Iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis,
|
69.1
|
contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique
|
|
de vita hominis ac de moribus dicam. Etenim de principio
|
|
studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere
|
|
exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus
|
5
|
eram dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa
|
|
causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere.
|
|
Omnibus in rebus, iudices, quae graviores maioresque sunt,
|
|
quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine,
|
|
sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. Neque
|
10
|
enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam
|
|
repente vita mutari aut natura converti. Circumspicite
|
70.1
|
paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus, hosce ipsos
|
|
homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra
|
|
rem publicam coniuravit. Cuius aures umquam haec re-
|
|
spuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia non
|
5
|
solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et
|
|
studio in omni flagitio, stupro, caede versatum? Quis eum
|
|
contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper
|
|
omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? Quis
|
|
Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum,
|
10
|
quis perversam atque impiam religionem recordatur qui
|
|
illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur?
|
|
Quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione
|
|
ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam
|
|
carcer aedificatus esse videatur? Omitto ceteros, ne sit
|
71.1
|
infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos
|
|
coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis unum quem-
|
|
que eorum prius ab sua vita quam vestra suspicione esse
|
|
damnatum. Ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen
|
5
|
finitimum maxime est huius periculo et crimini, non sua
|
|
vita ac natura convicit? Semper audax, petulans, libidi-
|
|
nosus; quem in stuprorum defensionibus non solum verbis
|
|
uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et
|
|
calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, caedem
|
10
|
facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu et armis
|
|
disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in
|
|
malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non
|
|
fortunae ipsi succumbere. Huius si causa non manifestis-
|
|
simis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita
|
15
|
convinceret.
|
|