| IN L. CATILINAM ORATIO SECVNDA | |
| HABITA AD POPVLVM | |
| Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem | 2.1.1 |
| audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molien- | |
| tem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem | |
| ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem | |
| verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. | 5 |
| Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moeni- | |
| bus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem | |
| unum huius belli domestici ducem sine controversia vici- | |
| mus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, | |
| non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra | 10 |
| domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, | |
| cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo | |
| impediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidi- | |
| mus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis | |
| insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero | 2.1 |
| non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis | |
| egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod | |
| incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem | |
| illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet | 5 |
| ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque ab- | |
| iectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad | |
| hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae | |
| quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit | |
| forasque proiecerit. | 10 |
| Ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in | 3.1 |
| hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me | |
| vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non com- | |
| prehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, | |
| Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et | 5 |
| gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque | |
| a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res pu- | |
| blica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae | |
| ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stulti- | |
| tiam non putarent, quam multos qui etiam defenderent, | 10 |
| quam multos qui propter improbitatem faverent? Ac si | |
| illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam | |
| pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum | |
| etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne | 4.1 |
| vobis quidem omnibus etiam tum re probata si illum, ut | |
| erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia | |
| oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum | |
| palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. Quem | 5 |
| quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse | |
| timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud | |
| moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. | |
| Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium | |
| mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium | 10 |
| et Minucium quorum aes alienum contractum in popina | |
| nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos | |
| viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis! | |
| Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et | 5.1 |
| hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus | |
| habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur, | |
| magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, | |
| ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadi- | 5 |
| monia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego | |
| non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum | |
| praetoris ostendero, concident. Hos quos video volitare in | |
| foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, | |
| qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum | 10 |
| suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote | |
| non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exer- | |
| citum deseruerunt pertimescendos. Atque hoc etiam sunt | |
| timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque | |
| tamen permoventur. Video cui sit Apulia attributa, quis | 6.1 |
| habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, | |
| quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum | |
| depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me per- | |
| lata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina | 5 |
| ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehe- | |
| menter errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam | |
| sperant futuram. | |
| Quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam | |
| esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; | 10 |
| nisi vero si quis est qui Catilinae similis cum Catilina sen- | |
| tire non putet. Non est iam lenitati locus; severitatem | |
| res ipsa flagitat. Vnum etiam nunc concedam: exeant, | |
| proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum | |
| tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si | 15 |
| accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam | 7.1 |
| rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! Vno | |
| me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res | |
| publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut | |
| cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia | 5 |
| veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis par- | |
| ricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, | |
| quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, | |
| quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus in- | |
| veniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse | 10 |
| fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, | |
| quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae | 8.1 |
| tanta umquam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in | |
| illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagi- | |
| tiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem | |
| parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando | 5 |
| pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe | |
| verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum ho- | |
| minum conlegerat! Nemo non modo Romae sed ne ullo | |
| quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit | |
| quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit. Atque | 9.1 |
| ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, | |
| nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui | |
| se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior | |
| et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse com- | 5 |
| memoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercita- | |
| tione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis | |
| fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque in- | |
| strumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret. Hunc | 10.1 |
| vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint despe- | |
| ratorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem | |
| publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! | |
| Non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non | 5 |
| humanae et tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, | |
| nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, | |
| fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem, fides nuper | |
| deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia | |
| libido permanet. Quod si in vino et alea comissationes | 10 |
| solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, | |
| sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis | |
| homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentis- | |
| simis, ebrios sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi | |
| accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino | 15 |
| languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, | |
| debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum | |
| atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum | 11.1 |
| aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, | |
| libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropin- | |
| quare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non | |
| potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa | 5 |
| saecula propagarit rei publicae. Nulla enim est natio quam | |
| pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere | |
| possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique | |
| pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus | |
| inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria no- | 10 |
| bis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego | |
| me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias | |
| hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque | |
| ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad per- | |
| niciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant | 15 |
| aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae | |
| merentur exspectent. | |
| At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse | 12.1 |
| Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos | |
| ipsos eicerem qui haec loquuntur. Homo enim videlicet | |
| timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non | |
| potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. | 5 |
| Quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus | |
| essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem | |
| omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Cati- | |
| lina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, | |
| quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius | 10 |
| ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius | |
| ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat | |
| nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego vehemens ille | 13.1 |
| consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina | |
| in nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. Cum | |
| ille homo audacissimus conscientia convictus primo reti- | |
| cuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, | 5 |
| quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei | |
| ratio totius belli descripta edocui. Cum haesitaret, cum | |
| teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam | |
| pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum | |
| tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam | 10 |
| cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse prae- | |
| missam. In exsilium eiciebam quem iam ingressum esse | 14.1 |
| in bellum videram? Etenim, credo, Manlius iste centurio | |
| qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano | |
| suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem | |
| exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, | 5 |
| non in haec castra confert. O condicionem miseram | |
| non modo administrandae verum etiam conservandae rei | |
| publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis | |
| meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sen- | |
| tentiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi | 10 |
| abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam | |
| atque in exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis | |
| audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, | |
| non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens | |
| in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et | 15 |
| erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, | |
| me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyran- | |
| num existimari velint! Est mihi tanti, Quirites, huius in- | 15.1 |
| vidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo | |
| a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. | |
| Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. | |
| Sed mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis | 5 |
| immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae | |
| causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in | |
| armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque | |
| magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod | |
| illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint | 10 |
| homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, | |
| idem, si interfectus esset, quid dicerent? Quamquam isti | 16.1 |
| qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc que- | |
| runtur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors | |
| qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. | |
| Ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea | 5 |
| cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam | |
| exsulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter | |
| ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis | |
| nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium | |
| quam queramur. | 10 |
| Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste | 17.1 |
| qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper | |
| volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, | |
| qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? | |
| Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci | 5 |
| studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque | |
| id qua re fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. | |
| Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus homi- | |
| num istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam | |
| consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. Vnum | 18.1 |
| genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam | |
| possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo | |
| modo possunt. Horum hominum species est honestissima | |
| —sunt enim locupletes—voluntas vero et causa impudentis- | 5 |
| sima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu | |
| rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de posses- | |
| sione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas? | |
| bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas posses- | |
| siones sacrosanctas futuras putes? an tabulas novas? Errant | 10 |
| qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae | |
| proferuntur, verum auctionariae; neque enim isti qui pos- | |
| sessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod | |
| si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum | |
| est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletiori- | 15 |
| bus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines | |
| minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia | |
| possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota | |
| facturi contra rem publicam quam arma laturi. Alterum | 19.1 |
| genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, | |
| dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, ho- | |
| nores quos quieta re publica desperant perturbata se | |
| consequi posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum | 5 |
| videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut | |
| desperent id quod conantur se consequi posse: primum | |
| omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; | |
| deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concor- | |
| diam <ordinum>, maximam multitudinem, magnas praeterea | 10 |
| militum copias; deos denique immortalis huic invicto po- | |
| pulo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam | |
| vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quod si iam | |
| sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in | |
| cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata | 15 |
| ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut | |
| etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere quod, | |
| si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit | |
| necesse? Tertium genus est aetate iam adfectum, sed | 20.1 |
| tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Man- | |
| lius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis | |
| coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium | |
| esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen | 5 |
| ei sunt coloni qui se <in> insperatis ac repentinis pecuniis | |
| sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant | |
| tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, convi- | |
| viis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt | |
| ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: | 10 |
| qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis | |
| in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos | |
| ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque | |
| pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones | |
| et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor | 15 |
| inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne | |
| pecudes quidem mihi passurae esse videantur. Quartum | 21.1 |
| genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam | |
| pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim | |
| inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumpti- | |
| bus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, | 5 |
| proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex | |
| agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non | |
| tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui | |
| homines <quam> primum, si stare non possunt, conruant, sed | |
| ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi | 10 |
| sentiant. Nam illud non intellego quam ob rem, si vivere | |
| honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore | |
| dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbi- | |
| trentur. Quintum genus est parricidarum, sicariorum, deni- | 22.1 |
| que omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non | |
| revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane | |
| in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere | |
| non possit. Postremum autem genus est non solum nu- | 5 |
| mero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium | |
| Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius | |
| ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene | |
| barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, | |
| non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor | 10 |
| in antelucanis cenis expromitur. In his gregibus omnes | 23.1 |
| aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique ver- | |
| santur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et | |
| amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et | |
| spargere venena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, | 5 |
| etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica semi- | |
| narium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti | |
| miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra | |
| ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his | |
| praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi Appenni- | 10 |
| num atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se | |
| facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis | |
| saltare didicerunt. | |
| O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit | 24.1 |
| habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! In- | |
| struite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae | |
| copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primum | |
| gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque | 5 |
| vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam | |
| ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. | |
| Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt | |
| Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias, | |
| ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque | 10 |
| egestate conferre debeo. Sed si, omissis his rebus quibus | 25.1 |
| nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, | |
| urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, | |
| exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae | |
| inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam | 5 |
| valde illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte | |
| pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stu- | |
| prum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; | |
| hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; | |
| hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, tem- | 10 |
| perantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum | |
| iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; | |
| postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens | |
| sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum | |
| desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio | 15 |
| nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales | |
| cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia | |
| superari? Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad mo- | 26.1 |
| dum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defen- | |
| dite; mihi ut urbi sine vestro metu ac sine ullo tumultu | |
| satis esset praesidi consultum atque provisum est. Coloni | |
| omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac | 5 |
| nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque de- | |
| fendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore | |
| putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patricio- | |
| rum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus | |
| quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque | 10 |
| praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus | |
| conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus consti- | |
| tuendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, | |
| quem vocari videtis. | |
| Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui | 27.1 |
| contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Ca- | |
| tilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati | |
| sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas | |
| adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit ut id quod | 5 |
| latebat erumperet. Quod reliquum est, iam non possum | |
| oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse con- | |
| sulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse morien- | |
| dum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae: si qui | |
| exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commo- | 10 |
| verit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum | |
| conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac | |
| urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, | |
| esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem | |
| vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores | 15 |
| nostri esse voluerunt. | |
| Atque haec omnia sic agentur ut maximae res minimo | 28.1 |
| motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum | |
| ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum | |
| et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. | |
| Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo | 5 |
| fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe | |
| poenam sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae auda- | |
| ciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac | |
| animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in | |
| tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque | 10 |
| bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes | |
| salvi esse possitis. Quae quidem ego neque mea prudentia | 29.1 |
| neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed | |
| multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, | |
| quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum in- | |
| gressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab | 5 |
| externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo | |
| numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defen- | |
| dunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare | |
| debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam | |
| potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium | 10 |
| copiis terra marique superatis a perditissimorum civium | |
| nefario scelere defendant. |