Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem ge- 28.1.1
stam perferret. cognoscit ex suis eadem haec accidisse
rex. ita paene sub idem tempus et rex ad opprimen-
dum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipien-
dum. celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, 2.1
in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar
eodem itinere uti noluit ne navibus in flumine dimi-
caret, sed circumvectus eo mari quod Africae partis
esse dicitur, sicuti supra demonstravimus. prius tamen 5
regis copiis occurrit quam is Mithridaten adgredi pos-
set, eumque ad se victorem incolumi exercitu rece-
pit. considerat cum copiis rex loco natura munito, 3.1
quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus
subiecta; tribus autem rex lateribus variis generum
munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flu-
mini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem 5
castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.