| Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos | 1.34.1.1 |
| mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium | |
| utriusque conloquio deligeret: velle sese de re publica | |
| et summis utriusque rebus cum eo agere. ei legationi | 2.1 |
| Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, | |
| sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum | |
| ad se venire oportere. praeterea se neque sine exercitu in | 3.1 |
| eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret, | |
| neque exercitum sine magno commeatu atque molimento | |
| in unum locum contrahere posse. sibi autem mirum vi- | 4.1 |
| deri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari | |
| aut omnino populo Romano negotii esset. | |
| His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum | 35.1.1 |
| Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam tanto | 2.1 |
| suo populique Romani beneficio adfectus, cum in con- | |
| sulatu suo rex atque amicus ab senatu appellatus esset, | |
| hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in con- | |
| loquium venire invitatus gravaretur neque de communi | 5 |
| re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, | |
| quae ab eo postularet: primum, ne quam multitudinem | 3.1 |
| hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; | |
| deinde obsides, quos haberet ab Haeduis, redderet Sequa- | |
| nisque permitteret, ut quos illi haberent, voluntate eius | |
| reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve | 5 |
| his sociisque eorum bellum inferret. si id ita fecisset, sibi | 4.1 |
| populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam | |
| cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Mes- | |
| sala M. Pisone consulibus senatus censuisset, uti, qui- | |
| cumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo | 5 |
| rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos po- | |
| puli Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neg- | |
| lecturum. |