| Adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo | 2.85.10 |
| duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi vero | |
| paulum differat ager Campanus a Stellati; sed multitudo, | 86.1 |
| Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. | |
| Nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas | |
| velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum | |
| municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, | 5 |
| Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis | |
| devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, | |
| suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque | |
| adventiciis copiis occupabunt. Tunc illud vexillum Cam- | |
| panae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam | 10 |
| a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem | |
| patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur. In | 87.1 |
| id oppidum homines nefarie rem publicam vestram trans- | |
| ferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino | |
| rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris | |
| omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt | 5 |
| posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. Deleta | |
| Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura | |
| ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex | |
| Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi | |
| Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. | 10 |
| Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic | |
| ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime | |
| navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui dis- | |
| crimine separentur. Haec quae procul erant a conspectu | |
| imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata | 15 |
| exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustu- | |
| lerunt. De Capua multum est et diu consultatum; exstant | 88.1 |
| litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. | |
| Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademis- | |
| sent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium | |
| sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil | 5 |
| fore quod Capuam timeremus. Itaque hoc perscriptum in | |
| monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas | |
| quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset | |
| locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores | |
| cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa | 10 |
| aedificia non esse deleta. Videte quantum intervallum sit | 89.1 |
| interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter | |
| istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum | |
| aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum | |
| Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis | 5 |
| ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae | |
| rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publi- | |
| cam comparant. Quod si maiores nostri existimassent | |
| quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi | |
| Romani disciplina <M.> Bruti aut P. Rulli similem futurum | 10 |
| —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam | |
| Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis | |
| non reliquissent. Verum arbitrabantur Corinthi et Cartha- | 90.1 |
| gini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque | |
| civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent | |
| atque qui ante omnia commutarent quam nos audire posse- | |
| mus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil | 5 |
| posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset | |
| quam plane exortum <esset> ac natum. Neque vero ea res | |
| fefellit homines divina mente et consilio praeditos. Nam | |
| post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus | |
| Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra | 10 |
| hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est | |
| cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, | |
| Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et | |
| ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii, | |
| Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica sedi- | 15 |
| tiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, | |
| Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis exter- | |
| nisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissi- | |
| mam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad | |
| exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos. | 20 |
| Homines non inerant in urbe qui malis contionibus, turbu- | 91.1 |
| lentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam | |
| miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. | |
| Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili | |
| capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, pro- | 5 |
| pterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas | |
| esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. | |
| Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra | |
| peterent, nihil ubi dissiderent. Itaque illam Campanam | |
| adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio | 10 |
| maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium | |
| perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod | |
| urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum | |
| in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis | |
| urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. Haec | 92.1 |
| consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et | |
| P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti | |
| atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse qui | |
| deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et | 5 |
| qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris | |
| attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. | |
| Et quoniam <M.> Bruti atque illius temporis feci mentionem, | |
| commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam | |
| colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad | 10 |
| modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quan- | |
| tam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus | |
| illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit. | |
| Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri | 93.1 |
| appellentur, hi se praetores appellari volebant. Quibus | |
| primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini | |
| paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde | |
| anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus | 5 |
| urbanis anteeunt, cum fascibus bini. Erant hostiae maiores | |
| in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, | |
| sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad | |
| praeconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres | |
| conscripti vocabantur. Iam vero voltum Considi videre | 10 |
| ferendum vix erat. Quem hominem 'vegrandi macie torri- | |
| dum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc | |
| Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus, | |
| Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios. Iam vero | 94.1 |
| qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia | |
| quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi | |
| cenaret, quo denuntiasset! Nos autem, hinc Roma qui | |
| veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae | 5 |
| nominabamur. Haec qui prospexerint, maiores nostros | 95.1 |
| dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero | |
| venerandos a nobis et colendos putatis? Quid enim | |
| viderunt? Hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque | |
| cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a | 5 |
| stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa | |
| natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus | |
| alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces | |
| non genere, sed natura loci, quod propter portus suos | |
| multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad | 10 |
| studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri | |
| atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa | |
| cultura et magno labore quaesitum. Campani semper | |
| superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis | |
| salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia | 15 |
| atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adro- | |
| gantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem | |
| postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem | |
| armis etiam tum invictum voluptate vicit. Huc isti xviri | 96.1 |
| cum iↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, | |
| x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, | |
| quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in | |
| montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque | 5 |
| suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua | |
| Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita | |
| inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et | |
| Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferen- | |
| dos scilicet non putabunt. Oppidorum autem finitimorum | 10 |
| illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; | |
| Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, | |
| Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, | |
| Pompeiis, Nuceria comparabunt. Quibus illi rebus elati et | 97.1 |
| inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsum- | |
| pserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredien- | |
| tur, cuncta secum ferent. Singularis homo privatus, nisi | |
| magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici | 5 |
| magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo | |
| et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in | |
| domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non | |
| statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero | |
| etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod | 10 |
| in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum | |
| omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in | |
| eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum | |
| etiam insolentia commovebuntur. |