| Hac oratione habita mirum in modum conversae | 1.41.1.1 |
| sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas | |
| belli gerendi iniecta est, princepsque decima legio per | 2.1 |
| tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum | |
| iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum para- | |
| tissimam confirmavit. deinde reliquae legiones cum tribu- | 3.1 |
| nis militum et primorum ordinum centurionibus ege- | |
| runt, uti per eos Caesari satis facerent; se neque umquam | |
| dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum | |
| iudicium, sed imperatoris esse existimavisse. eorum satis- | 4.1 |
| factione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, | |
| quod e Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium | |
| amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum | |
| duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est. sep- | 5.1 |
| timo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus | |
| certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum | |
| quattuor et viginti abesse. | |
| Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum | 42.1.1 |
| mittit: quod antea de conloquio postulasset, id per se | |
| fieri licere, quoniam propius accessisset seque id sine | |
| periculo facere posse existimaret. non respuit condicio- | 2.1 |
| nem Caesar, iamque eum ad sanitatem reverti arbitra- | |
| batur, cum id quod antea petenti denegasset, ultro polli- | |
| ceretur, magnamque in spem veniebat pro suis tantis | 3.1 |
| populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postu- | |
| latis fore, uti pertinacia desisteret. dies conloquio dictus | |
| est ex eo die quintus. interim cum legati saepe ultro citro- | 4.1 |
| que inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem | |
| peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne | |
| per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equi- | |
| tatu veniret; alia ratione sese non esse venturum. Caesar, | 5.1 |
| quod neque conloquium interposita causa tolli volebat | |
| neque salutem suam Gallorum equitatui committere | |
| audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis | |
| Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis | 5 |
| decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut | |
| praesidium quam amicissimum, siquid opus facto esset, | |
| haberet. quod cum fieret, non inridicule quidam ex mili- | 6.1 |
| tibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus esset | |
| Caesarem ei facere: pollicitum se in cohortis praetoriae | |
| loco decimam legionem habiturum ad equum rescribere. |