| Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis | 160.7 |
| erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda | |
| ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil | |
| praeter invidiam attulissent. Atque ut existimetis me | 10 |
| necessario de his rebus de quibus iam dixerim pluribus | |
| egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae | |
| paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa. | |
| Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in | 161.1 |
| calamitate eius ab huius familia factam esse dixit. Ab nullo | |
| ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Huius illum | |
| opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc | |
| cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt. | 5 |
| Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus | |
| attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controversia | |
| pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam | |
| possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta, | |
| causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque disces- | 10 |
| sum est. P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum | 162.1 |
| esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius Habiti merito | |
| fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testa- | |
| mentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro | |
| legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed | 5 |
| cum HS xxx scripta essent pro HS xxxx neque ei cautum | |
| satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre libera- | |
| litati suae. Primo deberi negavit, post sine controversia | |
| solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc | |
| esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo | 10 |
| tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio | |
| reddidit Ceio. Ennium esse quendam cuius bona teneat | 163.1 |
| Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mer- | |
| cennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde | |
| aliquando cum servis Habiti furti egit, nuper ab ipso Habito | |
| petere coepit. Hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis | 5 |
| isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. Atque | |
| etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum, | |
| A. Bivium quendam, coponem de via Latina, subornatis | |
| qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus | |
| adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere | 10 |
| nobis est necesse. Si invitaverit, id quod solet, sic hominem | |
| accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse. Habetis, | 164.1 |
| iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti quem | |
| illi invidiosum esse reum volunt annos octo meditati accu- | |
| satores conlegerint, quam levia genere ipso, quam falsa re, | |
| quam brevia responsu! Cognoscite nunc id quod ad vestrum | 5 |
| ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis | |
| oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de crimini- | |
| bus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec | |
| causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae | |
| ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime | 10 |
| pertinerent. |