| Prope dimidia parte operis a Caesare effecta die- | 1.27.1.1 |
| busque in ea re consumptis ix, naves a consulibus Dyr- | |
| rachio remissae, quae priorem partem exercitus eo de- | |
| portaverant, Brundisium revertuntur. Pompeius sive | 2.1 |
| operibus Caesaris permotus sive etiam, quod ab initio | |
| Italia excedere constituerat, adventu navium profectio- | |
| nem parare incipit, et quo facilius impetum Caesaris | 3.1 |
| tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum in- | |
| rumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, | |
| fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes sti- | |
| pitesque praeacutos defigit. haec levibus cratibus ter- | 4.1 |
| raque inaequat; aditus autem atque itinera duo, quae | |
| extra murum ad portum ferebant, maximis defixis tra- | |
| bibus atque eis praeacutis praesepit. his paratis rebus | 5.1 |
| milites silentio naves conscendere iubet, expeditos | |
| autem ex evocatis <cum> sagittariis funditoribusque | |
| raros in muro turribusque disponit. hos certo signo | 6.1 |
| revocare constituit, cum omnes milites naves conscen- | |
| dissent, atque iis expedito loco actuaria navigia re- | |
| linquit. | |
| Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque | 28.1.1 |
| ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus fa- | |
| vebant. itaque cognita Pompei profectione concursan- | 2.1 |
| tibus illis atque in ea re occupatis volgo ex tectis signi- | |
| ficabant. per quos re cognita Caesar scalas parari mi- | |
| litesque armari iubet, nequam rei gerendae facultatem | |
| dimittat. Pompeius sub noctem naves solvit. qui erant | 3.1 |
| in muro custodiae causa conlocati, eo signo, quod con- | |
| venerat, revocantur notisque itineribus ad naves de- | |
| currunt. milites positis scalis muros ascendunt, sed | 4.1 |
| moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque ca- | |
| veant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti | |
| ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, | |
| quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribus- | 5 |
| que reprehendunt, reprehensas excipiunt. |