At enim Androni Sextilio gravis iniuria facta est et non 84.1
ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua,
sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas
pertineret. In quo quid reprehendas scire cupio. Quod
falsum intenderit? Qui doces? 'Ingenua,' inquit, 'fuit.' 5
O peritum iuris hominem! Quid? ab ingenuis mulieribus
hereditates lege non veniunt? 'In manum,' inquit, 'con-
venerat.' Nunc audio; sed quaero, usu an coemptione?
Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima
nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Coemptione? 10
Omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse
non dices. Relinquitur illud quod vociferari non destitit, 85.1
non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere
aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio tibi,
L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua
eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse 5
hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio
obtineres. Si quis eas suas esse dixisset, concessisses?
Tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu
amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis?
At istius hereditatis iam Globulo praetore Flacci nomine 10
petita possessio est. Non igitur impressio, non vis, non
occasio, non tempus, non imperium, non secures ad
iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt. Atque 86.1
eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, con-
vertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam
in provincia praetorem petere oportere. Cur tandem,
M. Lurco, non oportet? Extorquere, accipere contra leges 5
non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi
docueris non licere. An legationes sumere liberas exigendi
causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe
fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios
video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non 10
reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam con-
demnandum putas? 'Doti,' inquit, 'Valeria pecuniam
omnem suam dixerat.' Nihil istorum explicari potest,
nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit,
quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Sed 87.1
tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus
est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco
esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiae
suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum 5
Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras
administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas
periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsen-
tatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus 10
iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis
praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis
deserunt! Sed omittamus querelas, ne nostrum consilium
in praetermittendis provinciis laudare videamur. Litteras 88.1
misit de vilico P. Septimi, hominis ornati, qui vilicus
caedem fecerat; Septimium ardentem iracundia videre
potuistis. In Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit;
hostis est Lurco. Quid igitur? hominum gratiosorum 5
splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? an simultates
nescio quas cum libertis vestris Flaccus exercet? an vobis
in vestris vestrorumque causis severitas odio est, eandem
laudatis, cum de nobis iudicatis? At iste Andro spoliatus
bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit. 10
Quid si veniat? Decisionis arbiter C. Caecilius fuit, 89.1
quo splendore vir, qua fide, qua religione! obsignator
C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et
constans et gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si circum-
scriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? 5
Quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco
reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum,
paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco pro-
batissimum, videmurne non solum avaritiae crimen effugere
sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? Com- 10
munem enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque
lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil
ipse attigit de Valerianis bonis. Quod statuerat facere
adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis,
id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex 15
quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse
qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.