| Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui ad- | 1.32.1.1 |
| erant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. | |
| animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil | 2.1 |
| earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite | |
| demisso terram intueri. eius rei quae causa esset miratus | |
| ex ipsis quaesiit. nihil Sequani respondere, sed in eadem | 3.1 |
| tristitia taciti permanere. cum ab his saepius quaereret | |
| neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Divi- | |
| ciacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et gra- | 4.1 |
| viorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod | |
| soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implo- | |
| rare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem velut si | |
| coram adesset horrerent, propterea quod reliquis tamen | 5.1 |
| fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines | |
| suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in po- | |
| testate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi. | |
| His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis | 33.1.1 |
| confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futu- | |
| ram; magnam se habere spem et beneficio suo et auc- | |
| toritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. | |
| hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea | 2.1 |
| multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitan- | |
| dam et suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos | |
| fratres consanguineosque saepe numero a senatu appella- | |
| tos in servitute atque in dicione videbat Germanorum | 5 |
| teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequa- | |
| nos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani | |
| turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. pau- | 3.1 |
| latim autem Germanos consuescere Rhenum transire et | |
| in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo | |
| Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros | 4.1 |
| ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem | |
| Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecis- | |
| sent, in provinciam exirent atque inde in Italiam conten- | |
| derent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rho- | 5 |
| danus divideret; quibus rebus quam maturrime occurren- | |
| dum putabat. ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, | 5.1 |
| tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur. |