Atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non
|
81.1
|
videtis? Te, te appello, Cato; nonne prospicis tempe-
|
|
statem anni tui? Iam enim <in> hesterna contione intonuit
|
|
vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem
|
|
multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te
|
5
|
ad tribunatus petitionem vocaverunt. Omnia quae per hoc
|
|
triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Cati-
|
|
lina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi
|
|
scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erum-
|
|
punt. Qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae
|
82.1
|
nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non
|
|
solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar
|
|
atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed
|
|
vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri
|
5
|
volunt. Nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione,
|
|
si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moli-
|
|
untur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni,
|
|
quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
|
|
cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribu-
|
10
|
niciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te
|
|
oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non
|
|
timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore; spe-
|
|
rant sibi <D.> Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine
|
|
consule, rem publicam sine praesidio obici posse. His
|
83.1
|
tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui
|
|
mihi non tibi, sed patriae natus esse <videris>, videre quid
|
|
agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re pu-
|
|
blica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime
|
5
|
tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum
|
|
otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod
|
|
velis negotium <sustinendum>.
|
|