Planities erat magna et in ea tumulus terrenus 1.43.1.1
satis grandis. hic locus aequum fere spatium a castris
utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat. eo, ut erat dic- 2.1
tum, ad conloquium venerunt. legionem Caesar, quam
equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo consti-
tuit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Ariovistus, ex equis ut conloquerentur et praeter se denos 3.1
ad conloquium adducerent, postulavit. ubi eo ventum 4.1
est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum bene-
ficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu,
quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem
et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis con- 5
suesse tribui docebat; illum, cum neque aditum neque 5.1
causam postulandi iustam haberet, beneficio ac libera-
litate sua ac senatus ea praemia consecutum. docebat 6.1
etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudi-
nis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus con- 7.1
sulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut
omni tempore totius Galliae principatum Headui tenuis-
sent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.
populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque 8.1
amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, digni-
tate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam
populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
postulavit deinde eadem, quae legatis in mandatis de- 9.1
derat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret,
obsides redderet, si nullam partem Germanorum do-
mum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum trans-
ire pateretur. 5