| XXI | |
| Aureli, pater esuritionum, | 21.1 |
| non harum modo, sed quot aut fuerunt | |
| aut sunt aut aliis erunt in annis, | |
| pedicare cupis meos amores. | |
| nec clam: nam simul es, iocaris una, | 5 |
| haerens ad latus omnia experiris. | |
| frustra: nam insidias mihi struentem | |
| tangam te prior irrumatione. | |
| atque id si faceres satur, tacerem: | |
| nunc ipsum id doleo, quod esurire | 10 |
| a temet puer et sitire discet. | |
| quare desine, dum licet pudico, | |
| ne finem facias, sed irrumatus. |