| Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: | 1.47.1.1 |
| velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae neque per- | |
| fectae essent, agere cum eo; uti aut iterum conloquio diem | |
| constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem | |
| ad se mitteret. conloquendi Caesari causa visa non est, et | 2.1 |
| eo magis, quod pridie eius diei Germani retineri non potu- | |
| erant quin in nostros tela conicerent. legatum ex suis sese | 3.1 |
| magno cum periculo ad eum missurum et hominibus | |
| feris obiecturum existimabat. commodissimum visum | 4.1 |
| est C. Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, sum- | |
| ma virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a | |
| C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem | |
| et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam | 5 |
| Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in | |
| eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere | |
| et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. his | 5.1 |
| mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad | |
| se referrent. quos cum apud se in castris Ariovistus con- | 6.1 |
| spexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad | |
| se venirent? an speculandi causa? conantes dicere pro- | |
| hibuit et in catenas coniecit. | |
| Eodem die castra promovit et milibus passuum | 48.1.1 |
| sex a Caesaris castris sub monte consedit. postridie eius | 2.1 |
| diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et mili- | |
| bus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio | |
| uti frumento commeatuque, qui ex Sequanis et Haeduis | |
| supportaretur, Caesarem intercluderet. ex eo die dies con- | 3.1 |
| tinuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et | |
| aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio | |
| contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omni- | 4.1 |
| bus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio | |
| cotidie contendit. genus hoc erat pugnae quo se Germani | 5.1 |
| exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero | |
| pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia | |
| singuli singulos suae salutis causa delegerant; cum his | 6.1 |
| in proeliis versabantur, ad hos se equites recipiebant; | |
| hi, si quid erat durius, concurrebant; si qui graviore vul- | 7.1 |
| nere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat | |
| longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat | |
| horum exercitatione celeritas, ut iubis equorum sublevati | |
| cursum adaequarent. | 5 |