Caesari ad saucios deponendos, stipendium
|
3.78.1.1
|
exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium ur-
|
|
bibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam. sed
|
2.1
|
his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat pro-
|
|
peranti necesse. timens Domitio, ne adventu Pompei
|
|
praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio in-
|
|
citatus ferebatur. totius autem rei consilium his ra-
|
3.1
|
tionibus explicabat, ut si Pompeius eodem contenderet,
|
|
abductum illum a mari atque ab iis copiis quas Dyr-
|
|
rachii comparaverat, [frumento ac commeatu] abstrac-
|
|
tum pari condicione belli secum decertare cogeret; si
|
5
|
in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio
|
|
per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apol-
|
|
loniam Oricumque obpugnare et se omni maritima
|
|
ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario
|
|
illum suis auxilium ferre cogeret. itaque praemissis
|
4.1
|
nuntiis ad Cn. Domitium Caesar scripsit et quid fieri
|
|
vellet ostendit praesidioque Apolloniae cohortibus iiii,
|
|
Lissi una, iii Orici relictis quique erant ex vulneribus
|
|
aegri depositis per Epirum atque Athamaniam iter
|
5
|
facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio
|
5.1
|
coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi
|
|
existimabat, si Caesar iter illo haberet, ut subsidium
|
|
Scipioni ferret, si ab ora maritima Oricoque discedere
|
|
nollet, quod legiones equitatumque ex Italia expecta-
|
5
|
ret, ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.
|
|
His de causis uterque eorum celeritati stude-
|
79.1.1
|
bat, et suis ut esset auxilio, <et> ad opprimendos ad-
|
|
versarios ne occasioni temporis deesset. sed Caesarem
|
2.1
|
Apollonia a derecto itinere averterat; Pompeius per
|
|
Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat.
|
|
accessit etiam ex improviso aliud incommodum, quod
|
3.1
|
Domitius <cum> dies complures castris Scipionis cas-
|
|
tra conlata habuisset, rei frumentariae causa ab eo
|
|
discesserat et Heracliam Senticam quae est subiecta
|
|
Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere
|
5
|
Pompeio videretur. haec ad id tempus Caesar igno-
|
|
rabat. simul a Pompeio litteris per omnes provincias
|
4.1
|
civitatesque dimissis de proelio ad Dyrrachium facto
|
|
elatius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama
|
|
percrebruerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus
|
|
copiis amissis. haec itinera infesta reddiderat, haec
|
5
|
civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. quibus
|
5.1
|
accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare
|
|
ad Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla ratione
|
|
iter conficere possent. sed Allobroges, Roucilli atque
|
6.1
|
Aeci familiares, quos perfugisse ad Pompeium demon-
|
|
stravimus, conspicati in itinere exploratores Domiti,
|
|
seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella
|
|
gesserant, seu gloria elati, cuncta, ut erant acta, ex-
|
5
|
posuerunt et Caesaris profectionem, adventum Pompei
|
|
docuerunt. a quibus Domitius certior factus vix iiii
|
7.1
|
horarum spatio antecedens hostium beneficio pericu-
|
|
lum vitavit et ad Aeginium, quod est obiectum oppo-
|
|
situmque Thessaliae, Caesari venienti occurrit.
|
|