| Ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a | 3.1 |
| ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio | |
| atque in defensionis iure secernas. Quid enim est quam ob | |
| rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque orna- | |
| tissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? Nam, si | 5 |
| est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, | |
| exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae | |
| res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre | |
| debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus | |
| in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui dese- | 10 |
| rendus esse videatur? 'Ita,' inquit; 'tu enim investigasti, | |
| tu patefecisti coniurationem.' Quod cum dicit, non attendit | 4.1 |
| eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod | |
| antea fuisset occultum. Qua re ista coniuratio, si patefacta | |
| per me est, tam patet Hortensio quam mihi. Quem cum | |
| videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum | 5 |
| non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, | |
| quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi | |
| interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui | |
| defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his | |
| existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio | 10 |
| et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi | |
| huius innocentiam vides. Non enim una ratio est defensio- | |
| nis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui | |
| laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate | |
| defendunt. An vero, in quibus subselliis haec ornamenta | 5.1 |
| ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, | |
| cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem | |
| dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et | |
| periculis ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem | 5 |
| accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere | |
| quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, | |
| recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et | |
| de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum | |
| fuisse. Quis nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic | 6.1 |
| quidem Q. Hortensius, praesertim qui illum solus antea de | |
| ambitu defendisset. Non enim iam se ullo officio cum illo | |
| coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso | |
| omnium officiorum societatem diremisset. Quis nostrum | 5 |
| Serv. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam, quis <C.> Corne- | |
| lium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. | |
| Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, | |
| si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc | |
| crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam | 10 |
| contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse | |
| patriae parricidio suspicere. Quid? Autronio nonne sodales, | 7.1 |
| non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia | |
| quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica | |
| principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique | |
| laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod | 5 |
| non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique | |
| deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem | |
| me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis | |
| afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me | |
| asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate | 10 |
| et crudelitate praeditum. Hanc mihi tu si propter meas | 8.1 |
| res gestas imponis in omni vita mea, Torquate, personam, | |
| vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, | |
| crudelem nec patria nec natura esse voluit; denique istam | |
| ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum | 5 |
| tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa | |
| detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, | |
| haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. | |
| Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissi- | 9.1 |
| morum me unum abstrahas; simplex officium atque una | |
| bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere | |
| posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me | |
| videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; | 5 |
| tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, | |
| doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; | |
| neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si | |
| esse alii comites noluissent. Qua re necesse est, quod mihi | |
| consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum | 10 |
| ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae invidiae, | |
| sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem | |
| nemini impertio, gloriae bonis omnibus. 'In Autronium | 10.1 |
| testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' Hoc totum | |
| eius modi est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac levis, | |
| nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni | |
| auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati | 5 |
| offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus | |
| accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testi- | |
| monio laesum esse Autronium. Videor enim iam non solum | |
| studium ad defendendas causas verum etiam opinionis | |
| aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, | 10 |
| iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset. |