| Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de | 1.27.1.1 |
| deditione ad eum miserunt. qui cum eum in itinere con- | 2.1 |
| venissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti | |
| flentes pacem petissent atque eos in eo loco, quo tum | |
| essent, suum adventum exspectare iussisset, paruerunt. | |
| eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui | 3.1 |
| ad eos perfugissent, poposcit. dum ea conquiruntur et | 4.1 |
| conferuntur nocte intermissa, circiter hominum milia sex | |
| eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perter- | |
| riti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salu- | |
| tis inducti quod in tanta multitudine dediticiorum suam | 5 |
| fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existi- | |
| marent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad | |
| Rhenum finesque Germanorum contenderunt. | |
| Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, | 28.1.1 |
| his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse | |
| vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; | |
| reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in dedi- | 2.1 |
| tionem accepit. Helvetios, Tuligos, Latobrigos in fines | 3.1 |
| suos unde erant profecti reverti iussit et quod omnibus | |
| frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, | |
| Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; | |
| ipsos oppida vicosque quos incenderant restituere iussit. | 5 |
| id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde | 4.1 |
| Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agro- | |
| rum Germani qui trans Rhenum incolunt suis finibus | |
| in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae pro- | |
| vinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Hae- | 5.1 |
| duis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis | |
| conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quos- | |
| que postea in parem iuris libertatisque condicionem atque | |
| ipsi erant receperunt. | 5 |