 6.1
dendum est, an exceptio iurisiurandi debeat aduersus actorem dari. et Sabinus putat non
esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo uero
cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. Neratius quoque diceb<a>t post
exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc con- 5
tendat, po<s>teaquam iuratu<m> est coepisse in potestate habere.
  Paulus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus depositus uel commo- 22.pr.1
datus sit, cum domino agi potest noxali actione: ei enim seruire intelle- gitur et, quod ad
hoc edictum attinet, in potestate eius est, maxime si copiam habeat reciperandi hominis.
Is qui pignori accepit uel qui precario rogauit non tenetur noxali actione: licet enim iuste 1.1
possideant, non tamen opinione domini poss<i>dent: sed hos quoque in potestate domini in-
tellegi, si facultatem repetendi eos dominus habeat. Quid est habere facultatem repetendi? 2.1
habeat pecuniam, ex qua liberari potest: nam non debet cogi uendere res suas, ut soluat
pecuniam et repetat seruum. Dominus, qui seruum in sua potestate esse confitetur, aut 3.1
exhibere eum debet aut absentem defendere: quod nisi faciat, punitur atque si praesentem
non noxae dederit. Si negauit dominus in sua potestate esse seruum, permittit praetor 4.1
actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione
uelit, per quod uincet, si probauerit eum in potestate esse uel dolo eius factum, quo minus
esset: <qui a>utem non probauerit in potestate aduersarii esse seruum, rem amittit.
  Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Sed et si postea ad<uer>sarius eius 23.pr.1
in potestate habere coeperit seruum, tenetur ex noua possessione denegata ei exceptione.
  Paulus libro octauo decimo ad edictum. De illo uidendum, utrum ad- 24.pr.1
uersus eum tantum, qui dolo fecit, <qu>o minus in potestate haberet, actio locum habeat
noxalis, si ex dolo eius acciderit, ut cesset noxalis actio (forte si uero suo fugam man-
dauit) an et si possit nihilo minus cum alio agi (quod accidit, cum alienatus manumissusue
est). quod est uerius: in quo casu electio est actoris, cum quo uelit agere. Iulianus autem 5
ait de eo qui manumissit, si paratus sit defendere se manumissus, exceptionem da<n>dam ei
qui manumisit. hoc et Labeo.
  Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Idem est, et si nouus dominus 25.pr.1
serui iudicium patiatur.
  Paulus libro octauo decimo ad edictum. Electio uero alterum liberabit: id 26.pr.1
enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque ex-
ceptione a sequenti summouebitur. His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo 1.1
minus in potestate habere<n>t, eligere debeat actor, quem uelit conuenire. Item si ex pluri- 2.1
bus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum
directo agere uelit cum eo qui possid<e>t an praetoria cum eo qui desiit possidere. Si ser- 3.1
uum alienum alius in iure suum esse responderit, altero soluente alter liberatur. Si is, 4.1
quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione conuenireris, liberaris, qui<a>
haec actio in locum directae actionis succedit: diuersum dicemus, si moram feceris in iu-
dicio accipiendo. Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio 5.1
danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem
seruum huius edicti poenam euitare, id est ut sine noxae deditione conueniatur. et ideo
si negaueris seruum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis aduersus te
contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait: Octauenus ex causa etiam lite 5
contestata tibi succurrendum, utique si aetas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat. Si absente 6.1
domino ductus sit seruus uel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui
po<ssi>t, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum
ad defendendum indulgere praetor debet. idem concedendum est fructuario uel cui pignoris
nomine obligatus est, si praesens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia 5
aliis noceat. idem praestandum est in seruo communi, quem alter ex dominis praesens
noluit defendere. sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisi-
tione extingui actionem: iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius qui duxit.
  Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Si noxal<i> iudicio agitur de seruo 27.pr.1
qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usu<s> fructus alterius est, admonendi sumus, si
creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuen-
turum et pignoris persecutionem uel fructus actionem negaturum. quo casu dici pot-
es<t> ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus 5
autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo con-
stituto tempore pereat. Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus 1.1
est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum
seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse
noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt,
cum ipsi domini non sint. certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet 5
nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.
  Africanus libro sexto quaestionum. Et generaliter si alieni serui nomine, 28.pr.1
qui tibi iustam seruitutem seruiret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis:
siue me possidente dominus eum uindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem
offerat, eum summouere possum, siue ipse possideat, Publiciana mihi datur, et aduersus
excipientem 'si dominus eius sit' utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secun- 5
dum haec usu quoque me capturum, quamuis sciens alienum possideam: alioquin si aliter
constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso
iure noxalis actio aduersus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem
sufferat. eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum
duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo. 10
  Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Non solum autem qui in potestate 29.pr.1
non habet recusare <potest noxale iudicium, uerum et habenti in> potestate liberum est euitare
iudicium, si indefensam eam personam relinquat: sed huic necesse est ius suum ad
actorem transfer<r>e, perinde ac si damnatus esset.
  Idem libro ad edictum praetoris urbani, titulo de damno infecto. In noxa- 30.pr.1
libus actionibus eorum qui bona fide absunt ius non corru<m>pitur, sed reuersis defendendi
ex bono et aequo potestas datur, si<ue> domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis
est creditor et fructuarius.
  Paulus libro septimo ad Plautium. Quod ait praetor, cum familia furtum 31.pr.1
faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si
liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam
ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes
actiones inhibeantur. Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari 5
debere, quod Pomponius probat et est uerum: nam et si seruus indefensus ductus sit,
aestimatio eius imputanda est. certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem
habendam Iulianus putat. furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae
sint serui: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus
edicto non erit. 10
  Callistratus libro secundo edicti monitorii. Is qui in aliena potestate est 32.pr.1
si noxam commississe dicatur, si non defendatur, ducitur: et si praesens est dominus, tra-
dere eum et de dolo malo promittere debet.
  Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Noxali iudicio inuitus 33.pr.1
nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo quem non defendit, si seruus est:
quod si liber est qui in potestate sit, indistincte ipsi sui defensio danda est:
  Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. quotiens enim nemo filium 34.pr.1
familias ex causa delicti defendit, in eum iudicium datur
  Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. et si condemnatus fuerit, 35.pr.1
filius iudicatum facere debet: tenet enim condemnatio. quin immo etiam illud dicendum
est patrem quoque post condemnationem filii dumtaxat de peculio posse conueniri.
  Idem libro trigensimo septimo ad edictum. Si quis seruum pigneratum, de- 36.pr.1
inde a debitor<e> subreptum emerit a debitore, nomine eius furti tenebitur dominio serui
adquisito, nec oberit, quod Seruiana potest ei homo auocari. idemque et si a minore quis
uiginti quinque annis emerit uel in fraudem creditorum sciens: hi enim, quamuis auferri
eis dominium possit, interim tamen conueniendi sunt. 5
  Tryphoninus libro quinto decimo disputationum. Si alienus seruus furtum 37.pr.1
mihi fecerit, qui postea in meum dominium peruenerit, extinguitur furti actio, quae mihi
conpetierat, nondum in iudicium deducta, nec si postea alienauero eum, quem ante litem
contestatam emeram, furti actio restaurabitur: quod si post litem contestatam eum rede-
mero, condemnandus erit uenditor. 5
  Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. quemadmodum si alii uen- 38.pr.1
didisset: parui enim refert, cui uendiderit, aduersario an alii: suaque culpa litis aestima-
tionem sublaturum, qui uendendo noxae deditionem sibi ademit. Iulianus autem libro ui- 1.1
censimo secundo digestorum scribit, si seruum pro de<re>licto habeam, qui tibi furtum fecerat,
liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit
actio. Si seruus meus rem tuam subtraxerit et uendiderit tuque nummos quos ex pretio 2.1
habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu aduersus <m>e furti
ages noxali serui nomine et ego aduersus te nummorum nomine. Sed et si seruo credi- 3.1
toris mei soluerim nummos, ut is eos domino suo det, aeque locus erit furti actioni, si is
nummos acceptos interceperit.
  Iulianus libro nono digestorum. Si plurium seruus furtum fecerit et omnes 39.pr.1
dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris ciuilis
actione<m> et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor
elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione
agere possit cum eo, cum <quo> noxali iudicio experiri potuisset, si seruus exhiberetur. Qui 1.1
alienum seruum suum esse fatetur, quamuis noxali actione obligetur, nihilo minus causa
cognita satisdare debet: qui autem pro seruo conuenitur, satisdatione onerandus non est:
non enim offert se defensioni alieni serui. Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus 2.1
in potestate eius seruus esset, ille autem contendat eum seruum ab alio defendi cum satis-
datione, doli mali exceptioni locus erit. Sed et si post iudicium acceptum cum domino 3.1
seruus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus
absoluetur. Sed et mortuo seruo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non 4.1
tenebitur dominus.
  Idem libro uicensimo secundo digestorum. Si seruus legatus ante aditam 40.pr.1
hereditatem rem heredis futuri subtraxerit, poterit is cum legatario qui legatum agnouerit
furti agere: sed si idem seruus hereditariam rem subtraxerit, furti actio cessabit, quia
huiusmodi rerum furtum non fit: ad exhibendum autem actio competit.
  Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Cum seruus communis alteri do- 41.pr.1
minorum damnum iniuria dedit, idcirco legis Aquiliae actio non est, quia, si extraneo dam-
num dedisset, cum altero in solidum lege Aquilia agi posset: sicuti, cum seruus communis
furtum fecerit, cum altero domino furti agi non potest, sed communi diuidundo agi potest.
  Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Si ad libertatem proclama- 42.pr.1
uerit is cuius nomine noxale iudicium susceptum est, sustineri debet id iudicium, quoad
de statu eius iudicetur: et sic, si quidem seruus fuerit pronuntiatus, noxale iudicium exer-
cebitur, si liber, inutile uidebitur. Si quis pro seruo mortuo ignorans eum decessisse noxale 1.1
iudicium acceperit, absolui debet, quia desit uerum esse propter eum dare oportere. Hae 2.1
actiones perpetuae sunt locumque habebunt tamdiu, quamdiu serui <d>edendi facultatem ha-
bemus: nec tantum nobis, uerum etiam successoribus nostris competent, item aduersus
successores, sed non quasi in successores, sed iure dominii. proinde et si seruus ad alium
peruenisse proponatur, iure dominii noxali iudicio nouus dominus conuenietur. 5
  Pomponius libro octauo epistularum. Serui, quorum noxa caput sequitur, 43.pr.1
ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur: itaque seruos dominus eodem loco exhibere
debet, ubi uim intulisse dicentur et carere omnium dominio potest, si eos non defendat.