| Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt | 1.45.1.1 |
| quare negotio desistere non posset; neque suam neque | |
| populi Romani consuetudinem pati uti optime meritos | |
| socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse | |
| Ariovisti quam populi Romani. bello superatos esse Ar- | 2.1 |
| vernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus | |
| Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque | |
| stipendium imposuisset. quodsi antiquissimum quodque | 3.1 |
| tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum | |
| esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari | |
| oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello vic- | |
| tam suis legibus uti voluisset. | 5 |
| Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntia- | 46.1.1 |
| tum est equites Ariovisti propius tumulum accedere | |
| et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros con- | |
| icere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit | 2.1 |
| suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reice- | |
| rent. nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum | 3.1 |
| equitatu proelium fore videbat, tamen committendum | |
| non putabat, ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per | |
| fidem in conloquio circumventos. posteaquam in vulgus | 4.1 |
| militum elatum est, qua arrogantia in conloquio Ario- | |
| vistus usus omni Gallia Romanis interdixisset impetum- | |
| que in nostros eius equites fecissent eaque res conlo- | |
| quium diremisset, multo maior alacritas studiumque | 5 |
| pugnandi maius exercitui iniectum est. |