| Cum ab his quaereret, quae civitates quantaeque | 2.4.1.1 |
| in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: | |
| plerosque Belgas esse ortos a Germanis Rhenumque anti- | 2.1 |
| quitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse | |
| Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse solosque esse | |
| qui patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata Teu- | |
| tonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; | 5 |
| qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi | 3.1 |
| auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent. | |
| de numero eorum omnia se habere explorata Remi dice- | 4.1 |
| bant, propterea quod propinquitatibus affinitatibusque | |
| coniuncti, quantam quisque multitudinem in communi | |
| Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. | |
| plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate | 5.1 |
| et hominum numero valere: hos posse conficere armata | |
| milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia sexa- | |
| ginta totiusque belli imperium sibi postulare. Suessio- | 6.1 |
| nes suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque | |
| agros possidere. apud eos fuisse regem nostra etiam | 7.1 |
| memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui | |
| cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britan- | |
| niae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad | |
| hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius | 5 |
| belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero | 8.1 |
| xii, polliceri milia armata quinquaginta; totidem Nervios, | |
| qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque | |
| absint; quindecim milia Atrebates, Ambianos decem | 9.1 |
| milia, Morinos xxv milia, Menapios viiii milia, Caletos x | |
| milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos de- | |
| cem et novem milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Cae- | 10.1 |
| manos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari | |
| ad xl milia. |