Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis
|
23.1
|
versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea
|
|
quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis
|
|
finibus exiguis sane continentur. Qua re, si res eae quas
|
|
gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus,
|
5
|
quo hominum nostrorum tela pervenerint, eodem gloriam
|
|
famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum
|
|
rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis certe qui de vita
|
|
gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incita-
|
|
mentum est et laborum. Quam multos scriptores rerum
|
24.1
|
suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! At-
|
|
que is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:
|
|
'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum
|
|
praeconem inveneris!' Et vere. Nam, nisi Ilias illa ex-
|
5
|
stitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen
|
|
etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute
|
|
fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum,
|
|
scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate dona-
|
|
vit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine
|
10
|
quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis
|
|
magno illud clamore approbaverunt? Itaque, credo, si civis
|
25.1
|
Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore
|
|
civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos
|
|
et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset; quem
|
|
nos vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subie-
|
5
|
cisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis
|
|
versibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tum vendebat
|
|
iubere ei praemium tribui, sed ea condicione ne quid postea
|
|
scriberet. Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen
|
|
praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et
|
10
|
copiam non expetisset? Quid? a Q. Metello Pio, familiaris-
|
26.1
|
simo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque
|
|
per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis
|
|
rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue
|
|
quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas de-
|
5
|
deret. Neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari
|
|
non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes
|
|
studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur.
|
|
Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda
|
|
gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo
|
10
|
praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se
|
|
ac <se> nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus
|
27.1
|
vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum
|
|
ac monumentorum aditus exornavit suorum. Iam vero ille
|
|
qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit
|
|
Martis manubias Musis consecrare. Qua re, in qua urbe
|
5
|
imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum de-
|
|
lubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum
|
|
honore et a poetarum salute abhorrere.
|
|