| Atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis | 43.1 |
| Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; | |
| ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari, | |
| necesse fuisse intellegetis. Martiales quidam Larini appel- | |
| labantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus | 5 |
| institutis religionibusque Larinatium consecrati. Quorum | |
| cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia | |
| permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia nu- | |
| merarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse | |
| civisque Romanos coepit defendere. Graviter id decu- | 10 |
| riones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque | |
| ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque | |
| defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio | |
| removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro | |
| eo quod se non suis commodis sed etiam suorum munici- | 15 |
| pum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, | |
| tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit. | |
| Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie conten- | 44.1 |
| tiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio de- | |
| fensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura | |
| Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica | |
| filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitra- | 5 |
| bantur hunc a causa Martialium demoveri. Suberat etiam | |
| alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque | |
| audacissimi, mentem maxime commovebat. Nam Habitus | 45.1 |
| usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam | |
| fecerat; neque enim legare quicquam eius modi matri po- | |
| terat in animum inducere neque testamento nomen omnino | |
| praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret—ne- | 5 |
| que enim erat obscurum—intellegebat Habito mortuo bona | |
| eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea | |
| aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo | |
| necaretur. Itaque his rebus incensus qua ratione Habitum | |
| veneno tollere conatus sit cognoscite. C. et L. Fabricii | 46.1 |
| fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines | |
| inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem | |
| suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam | |
| prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata | 5 |
| ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His | |
| Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Iam | |
| hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas | |
| amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita | |
| viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, | 10 |
| cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque | |
| adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque im- | |
| probitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se fami- | |
| liaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. | |
| Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium—nam L. erat mor- | 47.1 |
| tuus—insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma | |
| valetudine Habitus. Vtebatur autem medico non ignobili | |
| sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem | |
| Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio solli- | 5 |
| citare coepit. Servus non incallidus et, ut res ipsa declara- | |
| vit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; | |
| rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum Habito | |
| est conlocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore, | |
| familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua pru- | 10 |
| dentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. Ei | |
| placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo | |
| facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse | |
| cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur, venenum die- | |
| bus paucis comparatur; multi viri boni cum ex occulto | 15 |
| intervenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem daba- | |
| tur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehen- | |
| ditur. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus | 48.1 |
| cognitis circumventum esse dicet? Quis umquam audacior, | |
| quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? | |
| Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam ex- | |
| cogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul | 5 |
| et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manife- | |
| stoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut susci- | |
| pienda accusatio fuerit? |