| Eo concilio dimisso idem principes civitatum, qui | 1.31.1.1 |
| ante fuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti | |
| sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo | |
| agere liceret. ea re impetrata sese omnes flentes Caesari | 2.1 |
| ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et labo- | |
| rare, ne ea quae dixissent enuntiarentur, quam uti ea | |
| quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum | |
| esset, summum in cruciatum se venturos viderent. locu- | 3.1 |
| tus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius fac- | |
| tiones esse duas: harum alterius principatum tenere Hae- | |
| duos, alterius Arvernos. hi cum tantopere de potentatu | 4.1 |
| inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab | |
| Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. | |
| horum primo circiter milia xv Rhenum transisse; postea- | 5.1 |
| quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri | |
| ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in | |
| Gallia ad centum et viginti milium numerum. cum his | 6.1 |
| Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis | |
| contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, om- | |
| nem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum | |
| amisisse. quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui | 7.1 |
| et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia | |
| plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequa- | |
| nis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando | |
| civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros | 5 |
| neque auxilium a populo Romano imploraturos neque | |
| recusaturos, quominus perpetuo sub illorum dicione atque | |
| imperio essent. unum se esse ex omni civitate Haeduorum, | 8.1 |
| qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos ob- | |
| sides daret. ob eam rem se ex civitate profugisse et | 9.1 |
| Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod | |
| solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. sed | 10.1 |
| peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, | |
| propterea quod Ariovistus rex Germanorum in eorum | |
| finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui | |
| esset optimus totius Galliae, occupavisset, et nunc de | 5 |
| altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea | |
| quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum | |
| xxiiii ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararen- | |
| tur. futurum esse paucis annis, uti omnes ex Galliae fini- | 11.1 |
| bus pellerentur atque omnes Germani Rhenum trans- | |
| irent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Ger- | |
| manorum agro, neque hanc consuetudinem victus cum | |
| illa comparandam. Ariovistum autem ut semel Gallorum | 12.1 |
| copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Mage- | |
| tobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilis- | |
| simi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla | |
| cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad volun- | 5 |
| tatem eius facta sit. hominem esse barbarum, iracundum, | 13.1 |
| temerarium; non posse eius imperia diutius sustineri. | |
| nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, | 14.1 |
| omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fece- | |
| rint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, | |
| remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque | |
| accidat, experiantur. haec si enuntiata Ariovisto sint, | 15.1 |
| non dubitare quin de omnibus obsidibus, qui apud eum | |
| sint, gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auc- | 16.1 |
| toritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine | |
| populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Ger- | |
| manorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab | |
| Ariovisti iniuria posse defendere. | 5 |