Haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore
|
18.1
|
Naevio. Nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium
|
|
sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in
|
|
Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset,
|
|
numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse
|
5
|
facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur
|
|
mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos
|
|
haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium cer-
|
|
tiorem facit, rogat ut curet quod dixisset. Tum iste vir
|
19.1
|
optimus—vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico
|
|
'optimus'—qui hunc in summas angustias adductum putaret,
|
|
ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstrin-
|
|
geret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus ratio-
|
5
|
nibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum
|
|
Quinctio controversiae nihil futurum. 'Posterius,' inquit,
|
|
'ista videbimus,' Quinctius; 'nunc hoc velim cures, si tibi
|
|
videtur, quod dixisti.' Negat se alia ratione facturum;
|
|
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctio-
|
10
|
nem venderet, domini iussu quippiam promisisset. Desti-
|
20.1
|
tutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies
|
|
aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent,
|
|
deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore
|
|
condicione dissolvit. Tum appellat ultro Naevium ut,
|
5
|
quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam,
|
|
videret ut quam primum et quam minima cum molestia
|
|
tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium, nos
|
21.1
|
communem necessarium, qui istius domi erat eductus et
|
|
quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex.
|
|
Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea
|
|
quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri
|
5
|
praeda contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse
|
22.1
|
in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent
|
|
et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum
|
|
neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium
|
|
Naevius.
|
5
|