Cum ab his quaereret, quae civitates quantaeque 2.4.1.1
in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
plerosque Belgas esse ortos a Germanis Rhenumque anti- 2.1
quitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse solosque esse
qui patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata Teu-
tonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; 5
qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi 3.1
auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.
de numero eorum omnia se habere explorata Remi dice- 4.1
bant, propterea quod propinquitatibus affinitatibusque
coniuncti, quantam quisque multitudinem in communi
Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.
plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate 5.1
et hominum numero valere: hos posse conficere armata
milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia sexa-
ginta totiusque belli imperium sibi postulare. Suessio- 6.1
nes suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque
agros possidere. apud eos fuisse regem nostra etiam 7.1
memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui
cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britan-
niae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad
hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius 5
belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero 8.1
xii, polliceri milia armata quinquaginta; totidem Nervios,
qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque
absint; quindecim milia Atrebates, Ambianos decem 9.1
milia, Morinos xxv milia, Menapios viiii milia, Caletos x
milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos de-
cem et novem milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Cae- 10.1
manos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari
ad xl milia.