| Haec cum animadvertisset, convocato consilio om- | 1.40.1.1 |
| niumque ordinum ad id consilium adhibitis centurioni- | |
| bus vehementer eos incusavit: primum quod aut quam | |
| in partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaeren- | |
| dum aut cogitandum putarent. Ariovistum se consule | 2.1 |
| cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur | |
| hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudi- | |
| caret? sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis | 3.1 |
| atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam | |
| neque populi Romani gratiam repudiaturum. quodsi | 4.1 |
| furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid | |
| tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius | |
| diligentia desperarent? factum eius hostis periculum | 5.1 |
| patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a | |
| C. Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse | |
| imperator meritus videbatur; factum etiam nuper in | |
| Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac dis- | 5 |
| ciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent, ex quo | 6.1 |
| iudicari posset, quantum haberet in se boni constantia, | |
| propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa | |
| timuissent, hos postea armatos ac victores superassent. | |
| denique hos esse eosdem Germanos, quibuscum saepe nu- | 7.1 |
| mero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illo- | |
| rum finibus plerumque superassent, qui tamen pares esse | |
| nostro exercitui non potuerint. si quos adversum proelium | 8.1 |
| et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire | |
| posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum | |
| multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui | |
| potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et disper- | 5 |
| sos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute | |
| vicisse. cui rationi contra homines barbaros atque im- | 9.1 |
| peritos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros | |
| exercitus capi posse. qui suum timorem in rei frumenta- | 10.1 |
| riae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere | |
| arroganter, cum aut de officio imperatoris despera- | |
| rent aut praescribere auderent. haec sibi esse curae; | 11.1 |
| frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare | |
| iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos | |
| brevi tempore iudicaturos. quod non fore dicto audientes | 12.1 |
| neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri; | |
| scire enim quibuscumque exercitus dicto audiens non | |
| fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo | |
| facinore comperto avaritiam esse convictam. suam inno- | 13.1 |
| centiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse | |
| perspectam. itaque se, quod in longiorem diem conla- | 14.1 |
| turus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de | |
| quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intelle- | |
| gere posset, utrum apud eos pudor atque officium an | |
| timor plus valeret. quodsi praeterea nemo sequatur, | 15.1 |
| tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non | |
| dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram. | |
| huic Caesar legioni indulserat praecipue et propter virtu- | |
| tem confidebat maxime. | 5 |