| Britanniae pars interior ab iis incolitur quos na- | 5.12.1.1 |
| tos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima | 2.1 |
| pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio | |
| transierant—qui omnes fere iis nominibus civitatum | |
| appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt— | |
| et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coepe- | 5 |
| runt. hominum est infinita multitudo creberrimaque aedi- | 3.1 |
| ficia fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens. | |
| utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad | 4.1 |
| certum pondus examinatis pro nummo. nascitur ibi | 5.1 |
| plumbum album in mediterraneis regionibus, in mariti- | |
| mis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur impor- | |
| tato. materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter | |
| fagum atque abietem. leporem et gallinam et anserem | 6.1 |
| gustare fas non putant; haec tamen alunt animi volup- | |
| tatisque causa. loca sunt temperatiora quam in Gallia | |
| remissioribus frigoribus. | |
| Insula natura triquetra, cuius unum latus est con- | 13.1.1 |
| tra Galliam. huius lateris alter angulus, qui est ad Can- | |
| tium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad | |
| orientem solem, inferior ad meridiem spectat. hoc latus | |
| pertinet circiter milia passuum quingenta. alterum vergit | 2.1 |
| ad Hispaniam atque occidentem solem. qua ex parte est | |
| Hibernia insula, dimidio minor ut existimatur quam | |
| Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia | |
| est in Britanniam. in hoc medio cursu est insula quae | 3.1 |
| appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae | |
| insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scrip- | |
| serunt dies continuos xxx sub brumam esse noctem. nos | 4.1 |
| nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex | |
| aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes | |
| videbamus. huius est longitudo lateris, ut fert illorum | 5.1 |
| opinio, septingentorum milium. tertium est contra sep- | 6.1 |
| tentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angu- | |
| lus lateris maxime ad Germaniam spectat. hoc milia pas- | |
| suum octingenta in longitudinem esse existimatur. ita | 7.1 |
| omnis insula est in circuitu vicies centum milium pas- | |
| suum. |