Nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui
|
18.1
|
tui morte dicemus. Arguis occisum esse a C. Rabirio
|
|
L. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis,
|
|
Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse
|
|
docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem
|
5
|
hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi
|
|
facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare,
|
|
C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani,
|
|
interfectum!—Nihil me clamor iste commovet sed conso-
|
|
latur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non
|
10
|
multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus hic
|
|
qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturba-
|
|
tum iri arbitraretur. Quanto iam levior est acclamatio!
|
|
Quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem
|
|
paucitatis!—Libenter, inquam, confiterer, si vere possem
|
19.1
|
aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu
|
|
L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum
|
|
esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, con-
|
|
fitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non
|
5
|
minus. Confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium
|
|
arma cepisse. Quid est, Labiene? quam a me graviorem
|
|
confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas?
|
|
nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
|
|
occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit.
|
10
|
Si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra
|
|
Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta
|
|
concedis, inter<fectum iure concedas necesse est>.
|
|
Fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules
|
20.1
|
adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur,
|
|
operamque darent ut imperium populi Romani maie-
|
|
stasque conservaretur. Adhibent omnis tribunos pl. praeter
|
|
Saturninum, <praetores> praeter Glauciam; qui rem publicam
|
5
|
salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent. Parent
|
|
omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma
|
|
populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
|
|
Hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero.
|
|
Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una
|
10
|
C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque
|
|
ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem
|
|
Q. Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius
|
|
et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus,
|
|
atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres
|
15
|
conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius
|
|
de hoc senatu detrahere possitis, <laudare consuevistis,> cum
|
|
equester ordo—at quorum equitum, di immortales!
|
|
patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam
|
|
partem rei publicae atque omnem dignitatem iudici-
|
20
|
orum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines
|
|
qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse
|
|
arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio
|
|
faciendum fuit? De te ipso, inquam, Labiene, quaero.
|
21.1
|
Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent,
|
|
cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio
|
|
constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad inse-
|
|
quendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedi-
|
5
|
mento fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus
|
|
senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus
|
|
captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmi-
|
|
tatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba,
|
|
C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque
|
10
|
qui tum erant consulares pro salute communi arma cepis-
|
|
sent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus
|
|
accurreret, Cn. et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius,
|
|
C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii,
|
|
Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio,
|
15
|
cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius,
|
|
quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus,
|
|
admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique
|
|
omnes clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem
|
|
C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque
|
20
|
abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum
|
|
ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque
|
|
ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter vitae
|
|
turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario,
|
|
Scauro, Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omni-
|
25
|
bus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem?
|
|
Tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore?
|
22.1
|
Cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret,
|
|
improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret,
|
|
consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam
|
|
tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi,
|
5
|
cuius imperio parere potissimum velles? 'Patruus,' inquit,
|
|
'meus cum Saturnino fuit.' Quid? pater quicum? quid?
|
|
propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis prae-
|
|
fectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus uni-
|
|
versus utrum tribunicium furorem, an consularem auctori-
|
10
|
tatem secutus est? Equidem hoc adfirmo quod tu nunc
|
23.1
|
de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se
|
|
esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profli-
|
|
gatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed
|
|
etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse
|
5
|
cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit,
|
|
et fuerit <nulla> vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis
|
|
domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini
|
|
familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone
|
|
oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere
|
10
|
in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque
|
|
imperio non oboedire? Atqui videmus haec in rerum
|
24.1
|
natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum
|
|
bonis, aut lateret. Latere mortis erat instar turpissimae,
|
|
cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas
|
|
et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in
|
5
|
crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos
|
|
amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reli-
|
|
quisset? At C. Decianus, de quo tu saepe commemoras,
|
|
quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis,
|
|
P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri
|
10
|
est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est,
|
|
et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi
|
|
suae, condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo
|
|
iudicio improbum civem esse et non retinendum in civitate,
|
|
qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut
|
15
|
mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum miseri-
|
|
cordia commoveret, aut suam significaret imitandae improbi-
|
|
tatis voluntatem. Itaque mihi mirum videtur unde hanc
|
25.1
|
tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam Sex.
|
|
Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo.
|
|
Quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses,
|
|
numquam profecto istam imaginem quae domi posita
|
5
|
pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra
|
|
atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis
|
|
ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam
|
|
navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum
|
|
videres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis.
|
10
|
Causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae
|
|
causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa
|
|
tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam
|
|
causam in iudicium vocas. An non intellegis, primum quos
|
26.1
|
homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas,
|
|
deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum
|
|
periculum capitis arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem
|
|
capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit,
|
5
|
huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas
|
|
illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo
|
|
summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit,
|
|
M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos
|
|
Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem
|
10
|
cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima
|
|
consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate prae-
|
|
ditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad
|
|
modum mortuos defendemus? Quid de illis honestissimis
|
27.1
|
viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui
|
|
tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt?
|
|
quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium
|
|
hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt?
|
5
|
Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio parue-
|
|
runt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est?
|
|
L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in
|
|
magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque qui-
|
|
bus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi
|
10
|
mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem
|
|
ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium,
|
|
quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae liber-
|
|
tatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris
|
|
ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? Etenim si
|
28.1
|
C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo
|
|
Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in
|
|
eum supplicium qui vocavit? Ac si fides Saturnino data
|
|
est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius
|
5
|
sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit.
|
|
Quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari?
|
|
Adeone hospes <es> huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae
|
|
consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in
|
|
aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare?
|
10
|
'Quid iam ista C. Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam
|
29.1
|
sensu et vita caret?' Itane vero? tantis in laboribus
|
|
C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam
|
|
vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria
|
|
sua cogitasset? At, credo, cum innumerabilis hostium
|
5
|
copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam
|
|
liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur.
|
|
Non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei
|
|
publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe
|
|
posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de
|
10
|
causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae
|
|
videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi
|
|
cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi
|
|
sempiternum spectare videatur. Quapropter equidem et
|
30.1
|
C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissi-
|
|
morum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum
|
|
vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse,
|
|
testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac
|
5
|
pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si
|
|
pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus
|
|
strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt.
|
|
Etenim, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum natura
|
|
circumscripsit, immensum gloriae. Qua re, si eos qui iam
|
10
|
de vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis
|
|
condicionem relinquemus. Sed si illos, Labiene, quos
|
|
iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos
|
|
vides consuli putas oportere? Neminem esse dico ex his
|
31.1
|
omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in
|
|
iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit,
|
|
quin consules secutus sit. Omnes ei quorum tu ex aetate
|
|
coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis
|
5
|
C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius.
|
|
Vtinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium
|
|
postularem. Etenim, si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui
|
|
occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti
|
|
Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod
|
10
|
fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis Optimi Maximi
|
|
templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo
|
|
Capitolino improborum civium * * *
|
|