| DE IN LITEM IURANDO | |
| Ulpianus libro quinquagesimo primo ad Sabinum. Rem in iudicio deductam | 12.3.1.pr.1 |
| non idcirco pluris esse opinamur, quia crescere condemnatio potest ex contumacia non | |
| restituentis per iusiurandum in litem: non enim res pluris fit per hoc, sed ex contumacia | |
| aestimatur ultra rei pretium. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Siue nostrum quid petamus siue | 2.pr.1 |
| ad exhibendum agatur, interdum quod intersit agentis solum aestimatur, ueluti cum culpa | |
| non restituentis uel non exhibentis punitur: cum uero dolus aut contumacia non resti- | |
| tuentis uel non exhibentis, quanti in litem iurauerit actor. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Nummis depositis iudicem non oportet | 3.pr.1 |
| in litem iusiurandum deferre, ut iuret quisque quod sua interfuit, cum certa sit nummorum | |
| aestimatio. nisi forte de eo quis iuret, quod sua interfuit nummos sibi sua die redditos | |
| esse: quid enim, si sub poena pecuniam debuit? aut sub pignore, quod, quia deposita ei | |
| pecunia adnegata est, distractum est? | 5 |
| Idem libro trigesimo sexto ad edictum. Uideamus in tutelari causa quis | 4.pr.1 |
| iurare et aduersus quem possit. et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc | |
| enim saepissime rescriptum est. sed nec tutorem cogendum uel matrem pupilli admitten- | |
| dam, etsi parata esset iurare, diui fratres rescripserunt: graue enim uidebatur et igno- | |
| rantes et inuitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire. | 5 |
| curatores quoque pupilli uel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis im- | |
| peratoris nostri et diui patris eius continetur. si tamen tantam affectionem pupillo suo | |
| uel adulescenti tutores uel curatores praestare uolunt, auctoritas iuris non refragabitur, | |
| quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi. non enim ad | |
| suam utilitatem iurisiurandi referenda aestimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelae | 10 |
| ratio postulatur. adulescens uero si uelit iurare potest. Deferre autem iusiurandum iudicem | 1.1 |
| oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum uel non delato iuratum sit, nulla erit religio | |
| nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et diui | |
| patris eius. Iurare autem in infinitum licet. sed an iudex modum iuriiurando statuere | 2.1 |
| possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, | |
| quaero. et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur | |
| qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quaeritur: | |
| arbitrio tamen bonae fidei iudicis etiam hoc congruit. Item uidendum, an possit iudex, | 3.1 |
| qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed uel prorsus absoluere uel etiam minoris con- | |
| demnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probatio- | |
| nibus possit. Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed aestimationem | 4.1 |
| a iudice faciendam. | |
| Marcianus libro quarto regularum. In actionibus in rem et in ad exhi- | 5.pr.1 |
| bendum et in bonae fidei iudiciis in litem iuratur. Sed iudex potest praefinire certam | 1.1 |
| summam, usque ad quam iuretur: licuit enim ei a primo nec deferre. Item et si iuratum | 2.1 |
| fuerit, licet iudici uel absoluere uel minoris condemnare. Sed in his omnibus ob dolum | 3.1 |
| solum in litem iuratur, non etiam ob culpam: haec enim iudex aestimat. Plane interdum | 4.1 |
| et in actione stricti iudicii in litem iurandum est, ueluti si promissor Stichi moram fecerit | |
| et Stichus decesserit, quia iudex aestimare sine relatione iurisiurandi non potest rem | |
| quae non extat: | |
| Paulus libro uicensimo sexto ad edictum. alias, si ex stipulatu uel ex | 6.pr.1 |
| testamento agatur, non solet in litem iurari. | |
| Ulpianus libro octauo ad edictum. Uolgo praesumitur alium in litem | 7.pr.1 |
| non debere iurare quam dominum litis: denique Papinianus ait alium non posse iurare | |
| quam eum, qui litem suo nomine contestatus est. | |
| Marcellus liro octauo digestorum. Tutor rem adulti, quam pos- | 8.pr.1 |
| sidet, restituere ei non uult: quaero, utrum quanti res est an quanti in litem iuratum | |
| fuerit condemnari debet. respondi: non est aequum pretio, id est quanti res est, litem | |
| aestimari, cum et contumacia punienda sit et arbitrio potius domini rei pretium statuendum | |
| sit potestate petitori in litem iuran<d>i concessa. | 5 |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Cum furti agitur, iurare | 9.pr.1 |
| ita oportet 'tanti rem fuisse cum furtum factum sit', non adici 'eo plurisue', quia quod res | |
| pluris est, utique tanti est. | |
| Callistratus libro primo quaestionum. In instrumentis, quae | 10.pr.1 |
| quis non exhibet, actori permittitur in litem iurare, quanti sua interest ea proferri, ut tanti | |
| condemnetur reus: idque etiam diuus Commodus rescripsit. | |
| Paulus libro tertio responsorum. De periurio eius, qui ex ne- | 11.pr.1 |
| cessitate iuris in litem iurauit, quaeri facile non solere. |