His de causis aguntur omnia raptim atque turbate.
|
1.5.1.1
|
nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur,
|
|
nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam
|
|
extremi iuris intercessione retinendi, quod L. Sulla reli-
|
|
querat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die
|
2.1
|
cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus
|
|
temporibus tribuni plebis <post> octo denique menses
|
|
variarum actionum respicere ac timere consuerant. de-
|
3.1
|
curritur ad illud extremum atque ultimum senatus con-
|
|
sultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in
|
|
desperatione omnium salutis latorum audacia num-
|
|
quam ante descensum est: dent operam consules, prae-
|
5
|
tores, tribuni plebis, quique <pro> consulibus sunt ad ur-
|
|
bem, nequid res publica detrimenti capiat. haec senatus con-
|
4.1
|
sulto perscribuntur a. d. vii id. Ian. itaque v primis diebus,
|
|
quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum
|
|
iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio
|
|
Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gra-
|
5
|
vissime acerbissimeque decernitur. profugiunt statim ex
|
5.1
|
urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. is
|
|
eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis
|
|
postulatis responsa, siqua hominum aequitate res ad
|
|
otium deduci posset.
|
5
|
Proximis diebus habetur extra urbem senatus.
|
6.1.1
|
Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat,
|
|
agit, senatus virtutem constantiamque conlaudat, copias
|
|
suas exponit: legiones habere sese paratas x; praeterea
|
2.1
|
cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Cae-
|
|
sarem milites, neque iis posse persuaderi, uti eum de-
|
|
fendant aut sequantur. de reliquis rebus ad senatum
|
3.1
|
refertur: tota Italia dilectus habeatur; Faustus Sulla
|
|
pro praetore in Mauretaniam mittatur; pecunia uti ex
|
|
aerario Pompeio detur. refertur etiam de rege Iuba, ut
|
|
socius sit atque amicus. Marcellus non passurum in
|
4.1
|
praesentia negat; de Fausto impedit Philippus tribunus
|
|
plebis. de reliquis rebus senatus consulta perscribuntur.
|
5.1
|
provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reli-
|
|
quae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio
|
|
Gallia. Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur,
|
|
neque eorum sortes deiciuntur. in reliquas provincias
|
6.1
|
praetores mittuntur. neque exspectant—quod supe-
|
|
rioribus annis acciderat—ut de eorum imperio ad
|
|
populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant.
|
|
consules—quod ante id tempus accidit nunquam—
|
7.1
|
* * * ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe
|
|
et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla. tota
|
8.1
|
Italia dilectus habentur, arma imperantur, pecuniae a
|
|
municipiis exiguntur, e fanis tolluntur, omnia divina
|
|
humanaque iura permiscentur.
|
|