| XXII | |
| Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, | 22.1 |
| homost venustus et dicax et urbanus, | |
| idemque longe plurimos facit versus. | |
| puto esse ego illi milia aut decem aut plura | |
| perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto | 5 |
| relata: chartae regiae novae bibli, | |
| novi umbilici, lora rubra membranae— | |
| derecta plumbo et pumice omnia aequata. | |
| haec cum legas, tum bellus ille et urbanus | |
| Suffenus unus caprimulgus aut fossor | 10 |
| rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. | |
| hoc quid putamus esse? qui modo scurra | |
| aut siquid hac re scitius videbatur, | |
| idem inficetost inficetior rure, | |
| simul poemata attigit, neque idem umquam | 15 |
| aequest beatus ac poema cum scribit: | |
| tam gaudet in se tamque se ipse miratur. | |
| nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam, | |
| quem non in aliqua re videre Suffenum | |
| possis. suus cuique attributus est error: | 20 |
| sed non videmus manticae quod in tergost. |