| DE MORTUO INFERENDO ET SEPULCHRO AEDIFICANDO | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo quaue ill<i> mortuum | 11.8.1.pr.1 |
| inferre inuito <t>e ius est, quo minus illi eo eaue mortuum inferre <et ibi> sepelire liceat, uim | |
| fieri ueto.' Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem in- | 1.1 |
| ferre uidetur, siue in locum inferre prohibeatur siue itinere arceatur. Hoc interdicto de | 2.1 |
| mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit. Item | 3.1 |
| si mihi in fundum uia debeatur, in quem fundum inferre uolo, et uia prohibear, hoc inter- | |
| dicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui uia uti prohibeor: idque erit | |
| probandum et si alia seruitus debeatur. Hoc interdictum prohibitorium esse palam est. | 4.1 |
| Praetor ait: 'Quo ill<i> ius est inuito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum | 5.1 |
| sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto.' Interdictum hoc propterea propositum est, | 6.1 |
| quia religionis interest monumenta exstrui et exornari. Facere sepulchrum siue monu- | 7.1 |
| mentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur. Aedificare uidetur prohibere | 8.1 |
| et qui prohibet eam materiam conuehi, quae aedificio necessaria sit. proinde et si operi | |
| necessarios prohibuit quis uenire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis | |
| prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui seruitutem debeat: ceterum si in meo solo uelis | |
| machinam ponere, non tenebor inter<d>icto, si iure te non patiar. Aedificare autem non | 9.1 |
| solum qui nouum opus molitur intellegendus est, uerum is quoque, qui uult reficere. Is | 10.1 |
| qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur. | |
| Marcellus libro uicensimo octauo digestorum. Negat lex regia mulierem, | 2.pr.1 |
| quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur: qui contra fecerit, spem | |
| animantis cum grauida peremisse uidetur. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si propius aedes tuas quis aedific<et> se- | 3.pr.1 |
| pulchrum, opus nouum tu nuntiare poteris, sed facto opere nullam habebis actionem nisi | |
| quod ui aut clam. Si propius aedificium alienum intra legitimum modum mortuus illatus | 1.1 |
| sit, postea eum prohibere non poterit aedificii dominus, quominus alium mortuum eo inferat | |
| uel monumentum aedificet, si ab initio domino sciente hoc fecerit. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Longa possessione ius sepulchri non | 4.pr.1 |
| tribu<i> ei, cui iure non competit. | |
| Idem libro primo opinionum. Si in eo monumento, quod imperfectum esse | 5.pr.1 |
| dicitur, reliquiae hominis conditae sunt, nihil impedit quominus id perficiatur. Sed si re- | 1.1 |
| ligiosus locus iam factus sit, pontifices explorare debent, quatenus salua religione desiderio | |
| reficiendi operis medendum sit. |