| Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei | 1.38.1.1 |
| Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum | |
| Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, | |
| contendere triduique viam a suis finibus processisse. id | 2.1 |
| ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exi- | |
| stimabat. namque omnium rerum, quae ad bellum usui | 3.1 |
| erant, summa erat in eo oppido facultas, idque natura | 4.1 |
| loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum | |
| daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino | |
| circumductum paene totum oppidum cingit; reliquum spa- | 5.1 |
| tium, quod est non amplius pedum <mille> sescentorum, | |
| qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, | |
| ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis | |
| contingant. hunc murus circumdatus arcem efficit et cum | 6.1 |
| oppido coniungit. huc Caesar magnis nocturnis diurnisque | 7.1 |
| itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium | |
| conlocat. | |
| Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae | 39.1.1 |
| commeatusque causa moratur, ex percontatione nostro- | |
| rum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti | |
| magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute | |
| atque exercitatione in armis esse praedicabant—saepe | 5 |
| numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque | |
| aciem oculorum dicebant ferre potuisse—, tantus subito | |
| timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter | |
| omnium mentes animosque perturbaret. hic primum ortus | 2.1 |
| est a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe | |
| amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re mili- | |
| tari usum habebant. quorum alius alia causa inlata, quam | 3.1 |
| sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat | |
| ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adduc- | |
| ti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. hi neque | 4.1 |
| vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; | |
| abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut | |
| cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. | |
| vulgo totis castris testamenta obsignabantur. horum | 5.1 |
| vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris | |
| usum habebant, milites centurionesque quique equitatui | |
| praeerant, perturbabantur. qui se ex his minus timidos | 6.1 |
| existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias | |
| itineris et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque | |
| Ariovistum intercederent, aut rem frumentariam, ut | |
| satis commode supportari posset, timere dicebant. non- | 7.1 |
| nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac | |
| signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque | |
| propter timorem signa laturos. |