| SI MENSOR FALSUM MODUM DIXERIT | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Aduersus mensorem agrorum | 11.6.1.pr.1 |
| praetor in factum actionem proposuit. a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne | |
| fallamur in modi renuntiatione, si forte uel de finibus contentio sit uel emptor scire uelit | |
| uel uenditor, cuius modi ager ueneat. ideo autem hanc actionem proposuit, quia non cre- | |
| diderunt ueteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam | 5 |
| beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium ap- | |
| pellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem. | |
| Haec actio dolum malum dumtaxat exigit: uisum est enim satis abundeque coerceri men- | 1.1 |
| sorem, si dolus malus solus conueniatur eius hominis, qui ciuiliter obligatus non est. pro- | |
| inde si imperite uersatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et si neglegenter, | |
| aeque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur. sed et si mercedem ac- | |
| cepit, non omnem culpam eum praestare propter uerba edicti: utique enim scit praetor | 5 |
| et mercede eos interuenire. Is autem tenetur hac actione qui renuntiauit: sed renuntiasse | 2.1 |
| et eum accipere debemus, qui per alium renuntiauit | |
| Paulus libro uicensimo quinto ad edictum. uel per litteras. Sed si ego | 2.1.1 |
| tibi, cum esses mensor, mandauerim, ut mensuram agri ageres et tu id Titio delegaueris | |
| et ille dolo malo quid in ea re fecerit, tu teneberis, quia dolo malo uersatus es, qui tali | |
| homini credidisti. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Si duobus mandauero et ambo | 3.pr.1 |
| dolose fecerint, aduersus singulos in solidum agi poterit, sed altero conuento, si satisfecerit, | |
| in alterum actionem denegari oportebit. Competit autem haec actio ei, cuius interfuit fal- | 1.1 |
| sum modum renuntiatum non esse, hoc est uel emptori uel uenditori, cui renuntiatio offuit. | |
| Pomponius tamen scribit, si emptor plus dederit uenditori propter renuntiationem, quia | 2.1 |
| condicere potest quod plus dedit, agi cum mensore non posse: nihil enim emptoris inter- | |
| esse, cum possit condicere: nisi soluendo uenditor non fuit: tunc enim mensor tenebitur. | |
| Sed si uenditor maiorem modum tradiderit fraudatus a mensore, consequenter dicit Pom- | 3.1 |
| ponius non esse actionem aduersus mensorem, quia est ex uendito actio aduersus empto- | |
| rem, nisi et hic emptor soluendo non sit. Idem Pomponius scribit, si propter iudicium | 4.1 |
| adhibitus mensor fraudauerit me in renuntiatione, teneri eum, si ob hoc de iudicio minus | |
| tuli: plane si a iudice adhibitus contra me renuntiauerit dolo malo, dubitat, an teneri mihi | |
| debeat? quod magis admittit. Hanc actionem heredi similibusque personis dandam Pom- | 5.1 |
| ponius scribit: sed in heredem similesque personas denegandam ait. Serui autem nomine | 6.1 |
| magis noxale quam de peculio competere ait, quamuis ciuilis actio de peculio competat. | |
| Paulus libro uicensimo quinto ad edictum. Haec actio perpetua est, quia | 4.pr.1 |
| initium rei non ad circumscriptionem, sed <a> suscepto negotio originem accipit. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Si mensor non falsum modum | 5.pr.1 |
| renuntiauerit, sed traxerit renuntiationem et ob hoc euenerit ut uenditor liberetur, qui ad- | |
| signaturum se modum intra certum diem promisit, haec actio locum non habet: sed nec | |
| dari utilem debere Pomponius ait. erit ergo ad actionem de dolo decurrendum. Si cum | 1.1 |
| falsus modus renuntiatus esset, emptor cum uenditore ex empto egisset, agere poterit etiam | |
| cum mensore: sed si nihil eius interest, condemnari mensorem non oportet. quod si non | |
| de toto modo qui deerat cum uenditore egerit, sed de minore, consequenter scribit Pom- | |
| ponius de residuo cum mensore agi posse. Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si | 2.1 |
| cuius alterius rei mensuram falsam renuntiauisse dicetur, haec actio competit. proinde si | |
| in aedificii mensura fefellit uel in frumenti uel in uini, | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. siue de itineris latitudine siue | 6.pr.1 |
| de seruitute <im>mittendi proiciendique quaeratur, siue aream uel tignum uel lapidem me- | |
| tiendo mentitus fuerit | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. uel cuius alterius rei, tenebitur. | 7.pr.1 |
| Et si mensor machinarius fefellerit, haec actio dabitur. | 1.1 |
| Nec non illud quoque Pomponius | 2.1 |
| dicit etiam in eum, qui mensor non fuit, fefellit tamen in modo, competere hanc actionem. | |
| Hoc exemplo etiam aduersus architectum actio dari debet qui fefellit: nam et diuus Se- | 3.1 |
| uerus aduersus architectum et redemptorem actiones dandas decreuit. Ego etiam aduersus | 4.1 |
| tabularium puto actiones dandas, qui in computatione fefellit. |