| LXVIIIC | |
| Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus | 68C.149 |
| pro multis, Alli, redditur officiis, | 150 |
| ne vestrum scabra tangat robigine nomen | |
| haec atque illa dies atque alia atque alia. | |
| huc addent divi quam plurima, quae Themis olim | |
| antiquis solitast munera ferre piis. | |
| sitis felices et tu simul et tua vita, | 155 |
| et domus ipsa, in qua lusimus, et domina, | |
| et qui principio nobis te tradidit Afer, | |
| a quo sunt primo mi omnia nata bono, | |
| et longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost, | |
| lux mea, qua viva vivere dulce mihist. | 160 |