Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, 1.44.1.1
de suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum 2.1
sese non sua sponte, sed rogatum et accersitum a Gallis;
non sine magna spe magnisque praemiis domum propin-
quosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis con-
cessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium 5
capere iure belli, quod victores victis imponere consue-
rint. non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; 3.1
omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac
contra se castra habuisse; eas omnes copias uno a se proe-
lio pulsas ac superatas esse. si iterum experiri velint, se 4.1
iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, ini-
quum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate
ad id tempus pependerint. amicitiam populi Romani sibi 5.1
ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere,
idque se hac spe petisse. si per populum Romanum sti-
pendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus
se libenter recusaturum populi Romani amicitiam quam 5
adpetierit. quod multitudinem Germanorum in Galliam 6.1
traducat, id se sui muniendi, non Galliae inpugnandae
causa facere. eius rei testimonium esse quod nisi rogatus
non venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit.
se prius in Galliam venisse quam populum Romanum; 7.1
numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
Galliae provinciae finibus egressum. quid sibi vellet? cur 8.1
in suas possessiones veniret? provinciam suam hanc esse
Galliam, sicut illam nostram. ut ipsi concedi non opor-
teret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos
esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. quod 9.1
a se Haeduos amicos appellatos diceret, non se tam
barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret
neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxi-
lium tulisse, neque ipsos in his contentionibus, quas Hae- 5
dui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi
Romani usos esse. debere se suspicari simulata Caesarem 10.1
amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui oppri-
mendi causa habere. qui nisi decedat atque exercitum 11.1
deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed
pro hoste habiturum. quodsi eum interfecerit, multis se 12.1
nobilibus principibusque populi Romani gratum esse
facturum—id se ab ipsis per eorum nuntios compertum
habere—, quorum omnium gratiam atque amicitiam eius
morte redimere posset. quodsi decessisset et liberam 13.1
possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum
praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet
sine ullo eius labore et periculo confecturum.