| In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt lit- | 1.29.1.1 |
| teris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus | |
| in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus | |
| domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item sepa- | |
| ratim pueri, senes mulieresque. quarum omnium rerum | 2.1 |
| summa erat capitum Helvetiorum milia ducenta sexa- | |
| ginta tria, Tulingorum milia xxxvi, Latobrigorum xiiii, | |
| Rauracorum xxiii, Boiorum xxxii; ex his qui arma ferre | |
| possent ad milia nonaginta duo. summa omnium fuerunt | 3.1 |
| ad milia trecenta sexaginta octo. eorum qui domum red- | |
| ierunt, censu habito ut Caesar imperaverat, repertus | |
| est numerus milium centum et decem. | |
| Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae le- | 30.1.1 |
| gati principes civitatum ad Caesarem gratulatum con- | |
| venerunt: intellegere sese, tametsi pro veteribus Helve- | 2.1 |
| tiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repe- | |
| tisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae | |
| quam populi Romani accidisse, propterea quod eo con- | 3.1 |
| silio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, | |
| uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur | |
| locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex | |
| omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicas- | 5 |
| sent reliquasque civitates stipendiarias haberent. peti- | 4.1 |
| verunt uti sibi concilium totius Galliae in diem cer- | |
| tam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret; | |
| sese habere quasdam res quas ex communi con- | |
| sensu ab eo petere vellent. ea re permissa diem concilio | 5.1 |
| constituerunt et iure iurando, nequis enuntiaret, nisi | |
| quibus communi consilio mandatum esset, inter se san- | |
| xerunt. |