| DE ALEATORIBUS | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'Si quis eum, apud | 11.5.1.pr.1 |
| quem alea lusum esse dicetur, <uerber>auerit damnumue ei dederit siue quid eo tempore | |
| dolo eius subtractum est, iudicium non dabo. in eum, qui aleae ludendae causa uim | |
| intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.' Si rapinas fecerint inter se collusores, ui | 1.1 |
| bonorum raptorum non denegabitur actio: suscept<o>rem enim dumtaxat prohibuit uindicari, | |
| non et collusores, quamuis et hi indigni uideantur. Item notandum, quod susceptorem | 2.1 |
| uerberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non uindicat: uerum | |
| furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid | |
| eorum fecerit, impune fit. domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere | |
| certum est. Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, uideamus utrum ad | 3.1 |
| poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum uelit agere uel uindicare uel | |
| condicere. et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, | |
| quod non puto uerum: praetor enim simpliciter ait 'si quid subtractum erit, iudicium non | |
| dabo.' 'In eum', inquit, 'qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animad- | 4.1 |
| uertam.' haec clausula pertinet ad animaduersionem eius qui conpulit ludere, ut aut multa | |
| multetur aut in lautumias uel in uincula publica ducatur: | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. solent enim quidam et cogere ad lu- | 2.pr.1 |
| sum uel ab initio uel uicti dum retinent. Senatus consultum uetuit in pecuniam ludere, | 1.1 |
| praeterquam si quis certet hasta uel pilo iaciendo uel currendo saliendo luctando pugnando | |
| quod uirtutis causa fiat: | |
| Marcianus libro quinto regularum. in quibus rebus ex lege Titia et Publicia | 3.pr.1 |
| et Cornelia etiam sponsionem facere licet: sed ex aliis, ubi pro uirtute certamen non fit, | |
| non licet. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Quod in conuiuio uescendi causa po- | 4.pr.1 |
| nitur, in eam rem familia ludere permittitur. Si seruus uel filius familias uictus fuerit, | 1.1 |
| patri uel domino competit repetitio. item si seruus acceperit pecuniam, dabitur in dominum | |
| de peculio actio, non noxalis, quia ex negotio gesto agitur: sed non amplius cogendus est | |
| praestare, quam id quod ex ea re in peculio sit. Aduersus parentes et patronos repetitio | 2.1 |
| eius quod in alea lusum est utilis ex hoc edicto danda est. |