| DE RELIGIOSIS ET SUMPTIBUS FUNERUM ET UT FUNUS | |
| DUCERE LICEAT | |
| Ulpianus libro decimo ad edictum. Qui propter funus aliquid impendit, cum | 11.7.1.pr.1 |
| defuncto contrahere creditur, non cum herede. | |
| Idem libro uicensimo quinto ad edictum. Locum in quo seruus sepultus est religio- | 2.pr.1 |
| sum esse Aristo ait. Qui mortuum in locum alienum intulit uel inferre curauit, tenebitur | 1.1 |
| in factum actione. 'in locum alterius' accipere debemus siue in agro siue in aedificio. sed | |
| hic sermo domino dat actionem, non bonae fidei possessori: nam cum dicat 'in locum alte- | |
| rius', apparet de domino eum sentire, id est eo cuius locus est. sed et fructuarius inferendo | |
| tenebitur domino proprietatis. an et socius teneatur, si ignorante socio intulerit, tractari | 5 |
| potest: est tamen uerius familiae erciscundae uel communi diuidundo conueniri eum posse. | |
| Praetor ait: 'Siue homo mortuus ossaue hominis mortui in locum purum alterius aut in | 2.1 |
| id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur.' qui hoc fecit, in factum actione | |
| tenetur et poena pecuniaria subicietur. De ea autem illatione praetor sensit, quae sepul- | 3.1 |
| turae causa fit. Purus autem locus dicitur, qui neque sacer neque sanctus est neque reli- | 4.1 |
| giosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus uacare uidetur. Sepulchrum est, | 5.1 |
| ubi corpus ossaue hominis condita sunt. Celsus autem ait: non totus, qui sepulturae desti- | |
| natus est, locus religiosus fit, sed quatenus corpus humatum est. Monumentum est, quod | 6.1 |
| memoriae seruandae gratia existat. Si usum fructum quis habeat, religiosum locum | 7.1 |
| non facit. sed et si alius proprietatem, alius usum fructum habuit, non faciet locum reli- | |
| giosum nec proprietarius, nisi forte ipsum qui usum fructum legauerit intulerit, cum in | |
| alium locum inferri tam oportune non posset: et ita Iulianus scribit. alias autem inuito | |
| fructuario locus religiosus non fiet: sed si consentiat fructuarius, magis est ut locus reli- | 5 |
| giosus fiat. Locum qui seruit nemo religiosum facit, nisi consentiat is cui seruitus debetur. | 8.1 |
| sed si non minus commode per alium locum seruitute uti potest, non uidetur seruitutis | |
| impediendae causa id fieri, et ideo religiosus fit: et sane habet hoc rationem. Is qui pignori | 9.1 |
| dedit agrum si in eum suorum mortuum intulerit, religiosum eum facit: sed et si ipse in- | |
| feratur, idem est: ceterum alii concedere non potest. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. Ex consensu tamen omnium utilius est | 3.pr.1 |
| dicere religiosum posse fieri, idque Pomponius scribit. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Scriptus heres prius quam hereditatem | 4.pr.1 |
| adeat patrem familias mortuum inferendo locum facit religiosum, nec quis putet hoc ipso | |
| pro herede eum gerere: finge enim adhuc eum deliberare de adeunda hereditate. ego | |
| etiam si non heres eum intulerit, sed quiuis alius herede uel cessante uel absente uel ue- | |
| rente ne pro herede gerere uideatur, tamen locum religiosum facere puto: plerumque enim | 5 |
| defuncti ante sepeliuntur, quam quis heres eis existet. sed tunc locus fit religiosus, cum | |
| defuncti fuit: naturaliter enim uidetur ad mortuum pertinere locus in quem infertur, prae- | |
| sertim si in eum locum inferatur, in quem ipse destinauit: usque adeo, ut etiamsi in le- | |
| gatum locum sit illatus ab herede, inlatione tamen testatoris fit religiosus, si modo in alium | |
| locum tam oportune inferri non potuit. | 10 |
| Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale. Familiaria sepulchra dicuntur, quae | 5.pr.1 |
| quis sibi familiaeque suae constituit, hereditaria autem, quae quis sibi heredibusque suis | |
| constituit | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. uel quod pater familias iure hereditario | 6.pr.1 |
| adquisiit. sed in utroque heredibus quidem ceterisque successoribus qualescumque fuerint | |
| licet sepeliri et mortuum inferre, etiamsi ex minima parte heredes ex testamento uel ab | |
| intestato sint, licet non consentiant alii. liberis autem cuiuscumque sexus uel gradus etiam | |
| filiis familiae et emancipatis idem ius concessum est, siue extiterint heredes siue sese | 5 |
| abstineant. exheredatis autem, nisi specialiter testator iusto odio commotus eos uetuerit, | |
| humanitatis gratia tantum sepeliri, non etiam alios praeter suam posteritatem inferre licet. | |
| liberti autem nec sepeliri nec alios inferre poterunt, nisi heredes extiterint patrono, quamuis | |
| quidam inscripserint monumentum sibi libertisque suis fecisse: et ita Papinianus respondit | |
| et saepissime idem constitutum est. Si adhuc monumentum purum est, poterit | 1.1 |
| quis hoc et uendere et donare. si cenotaphium fit, posse hoc uenire dicendum est: | |
| nec enim esse hoc religiosum diui fratres rescripserunt. | |
| Gaius libro non<o> decimo ad edictum prouinciale. Is qui intulit mortuum in | 7.pr.1 |
| alienum locum, aut tollere id quod intulit aut loci pretium praestare cogitur per in factum | |
| actionem, quae tam heredi quam in heredem competit et perpetua est. Aduersus eum, qui | 1.1 |
| in alterius arcam lapideam, in qua adhuc mortuus non erit conditus, mortuum intulerit, | |
| utilem actionem in factum proconsul dat, quia non proprie uel in sepulchrum uel in locum | |
| alterius intulisse dici potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Ossa quae ab alio illata sunt | 8.pr.1 |
| uel corpus an liceat domino loci effodere uel eruere sine decreto pontificum seu iussu prin- | |
| cipis, quaestionis est: et ait Labeo exspectandum uel permissum pontificale seu iussionem | |
| principis, alioquin iniuriarum fore actionem aduersus eum qui eiecit. Si locus religiosus | 1.1 |
| pro puro uenisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res per- | |
| tinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat. Si in | 2.1 |
| locum publicis usibus destinatum intuler<i>t quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si | |
| dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, | |
| absoluendus est. In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est. | 3.1 |
| Nec solum domino haec actio competit, uerum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum | 4.1 |
| fructum uel aliquam seruitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent. Ei, qui prohibitus | 5.1 |
| est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et inter- | |
| dictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse | |
| prohibitus uidetur. | |
| Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale. Liberum est ei qui prohibetur mor- | 9.pr.1 |
| tuum ossaue mortui inferre aut statim interdicto uti, quo prohibetur ei uis fieri, aut alio | |
| inferre et postea in factum agere: per quam consequetur actor, quanti eius interfuerit | |
| prohibitum non esse, in quam computationem cadit loci empti pretium aut conducti merces, | |
| item sui loci pretium, quem quis, nisi coactus est, religiosum facturus non esset. unde | 5 |
| miror, quare constare uideatur neque heredi neque in heredem dandam hanc actionem: | |
| nam ut apparet, pecuniariae quantitatis ratio in eam deducitur: certe perpetuo ea inter | |
| ipsos competit. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Si uenditor fundi exceperit locum se- | 10.pr.1 |
| pulchri ad hoc, ut ipse posterique eius illo infer<r>entur, si uia uti prohibeatur, ut mortuum | |
| suum inferret, agere potest: uidetur enim etiam hoc exceptum inter ementem et uendentem, | |
| ut ei per fundum sepulturae causa ire liceret. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. Quod si locus monumenti hac lege uenierit, | 11.pr.1 |
| ne in eum infer<r>entur, quos ius est inferri, pactum quidem ad hoc non sufficit, sed stipu- | |
| latione id caueri oportet. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Si quis sepulchrum habeat, uiam autem | 12.pr.1 |
| ad sepulchrum non habeat et uicino ire prohibeatur, imperator Antoninus cum patre | |
| rescripsit iter ad sepulchrum peti precario et concedi solere, ut quotiens non debetur, im- | |
| petretur ab eo, qui fundum adiunctum habeat. non tamen hoc rescriptum, quod impe- | |
| trandi dat facultatem, etiam actionem ciuilem inducit, sed extra ordinem interpelletur | 5 |
| praeses et iam compellere debet iusto pretio iter ei praestari, ita tamen, ut iudex etiam | |
| de oportunitate loci prospiciat, ne uicinus magnum patiatur detrimentum. Senatus | 1.1 |
| consulto cauetur, ne usus sepulchrorum permutationibus polluatur, id est ne sepulchrum | |
| aliae conuersationis usum accipiat. Praetor ait: 'Quod funeris causa sumptus factus | 2.1 |
| erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo.' Hoc edictum | 3.1 |
| iusta ex causa propositum est, ut qui funerauit persequatur id quod impendit: sic enim | |
| fieri, ne insepulta corpora iacerent neue quis de alieno funeretur. Funus autem eum fa- | 4.1 |
| cere oportet, quem decedens elegit: sed si non ille fecit, nullam esse huius rei poenam, | |
| nisi aliquid pro hoc emolumentum ei relictum est: tunc enim, si non paruerit uoluntati | |
| defuncti, ab hoc repellitur. sin autem de hac re defunctus non cauit, nec ulli delegatum | |
| id munus est, scriptos heredes ea res contingit: si nemo scriptus est, legitimos uel cognatos: | 5 |
| quosque suo ordine quo succedunt. Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus uel digni- | 5.1 |
| tate defuncti. Praetor uel magistratus municipalis ad funus sumptum decernere debet, si | 6.1 |
| quidem est pecunia in hereditate, ex pecunia: si non est, distrahere debet ea, quae tem- | |
| pore peritura sunt, quorum retentio onerat hereditatem: si minus, si quid auri argentique | |
| fuerit distrahi aut pignerari iubebit, ut pecunia expediatur: | |
| Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale. uel a debitoribus | 13.pr.1 |
| si facile exigi possit. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Et si quis impediat eum qui emit, quo | 14.pr.1 |
| minus ei res tradantur, praetorem interuenire oportere tuerique huiusmodi factum si quid | |
| impediat quo minus ei res uenditae tradantur. Si colonus uel inquilinus sit is qui mortuus | 1.1 |
| est nec sit unde funeretur, ex inuectis illatis eum funerandum Pomponius scribit et si quid | |
| superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri. sed et si res legatae sint a testa- | |
| tore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: | |
| satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi. sed si adita | 5 |
| fuerit postea hereditas, res emptori auferend<a> non est, quia bonae fidei pos- | |
| sessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparauit. legatarium tamen legato | |
| carere non oportet, si potest indemnis ab herede praestari: quod si non potest, melius est | |
| legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici. Si cui funeris sui curam testator | 2.1 |
| mandauerit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam | |
| Mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a praetore compellendum funus ducere. | |
| Funeris causa sumptus factus uidetur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, | 3.1 |
| sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et | |
| si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus infer<r>etur, funeris causa uideri impen- | |
| sum Labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur. Impensa peregre | 4.1 |
| mortui quae facta est ut corpus perfer<r>etur, funeris est, licet nondum homo funeretur: | |
| idemque et si quid ad corpus custodiendum uel etiam commendandum factum sit, uel si | |
| quid in marmor uel uestem collocandam. Non autem oportet ornamenta cum corporibus | 5.1 |
| condi, nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt. Haec actio quae fune- | 6.1 |
| raria dicitur ex bono et aequo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non | |
| etiam ceterorum sumptuum. aequum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, | |
| ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam | |
| factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim | 5 |
| haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quae ultra modum sine | |
| causa consumitur. quid ergo si ex uoluntate testatoris impensum est? sciendum est nec | |
| uoluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facul- | |
| tatium sumptum fieri. Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, | 7.1 |
| si pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita | |
| imperator noster rescripsit. igitur aestimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo | |
| sumptus factus sit, utrum negotium quis uel defuncti uel heredis gerit uel ipsius humani- | |
| tatis, an uero misericordiae uel pietati tribuens uel affectioni. potest tamen distingui et | 5 |
| misericordiae modus, ut in hoc fuerit misericors uel pius qui funerauit, ut eum sepeliret, | |
| ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet | |
| eum qui conuenitur absoluere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadauer funerat? | |
| oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quaestionem. Plerique | 8.1 |
| filii cum parentes suos funerant, uel alii qui heredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque | |
| pro herede ge<s>tio neque aditio praesumitur, tamen ne uel miscuisse se necessarii uel ceteri | |
| pro herede gessisse uideantur, solent testari pietatis gratia facere se sepulturam. quod si | |
| superuacuo fuerit factum, ad illud se munire uidentur, ne miscuisse se credantur, ad illud | 5 |
| non, ut sumptum consequantur: quippe protestantur pietatis gratia id se facere. | |
| plenius igitur eos testari oportet, ut et sumptum possint seruare. Fortassis quis possit | 9.1 |
| dicere interdum partem sumptus facti posse reciperari, ut quis pro parte quasi negotium | |
| gerens, pro parte pietatis gratia id faciat: quod est uerius: partem igitur sumptus con- | |
| sequetur, quem non donandi animo fecit. Iudicem, qui de ea aequitate cognoscit, | 10.1 |
| interdum sumptum omnino non debere admittere modicum factum, si forte in contumeliam | |
| defuncti hominis locupletis modicus factus sit: nam non debet huius rationem habere, cum | |
| contumeliam defuncto fecisse uideatur ita eum funerando. Si quis, dum se heredem | 11.1 |
| putat, patrem familias funerauerit, funeraria actione uti non poterit, quia non hoc animo | |
| fecit, quasi alienum negotium gerens: et ita Trebatius et Proculus putat. puto tamen et | |
| ei ex causa dandam actionem funerariam. Labeo ait, quotiens quis aliam actionem habet | 12.1 |
| de funeris impensa consequenda, funeraria eum agere non posse: et ideo si familiae ercis- | |
| cundae agere possit, funeraria non acturum: plane si iam familiae erciscundae iudicio | |
| actum sit, posse agi. Idem Labeo ait, si prohibente herede funeraueris testatorem, ex causa | 13.1 |
| competere tibi funerariam: quid enim si filium testatoris heres eius prohibuit? huic contra- | |
| dici potest: 'ergo pietatis gratia funerasti'. sed pone me testatum: habiturum me funera- | |
| riam actionem: de suo enim expedit mortuos funerari. et quid si testator quidem funus | |
| mihi mandauit, heres prohibet, ego tamen nihilo minus funeraui? nonne aequum est mihi | 5 |
| funerariam competere? et generaliter puto iudicem iustum non meram negotiorum gesto- | |
| rum actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi, cum hoc ei et actionis natura indulget. | |
| Diuus autem Marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator | 14.1 |
| elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse. Qui mandatu alterius | 15.1 |
| funerauit. non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandauit funerandum, siue | |
| soluit ei cui mandauit siue debet. quod si pupillus mandauit sine tutore auctore, utilem | |
| funerariam dandam aduersus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est. | |
| si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandauit, dandam in eum | 5 |
| actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est soluendoque hereditas est. contra | |
| si quis mandatu heredis funerauit, non posse eum funeraria agere Labeo scribit, quia habet | |
| mandati actionem. Si tamen quasi negotium heredis gerens funerauit, licet ratum non | 16.1 |
| habeat, tamen funeraria eum agere posse Labeo scribit. Datur autem haec actio aduersus | 17.1 |
| eos ad quos funus pertinet, ut puta aduersus heredem bonorumue possessorem ceterosque | |
| successores. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Funeris impensam et patronus, qui bonorum | 15.pr.1 |
| possessionem petit contra tabulas, praestat. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. In eum, ad quem dotis nomine quid | 16.pr.1 |
| peruenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim uisum est ueteribus mu- | |
| lieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem | |
| lucratur, in funus conferre debere, siue pater mulieris est siue maritus. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Sed si nondum pater dotem recipera- | 17.pr.1 |
| uerit, uir solus conuenietur reputaturus patri, quod eo nomine praestiterit: | |
| Iulianus libro decimo digestorum. impensa enim funeris aes alienum dotis est: | 18.pr.1 |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. ideoque etiam dos sentire hoc aes alie- | 19.1.1 |
| num debet. | |
| Idem libro uicensimo quinto ad edictum. Neratius quaerit, si is, qui dotem dederat | 20.1.1 |
| pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus | |
| sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur. et ait, si quidem | |
| ipse stipulator mulierem funerauit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si uero | |
| alius funerauit, posse eum maritum conuenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non | 5 |
| possit. quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in | |
| matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non | |
| conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum peruenerit, potest dici conferre eum. Si | 1 |
| maritus lucratur dotem, conuenietur funeraria, pater autem non. sed in hunc casum puto, | |
| si dos, quia permodica fuit, in funus non sufficit, in superfluum in patrem debere actionem | |
| dari. Cum mater familias decedit nec est eius soluendo hereditas, funerari eam ex dote | 2.1 |
| tantum oportet. et ita Celsus scribit. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. In patrem, cuius in potestate fuerit is | 21.pr.1 |
| cuius funus factum erit, competit funeraria actio pro dignitate et facultatibus. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Celsus scribit: quotiens mulier decedit, | 22.pr.1 |
| ex dote, quae penes uirum remanet, et ceteris mulieris bonis pro portione funeranda est. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. Ueluti si in dotem centum sint, in here- | 23.pr.1 |
| ditate ducenta, duas partes heres, unam uir conferet. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Iulianus scribit: non deductis legatis | 24.pr.1 |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. nec pretiis manumissorum | 25.1.1 |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. nec aere alieno deducto | 26.1.1 |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. sic pro rata et maritum et heredem | 27.1.1 |
| conferre in funus oportet. Maritus funeraria non conuenietur, si mulieri in matrimonio | |
| dotem soluerit, ut Marcellus scribit: quae sententia uera est: in his tamen casibus, in | |
| quibus hoc ei facere legibus permissum est. Praeterea maritum puto funeraria in id demum | 2.1 |
| teneri quod facere potest: id enim lucrari uidetur quod praestaret mulieri si conueniretur. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Quod si nulla dos esset, tunc omnem | 28.pr.1 |
| inpensam patrem praestare debere Atilicinus ait aut heredes eius mulieris, puta emanci- | |
| patae. quod si neque heredes habeat neque pater soluendo sit, maritum in quantum facere | |
| potest pro hoc conueniri, ne iniuria eius uideretur quondam uxorem eius insepultam | |
| relinqui. | 5 |
| Gaius libro nono decimo ad edictum prouinciale. Si mulier post diuortium alii nupta | 29.pr.1 |
| decesserit, non putat Fulcinius priorem maritum, licet lucri dotem faciat, funeris impensam | |
| praestare. Is qui filiam familias funerauit antequam dos patri reddatur, cum marito recte | 1.1 |
| agit: reddita dote patrem obligatum habet. utique autem, si cum marito actum fuerit, is | |
| eo minus patri mulieris restituturus est. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Contra quoque quod pater in funus | 30.pr.1 |
| <fi>liae inpendit aut alio agente secum funeraticia praestitit, ipse actione de dote a marito | |
| recipit. Sed si emancipata in matrimonio decedat, collaturos heredes bonorumue possessores | 1.1 |
| et patrem pro portione dotis quam recipit et uirum pro portione dotis quam lucratus est. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Si filius familias miles sit et habeat | 31.pr.1 |
| castrense peculium, puto successores eius ante teneri, sic deinde ad patrem uenire. | |
| Qui seruum alienum uel ancillam sepeliuit, habet aduersus dominum funerariam | 1.1 |
| actionem. Haec actio non est annua, sed perpetua, et heredi ceterisque successoribus | 2.1 |
| et in successores datur. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. Si possessor hereditatis funus fecerit, | 32.pr.1 |
| deinde uictus in restitutione non deduxerit quod impenderit, utilem esse ei funerariam. Si | 1.1 |
| eodem momento temporis uir et uxor decesserit, Labeo ait in heredem uiri pro portione | |
| dotis dandam hanc actionem, quoniam id ipsum dotis nomine ad eum peruenit. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Si quis fuit heres, deinde hereditas | 33.pr.1 |
| ablata sit ei quasi indigno, magis est, ut penes eum iura sepulchrorum remaneant. | |
| Paulus libro sexagensimo quarto ad edictum. Si locus sub condicione legatus sit, | 34.pr.1 |
| interim heres inferendo mortuum non facit locum religiosum. | |
| Marcellus libro quinto digestorum. Minime maiores lugendum | 35.pr.1 |
| putauerunt eum, qui ad patriam delendam et parentes et liberos interficiendos uenerit: | |
| quem si filius patrem aut pater filium occidisset, sine scelere, etiam praemio adficiendum | |
| omnes constituerunt. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Cum loca capta | 36.pr.1 |
| sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa uel sacra esse, sicut homines liberi in serui- | |
| tutem perueniunt: quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio | |
| reuersa pristino statui restituuntur. | |
| Macer libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Funeris sumptus | 37.pr.1 |
| accipitur, quidquid corporis causa ueluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in | |
| quo defunctus humatus est, et si qua uectigalia sunt, uel sarcophagi et uectura: et quid- | |
| quid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo. | |
| Monumentum autem sepulchri id esse diuus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est | 1.1 |
| causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit. itaque si amplum quid | |
| aedificari testator iusserit, ueluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse. | |
| Ulpianus libro nono de omnibus tribunalibus. Ne corpora aut ossa mor- | 38.pr.1 |
| tuorum detinerentur aut uexarentur neue prohiberentur quo minus uia publica transfer<r>entur | |
| aut quominus sepelirentur, praesidis prouinciae officium est. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Diui fratres edicto admonuerunt, ne | 39.pr.1 |
| iustae sepulturae traditum, id est terra conditum corpus inquietetur: uidetur autem terra | |
| conditum et si in arcula conditum hoc animo sit, ut non alibi transferatur. sed arculam | |
| ipsam, si res exigat, in locum commodiorem licere transferre non est denegandum. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Si quis enim eo animo corpus intulerit, quod cogi- | 40.pr.1 |
| taret inde alio postea transferre magisque temporis gratia deponere, quam quod ibi sepe- | |
| liret mortuum et quasi aeterna sede dare destinauerit, manebit locus profanus. | |
| Callistratus libro secundo institutionum. Si plures sint domini eius loci, | 41.pr.1 |
| ubi mortuus infertur, omnes consentire debent, cum extranei inferantur: nam ex ipsis do- | |
| minis quemlibet recte ibi sepeliri constat etiam sine ceterorum consensu, maxime cum alius | |
| non sit locus in quo sepeliretur. | |
| Florentinus libro septimo institutionum. Monumentum generaliter res est memoriae | 42.pr.1 |
| causa in posterum prodita: in qua si corpus uel reliquiae inferantur, fiet sepulchrum, si | |
| uero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum, quod Graeci κενο- | |
| τάφιον appellant. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Sunt personae, quae, quamquam religiosum | 43.pr.1 |
| locum facere non possunt, interdicto tamen de mortuo inferendo utiliter agunt, ut puta | |
| dominus proprietatis, si in fundum, cuius fructus alienus est, mortuum inferat aut inferre | |
| uelit: nam si intulerit, non faciet iustum sepulchrum, sed si prohibeatur, utiliter interdicto, | |
| qui de iure dominii quaeritur, aget. eademque sunt in socio, qui in fundum communem | 5 |
| inuito socio mortuum inferre uult. nam propter publicam utilitatem, ne insepulta | |
| cadauera iacerent, strictam rationem insuper habemus, quae nonnumquam in ambiguis reli- | |
| gionum quaestionibus omitti solet: nam summam esse rationem, quae pro religione facit. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Cum in diuersis locis sepultum est, uterque quidem | 44.pr.1 |
| locus religiosus non fit, quia una sepultura plura sepulchra efficere non potest: mihi autem | |
| uidetur illum religiosum esse, ubi quod est principale conditum est, id est caput, cuius | |
| imago fit, inde cognoscimur. cum autem impetratur, ut reliquiae transferantur, desinit | |
| locus religiosus esse. | 5 |
| Maecianus libro octauo fideicommissorum. Impensa funeris semper ex hereditate de- | 45.pr.1 |
| ducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona soluendo non sint. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Si plura praedia quis habuit et omnium usum | 46.pr.1 |
| fructum separatim legauerit, poterit in unum inferri et electio erit heredis et gratificationi | |
| locus: sed fructuario utilem actionem in heredem dandam ad id recipiendum, quod propter | |
| eam electionem minutus est usu<s> fructus. Si heres mulieris inferat mortuam in heredita- | 1.1 |
| rium fundum, a marito qui debet in funus conferre pro aestimatione loci consequatur. | |
| Ei, cui uestimenta legantur, si in funus erogata sint, utilem actionem in heredem dandam | 2.1 |
| placuit et priuilegium funerarium. |