| LIBER DUODECIMUS | |
| DE REBUS CREDITIS SI CERTUM PETETUR ET DE CON- | |
| DICTIONE | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. E re est, priusquam ad uerbo- | 12.1.1.pr.1 |
| rum interpretationem perueniamus, pauca de significatione ipsius tituli referre. Quoniam | 1.1 |
| igitur multa ad contractus uarios pertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo re- | |
| rum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti in- | |
| stituimus, conplectitur: nam, ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis | |
| appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit. nam | 5 |
| cuicumque rei adsentiamur alienam fidem secuti mox recepturi quid, ex hoc contractu | |
| credere dicimur. rei quoque uerbum ut generale praetor elegit. | |
| Paulus libro uicensimo octauo ad edictum. Mutuum damus recepturi non | 2.pr.1 |
| eandem speciem quam dedimus (alioquin commodatum erit aut depositum), sed idem genus: | |
| nam si aliud genus, ueluti ut pro tritico uinum recipiamus, non erit mutuum. Mutui datio | 1.1 |
| consistit in his rebus, quae pondere numero mensura consistunt, quoniam eorum datione | |
| possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem quam | |
| specie: nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio inuito | |
| creditori solui non potest. Appellata est autem mutui datio ab eo, quod de meo tuum | 2.1 |
| fit: et ideo, si non fiat tuum, non nascitur obligatio. Creditum ergo a mutuo differt qua | 3.1 |
| genus a specie: nam creditum consistit extra eas res, quae pondere numero mensura con- | |
| tinentur sic, ut, si eandem rem recepturi sumus, creditum est. item mutuum non potest | |
| esse, nisi proficiscatur pecunia, creditum autem interdum etiam si nihil proficiscatur, ueluti | |
| si post nuptias dos promittatur. In mutui datione oportet dominum esse dantem, nec | 4.1 |
| obest, quod filius familias et seruus dantes peculiares nummos obligant: id enim tale est, | |
| quale si uoluntate mea tu des pecuniam: nam mihi actio adquiritur, licet mei nummi non | |
| fuerint. Uerbis quoque credimus quodam actu ad obligationem comparandam interposito, | 5.1 |
| ueluti stipulatione. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Cum quid mutuum dede- | 3.pr.1 |
| rimus, etsi non cauimus, ut aeque bonum nobis redderetur, non licet debitori deteriorem | |
| rem, quae ex eodem genere sit, reddere, ueluti uinum nouum pro uetere: nam in contra- | |
| hendo quod agitur pro cauto habendum est, id autem agi intellegitur, ut eiusdem generis | |
| et eadem bonitate soluatur, qua datum sit. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum. Si quis nec causam nec pro- | 4.pr.1 |
| positum faenerandi habuerit et tu empturus praedia desideraueris mutuam pecuniam nec | |
| uolueris creditae nomine antequam emisses suscipere atque ita creditor, quia necessitatem | |
| forte proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eandem pecuniam, ut, si emisses, | |
| crediti nomine obligatus esses, hoc depositum periculo est eius qui suscepit. nam et qui | 5 |
| rem uendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit. Res pignori data | 1.1 |
| pecunia soluta condici potest. et fructus ex iniusta causa percepti condicendi sunt: nam | |
| et si colonus post lustrum completum fructus perceperit, condici eos constat ita demum, | |
| si non ex uoluntate domini percepti sunt: nam si ex uoluntate, procul dubio cessat con- | |
| dictio. Ea, quae ui fluminum importata sunt, condici possunt. | 2.1 |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Quod te mihi dare opor- | 5.pr.1 |
| teat si id postea perierit, quam per te factum erit quominus <i>d mihi dares, tuum fore id | |
| detrimentum constat. sed cum quaeratur, an per te factum sit, animaduerti debebit, non | |
| solum in potestate tua fuerit id nec ne aut dolo malo feceris quominus esset uel fuerit | |
| nec ne, sed etiam si aliqua iusta causa sit, propter quam intellegere deberes te dare oportere. | 5 |
| Paulus libro uicensimo octauo ad edictum. Certum est, cuius species uel | 6.pr.1 |
| quantitas, quae in obligatione uersatur, aut nomine suo aut ea demonstratione quae nominis | |
| uice fungitur qualis quantaque sit ostenditur. nam et Pedius libro primo de stipulationibus | |
| nihil referre ait, proprio nomine res appelletur an digito ostendatur an uocabulis quibusdam | |
| demonstretur: quatenus mutua uice fungantur, quae tantundem praestent. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Omnia, quae inseri stipulatio- | 7.pr.1 |
| nibus possunt, eadem possunt etiam numerationi pecuniae, et ideo et condiciones. | |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Proinde mutui datio interdum pendet, ut | 8.pr.1 |
| ex post facto confirmetur: ueluti si dem tibi mutuos nummos, ut, si condicio aliqua ex- | |
| stiterit, tui fiant sisque mihi obligatus: item si legatam pecuniam heres crediderit, deinde | |
| legatarius eam noluit ad se pertinere, quia heredis ex die aditae hereditatis uidentur nummi | |
| fuisse, ut credita pecunia peti possit. nam Iulianus ait et traditiones ab herede factas ad | 5 |
| id tempus redigi, quo hereditas adita fuerit, cum repudiatum sit legatum aut adpositum. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Certi condictio com- | 9.pr.1 |
| petit ex omni causa, ex omni obligatione, ex qua certum petitur, siue ex certo contractu | |
| petatur siue ex incerto: licet enim nobis ex omni contractu certum condicere, dummodo | |
| praesens sit obligatio: ceterum si in diem sit uel sub condicione obligatio, ante diem uel | |
| condicionem non potero agere. Competit haec actio etiam ex legati causa et ex lege | 1.1 |
| Aquilia. sed et ex causa furtiua per hanc actionem condicitur. sed et si ex senatus con- | |
| sulto agetur, competit haec actio, ueluti si is cui fiduciaria hereditas restituta est agere | |
| uolet. Siue autem suo nomine quis obligatus sit siue alieno, per hanc actionem recte con- | 2.1 |
| uenitur. Quoniam igitur ex omnibus contractibus haec certi condictio competit, siue re | 3.1 |
| fuerit contractus factus siue uerbis siue coniunctim, referendae sunt nobis quaedam species, | |
| quae dignum habent tractatum, an haec actio ad petitionem forum sufficiat. Numeraui | 4.1 |
| tibi decem et haec alii stipulatus sum: nulla est stipulatio: an condicere decem per hanc | |
| actionem possim, quasi duobus contractibus interuenientibus, uno qui re factus est, id est | |
| numeratione, alio qui uerbis, id est inutiliter, quoniam alii stipulari non potui? et puto | |
| posse. Idem erit, si a pupillo fuero sine tutoris auctoritate stipulatus, cui tutore <auctore> | 5.1 |
| credidi: nam et tunc manebit mihi condictio ex numeratione. Item quaeri potest et si, | 6.1 |
| quod tibi numeraui, sub impossibili condicione stipuler: cum enim nulla sit stipulatio, | |
| manebit condictio. Sed et si ei numerauero, cui postea bonis interdictum est, mox ab | 7.1 |
| eo stipuler, puto pupillo eum conparandum, quoniam et stipulando sibi adquirit. Si num- | 8.1 |
| mos meos tuo nomine dedero uelut tuos absente te et ignorante, Aristo scribit adquiri tibi | |
| condictionem: Iulianus quoque de hoc interrogatus libro decimo scribit ueram esse Aristonis | |
| sententiam nec dubitari, quin, si meam pecuniam tuo nomine uoluntate tua dedero, tibi | |
| adquiritur obligatio, cum cottidie credituri pecuniam mutuam ab alio poscamus, ut nostro | 5 |
| nomine creditor <numer>et futuro debitori nostro. Deposui apud te decem, postea permisi | 9.1 |
| tibi uti: Nerua Proculus etiam antequam moueantur, condicere quasi mutua tibi haec posse | |
| aiunt, et est uerum, ut et Marcello uidetur: animo enim coepit possidere. ergo transit | |
| periculum ad eum, qui mutuam rogauit et poterit ei condici. | |
| Idem libro secundo ad edictum. Quod si ab initio, cum deponerem, uti tibi | 10.pr.1 |
| si uoles permisero, creditam non esse antequam mota sit, quoniam debitu iri non est certum. | |
| Idem libro uicensimo sexto ad edictum. Rogasti me, ut tibi pecuniam cre- | 11.pr.1 |
| derem: ego cum non haberem, lancem tibi dedi uel massam auri, ut eam uenderes et num- | |
| mis utereris. si uendideris, puto mutuam pecuniam factam. quod si lancem uel massam | |
| sine tua culpa perdideris prius quam uenderes, utrum mihi an tibi perierit, quaestionis est. | |
| mihi uidetur Neruae distinctio uerissima existimantis multum interesse, uenalem habui hanc | 5 |
| lancem uel massam nec ne, ut, si uenalem habui, mihi perierit, quemadmodum si alii de- | |
| dissem uendendam: quod si non fui proposito hoc ut uenderem, sed haec causa fuit uen- | |
| dendi, ut tu utereris, tibi eam perisse, et maxime si sine usuris credidi. Si tibi dedero | 1.1 |
| decem sic, ut nouem debeas, Proculus ait, et recte, non amplius te ipso iure debere quam | |
| nouem. sed si dedero, ut undecim debeas, putat Proculus amplius quam decem condici | |
| non posse. Si fugitiuus seruus nummos tibi crediderit, an condicere tibi dominus possit, | 2.1 |
| quaeritur. et quidem si seruus meus, cui concessa est peculii administratio, cre- | |
| diderit tibi, erit mutua: fugitiuus autem uel alius seruus contra uoluntatem domini credendo | |
| non facit accipientis. quid ergo? uindicari nummi possunt, si extant, aut, si dolo malo | |
| desinant possideri, ad exhibendum agi: quod si sine dolo malo consumpsisti, condicere | 5 |
| tibi potero. | |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Si a furioso, cum eum | 12.pr.1 |
| compotem mentis esse putares, pecuniam quasi mutuam acceperis eaque in rem tuam uersa | |
| fuerit, condictionem furioso adquiri Iulianus ait: nam ex quibus causis ignorantibus nobis | |
| actiones adquiruntur, ex isdem etiam furioso adquiri. item si is qui seruo crediderat fu- | |
| rere coeperit, deinde seruus in rem domini id uerterit, condici furiosi nomine posse. et si | 5 |
| alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde furere coeperit et consumpta sit ea | |
| pecunia, condictionem furioso adquiri. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Nam et si fur nummos tibi | 13.pr.1 |
| credendi animo dedit, accipientis non facit, sed consumptis eis nascitur condictio. Unde | 1.1 |
| Papinianus libro octauo quaestionum ait: si alienos nummos tibi mutuos dedi, non ante | |
| mihi teneris, quam eos consumpseris. quod si per partes eos consumpseris, an per partes | |
| tibi condicam, quaerit: et ait condicturum, si admonitus alienos nummos fuisse ideo per | |
| partem condico, quia nondum totos consumptos compereram. Si seruus communis decem | 2.1 |
| crediderit, puto, siue administratio seruo concessa est, siue non et consu<m>antur nummi, | |
| quinum competere actionem: nam et si communes tibi nummos credidero centum, posse | |
| me quinquaginta condicere libro octauo quaestionum Papinianus scribit, etiamsi singula | |
| corpora communia fuerint. | 5 |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Si filius familias contra | 14.pr.1 |
| senatus consultum mutuatus pecuniam soluerit, patri nummos uindicanti nulla exceptio ob- | |
| icietur: sed si fuerint consumpti a creditore nummi, Marcellus ait cessare condictionem, | |
| quoniam totiens condictio datur, quotiens ex ea causa numerati sunt, ex qua actio esse | |
| potuisset, si dominium ad accipientem transisset: in proposito autem non esset. denique | 5 |
| per errorem soluti contra senatus consultum crediti magis est cessare repetitionem. | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Singularia quaedam recepta sunt | 15.pr.1 |
| circa pecuniam creditam. nam si tibi debitorem meum iussero dare pecuniam, obligaris | |
| mihi, quamuis meos nummos non acceperis. quod igitur in duabus personis recipitur, hoc | |
| et in eadem persona recipiendum est, ut, cum ex causa mandati pecuniam mihi debeas | |
| et conuenerit, ut crediti nomine eam retineas, uideatur mihi data pecunia et a me ad te | 5 |
| profecta. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Si socius propriam pecuniam | 16.pr.1 |
| mutuam dedit, omnimodo creditam pecuniam facit, licet ceteri dissenserint: quod si com- | |
| munem numerauit, non alias creditam efficit, nisi ceteri quoque consentiant, quia suae | |
| partis tantum alienationem habuit. | |
| Ulpianus libro primo disputationum. Cum filius familias uiaticum suum | 17.pr.1 |
| mutuum dederit, cum studiorum causa Romae ageret, responsum est a Scaeuola extraordi- | |
| nario iudicio esse illi subueniendum. | |
| Idem libro septimo disputationum. Si ego pecuniam tibi quasi donaturus | 18.pr.1 |
| dedero, tu quasi mutuam accipias, Iulianus scribit donationem non esse: sed an mutua sit, | |
| uidendum. et puto nec mutuam esse magisque nummos accipientis non fieri, cum alia opi- | |
| nione acceperit. quare si eos consumpserit, licet condictione teneatur, tamen doli exceptione | |
| uti poterit, quia secundum uoluntatem dantis nummi sunt consumpti. Si ego quasi depo- | 1.1 |
| nens tibi dedero, tu quasi mutuam accipias, nec depositum nec mutuum est: idem est et | |
| si tu quasi mutuam pecuniam dederis, ego quasi commodatam ostendendi gratia accepi: | |
| sed in utroque casu consumptis nummis condictioni sine doli exceptione locus erit. | |
| Iulianus libro decimo digestorum. Non omnis numeratio eum qui accepit | 19.pr.1 |
| obligat, sed quotiens id ipsum agitur, ut confestim obligaretur. nam et si, qui mortis caus<a> | |
| pecuniam donat, numerat pecuniam, sed non aliter obligabit accipientem, quam si exstitisset | |
| casus, in quem obligatio collata fuisset, ueluti si donator conualuisset aut is qui accipiebat | |
| prior decessisset. et cum pecunia daretur, ut aliquid fieret, quamdiu in pendenti esset, an | 5 |
| id futurum esset, cessabit obligatio: cum uero certum esse coepisset futurum id non esse, | |
| obligabitur qui accepisset: ueluti si Titio decem dedero, ut Stichum intra calendas manu- | |
| mitteret, ante kalendas nullam actionem habebo, post kalendas ita demum agere potero, | |
| si manumissus non fuerit. Si pupillus sine tutoris auctoritate crediderit aut soluendi causa | 1.1 |
| dederit, consumpta pecunia condictionem habet uel liberatur non alia ratione, quam quod | |
| facto eius intellegitur ad eum qui acceperit peruenisse: quapropter si eandem pecuniam is, | |
| qui in creditum uel in solutum acceperat, alii porro in creditum uel in solutum dederit, | |
| consumpta ea et ipse pupillo obligatur uel eum a se liberabit et eum cui dederit obligatum | 5 |
| habebit uel se ab eo liberabit. nam omnino qui alienam pecuniam credendi causa dat, | |
| consumpta ea habet obligatum eum qui acceperit: item qui in solutum dederit, liberabitur | |
| ab eo qui acceperit. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Si tibi pecuniam donassem, ut tu mihi | 20.pr.1 |
| eandem crederes, an credita fieret? dixi in huiusmodi propositionibus non propriis uerbis | |
| nos uti, nam talem contractum neque donationem esse neque pecuniam creditam: dona- | |
| tionem non esse, quia non ea mente pecunia daretur, ut omnimodo penes accipientem | |
| maneret: creditam non esse, quia exsoluendi causa magis daretur, quam alterius obligandi. | 5 |
| igitur si is, qui pecuniam hac condicione accepit, ut mihi in creditum daret, acceptam | |
| dederit, non fore creditam: magis enim meum accepisse intellegi debeo. sed haec intelle- | |
| genda sunt propter suptilitatem uerborum: benignius tamen est utrumque ualere. | |
| Idem libro quadragensimo octauo digestorum. Quidam existima- | 21.pr.1 |
| uerunt neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere et reliqua persequi, ne- | |
| que eum, qui fundum suum diceret, partem dumtaxat iudicio persequi: sed in utraque | |
| causa humanius facturus uidetur praetor, si actorem compulerit ad accipiendum id quod | |
| offeratur, cum ad officium eius pertineat lites deminuere. | 5 |
| Idem libro quarto ex Minicio. Uinum, quod mutuum datum erat, per iu- | 22.pr.1 |
| dicem petitum est: quaesitum est, cuius temporis aestimatio fieret, utrum cum datum | |
| esset an cum litem contestatus fuisset an cum res iudicaretur. Sabinus respondit, si | |
| dictum esset quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset, <si dictum non esset, quanti tunc | |
| fuisset>, c<u>m petitum esset. interrogaui, cuius loci pretium sequi oporteat. respondit, si con- | 5 |
| uenisset, ut certo loco redderetur, quanti eo loco esset, si dictum non esset, quanti ubi | |
| esset petitum. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Si eum seruum, qui tibi legatus sit, | 23.pr.1 |
| quasi mihi legatum possederim et uendiderim, mortuo eo posse te mihi pretium condicere | |
| Iulianus ait, quasi ex re tua locupletior factus sim. | |
| Ulpianus libro singulari pandectarum. Si quis certum stipulatus fuerit, ex | 24.pr.1 |
| stipulatu actionem non habet, sed illa condicticia actione id persequi debet, per quam cer- | |
| tum petitur. | |
| Idem libro singulari de officio consularium. Creditor, qui ob restitutionem | 25.pr.1 |
| aedificiorum crediderit, in pecuniam quam crediderit priuilegium exigendi habebit. | |
| Idem libro quinto opinionum. Si pecuniam militis procurator eius mutuam | 26.pr.1 |
| dedit fideiussoremque accepit, exemplo eo quo si tutor pupilli aut curator iuuenis pecuniam | |
| alterutrius eorum creditam stipulatus fuerit, actionem dari militi cuius pecunia fuerit placuit. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Ciuitas mutui datione obligari potest, si ad | 27.pr.1 |
| utilitatem eius pecuniae uersae sunt: alioquin ipsi soli qui contraxerunt, non ciuitas tene- | |
| buntur. | |
| Gaius libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Creditor, qui non ido- | 28.pr.1 |
| neum pignus accepit, non amittit exactionem eius debiti quantitatis, in quam pignus non | |
| sufficit. | |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Si institorem seruum dominus | 29.pr.1 |
| habuerit, posse dici Iulianus ait etiam condici ei posse, quasi iussu eius contrahatur, a quo | |
| praepositus sit. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Qui pecuniam creditam accepturus spopondit | 30.pr.1 |
| creditori futuro, in potestate habet, ne accipiendo se ei obstringat. | |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Cum fundus uel homo per con- | 31.pr.1 |
| dictionem petitus esset, puto hoc nos iure uti, ut post iudicium acceptum causa omnis | |
| restituenda sit, id est omne, quod habiturus esset actor, si litis contestandae tempore so- | |
| lutus fuisset. Seruum tuum imprudens a fure bona fide emi: | 1.1 |
| is ex peculio, quod ad te pertinebat, hominem parauit, qui mihi traditus est. Sabinus | |
| Cassius posse te mihi hominem condicere: sed si quid mihi abesset ex negotio quod is | |
| gessisset, inuicem me tecum acturum. et hoc uerum est: nam et Iulianus ait uiden- | |
| dum, ne dominus integram ex empto actionem habeat, uenditor autem condicere possit | 5 |
| bonae fidei emptori. quod ad peculiares nummos attinet, si exstant, uindicare eos dominus | |
| potest, sed actione de peculio tenetur uenditori, ut pretium soluat: si consumpti sint, actio | |
| de peculio euanescit. sed adicere debuit Iulianus non aliter domino serui uenditorem ex | |
| empto teneri, quam si ei pretium solidum et quaecumque, si cum libero contraxisset, de- | |
| berentur, dominus serui praestaret. idem dici debet, si bonae fidei possessori soluissem, | 10 |
| si tamen actiones, quas aduersus eum habeam, praestare domino paratus sim. | |
| Celsus libro quinto digestorum. Si et me et Titium mutuam pecuniam ro- | 32.pr.1 |
| gaueris et ego meum debitorem tibi promittere iusserim, tu stipulatus sis, cum putares | |
| eum Titii debitorem esse, an mihi obligaris? subsisto, si quidem nullum negotium mecum | |
| contraxisti: sed propius est ut obligari te existimem, non quia pecuniam tibi credidi (hoc | |
| enim nisi inter consentientes fieri non potest): sed quia pecunia mea ad te peruenit, eam | 5 |
| mihi a te reddi bonum et aequum est. | |
| Modestinus libro decimo pandectarum. Principalibus constitutionibus ca- | 33.pr.1 |
| uetur, ne hi qui prouinciam regunt quiue circa eos sunt negotientur mutuamue pecuniam | |
| dent faenusue exerceant. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Praesidis prouinciae officiales, quia per- | 34.pr.1 |
| petui sunt, mutuam pecuniam dare et faenebrem exercere possunt. Praeses prouinciae | 1.1 |
| mutuam pecuniam faenebrem sumere non prohibetur. | |
| Modestinus libro tertio responsorum. Periculum nominum ad eum, cuius | 35.pr.1 |
| culpa deterius factum probari potest, pertinet. | |
| Iauolenus libro primo epistularum. Pecuniam, quam mihi sine condicione | 36.pr.1 |
| debebas, iussu meo promisisti Attio sub condicione: cum pendente condicione in eo statu | |
| sit obligatio tua aduersus me, tamquam sub contrariam condicionem eam mihi spopon- | |
| disti, si pendente condicione petam, an nihil acturus sum? respondit: non dubito, quin | |
| mea pecunia, quam ipse sine condicione stipulatus sum, etiam si condicio in persona | 5 |
| Attii, qui ex mea uoluntate eandem pecuniam sub condicione stipulatus est, non extiterit, | |
| credita esse permaneat (perinde est enim, ac si nulla stipulatio interuenisset): pendente | |
| autem causa condicionis idem petere non possum, quoniam, cum incertum sit, an ex ea | |
| stipulatione deberi possit, ante tempus petere uideor. | |
| Papinianus libro primo definitionum. Cum ad praesens tempus condicio con- | 37.pr.1 |
| fertur, stipulatio non suspenditur et, si condicio uera sit, stipulatio tenet, quamuis tenere | |
| contrahentes condicionem ignorent, ueluti 'si rex Parthorum uiuit, centum mih<i> dari spon- | |
| des?' eadem sunt et cum in praeteritum condicio confertur. | |
| Scaeuola libro primo quaestionum. Respiciendum enim esse, an, quantum | 38.pr.1 |
| in natura hominum sit, possit scire eam de<b>itu iri. | |
| Papinianus libro primo definition<u>m. Itaque tunc potestatem condicionis | 39.pr.1 |
| optinet, cum in futurum confertur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Lecta est in auditorio Aemilii Papiniani | 40.pr.1 |
| praefecti praetorio iuris consulti cautio huiusmodi: 'Lucius Titius scripsi me accepisse a | |
| Publio Maeuio quindecim mutua numerata mihi de domo et haec quindecim proba recte | |
| dari kalendis futuris stipulatus est Publius Maeuius, spopondi ego Lucius Titius. si die | |
| supra scripta summa Publio Maeuio eiue ad quem ea res pertinebit data soluta satisue eo | 5 |
| nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post soluam, poenae nomine in dies tri- | |
| ginta inque denarios centenos denarios singulos dari stipulatus est Publius Maeuius, spo- | |
| pondi ego Lucius Titius. conuenitque inter nos, uti pro Maeuio ex summa supra scripta | |
| menstruos refundere debeam denarios trecenos ex omni summa ei herediue eius.' quaesi- | |
| tum est de obligatione usurarum, quoniam numerus mensium, qui solutioni competebat, | 10 |
| transierat. dicebam, quia pacta in continenti facta stipulationi inesse creduntur, perinde | |
| esse, ac si per singulos menses certam pecuniam stipulatus, quoad tardius soluta esset, | |
| usuras adiecisset: igitur finito primo mense primae pensionis usuras currere et similiter | |
| post secundum et tertium tractum usuras non solutae pecuniae pensionis crescere nec | |
| ante sortis non solutae usuras peti posse quam ipsa sors peti potuerat. pactum autem | 15 |
| quod subiectum est quidam dicebant ad sortis solutionem tantum pertinere, non etiam ad | |
| usurarum, quae priore parte simpliciter in stipulationem uenissent pactumque id tantum ad | |
| exceptionem prodesse et ideo non soluta pecunia statutis pensionibus ex die stipulationis | |
| usuras deberi, atque si id nominatim esset expressum. sed cum sortis petitio dilata sit, | |
| consequens est, ut etiam usurae ex eo tempore, quo moram fecit, accedant, et si, ut ille | 20 |
| putabat, ad exceptionem tantum prodesset pactum (quamuis sententia diuersa optinuerit), | |
| tamen usurarum obligatio ipso iure non committetur: non enim in mora est is, a quo pe- | |
| cunia propter exceptionem peti non potest. sed quantitatem, quae medio tempore colli- | |
| gitur, stipulamur, cum condicio exstiterit, sicut est in fructibus: idem et in usuris potest | |
| exprimi, ut ad diem non soluta pecunia quo competit usurarum nomine ex die interpositae | 25 |
| stipulationis praestetur. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Eius, qui in prouincia Stichum ser- | 41.pr.1 |
| uum kalendario praeposuerat, Romae testamentum recitatum erat, quo idem Stichus liber | |
| et ex parte heres erat scriptus: qui status sui ignarus pecunias defuncti aut exegit aut | |
| credidit, ut interdum stipularetur et pignora acciperet. consulebatur quid de his iuris esset. | |
| placebat debitores quidem ei qui soluissent liberatos esse, si modo ipsi quoque ignorassent | 5 |
| dominum decessisse. earum autem summarum nomine, quae ad Stichum peruenissent, fami- | |
| liae herciscundae quidem actionem non competere coheredibus, sed negotiorum gestorum | |
| dari debere. quas uero pecunias ipse credidisset, eas non ex maiore parte, quam ex qua | |
| ipse heres sit, alienatas esse: nam et si tibi in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, | |
| deinde mortuo me ignorans dederis, accipientis non facies: neque enim sicut illud receptum | 10 |
| est, ut debitores soluentes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos | |
| alienaret. quare si nulla stipulatio interuenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte | |
| coheredis peti posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque esset, referret, quem- | |
| admodum stipulatus esset: nam si nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari sti- | |
| pulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus. quod si sibi dari stipulatus esset, di- | 15 |
| cendum hereditati eum adquisisse: sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui | |
| liberi uel alieni serui bona fide seruiant, adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria | |
| adquiri. post aditam uero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique | |
| si scierint eum sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt uideri bonae fidei pos- | |
| sessores esse, qui nec possidendi animum haberent. quod si proponatur coheredes eius | 20 |
| id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint, potest adhuc idem responderi: | |
| quo quidem casu illud euenturum, ut, si suae condicionis coheredes iste seruus habeat, | |
| inuicem bona fide seruire uideantur. | |
| Celsus libro sexto digestorum. Si ego decem stipulatus a Titio deinceps | 42.pr.1 |
| stipuler a Seio, quanto minus a Titio consequi possim: si decem petiero a Titio, non | |
| liberatur Seius, alioquin nequicquam mihi cauetur: at si iudicatum fecerit Titius, nihil | |
| ultra Seius tenebitur. sed si cum Seio egero, quantumcumque est quo minus a Titio, exi- | |
| gere potuero eo tempore, quo iudicium inter me et Seium acceptum est, tanto minus a | 5 |
| Titio postea petere possum. Labeo ait, cum decem <dari curari> stipulatus | 1.1 |
| sis, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando | |
| promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, | |
| si reum locupletem offerat. |